장음표시 사용
21쪽
vacuam deprehendit mercurio eb: quibus S Cl. FORSTENO,
postquam oVinum uterum, per tres septimanas duobus foetubus gravidum, per utramque arteriam materia rubra repleverat, constitit, materiam in ipsos cotyledonum alveolos esse effusam, dum tamen placentularum vascula accurate perlustrata, ne vel armato oculo ullum vasculum repletum eXhibuerunt, quamvis materies in earumdem substantiam cellulosam, pulcre penetraverit:
quod quidem e Xperimentum, non scmel, eodem successu, fuit
Neque est, quod quis opponat, nil demonstrare experimenta negativa, ct plura potui sie dari obstacula, quibus factum est, ut injecta materies non transverit: cum in priore MONROI, peripiam vulvam materies e luxerit, ct in altero FOR STLAI, in ipsam cot3ledonum substantiam cellulosam penetraverit: similia a juniore MONROO, colorati Therebintinae olei ope instituta fuerunt eXperimenta la). Quae vero ipsam rem absolvit, simplex praesto est en cheiresis, qua cotyledones eX suis alveolis absque ulla dissicultate vel notabili molimine extrahuntur: manifesto prorsus indicio, nullam hic obtinere divulsionem aut abruptionem: quod saepius mihi dum constitit, cuilibet pertractanti constare potest. His accedit, quod expressae eaedem placentulae materiem sundant gelatino serosam b): harum itaque vasa materiem vehunt
sanguine tenuiorem. Praelucet itaque moX comparata anatome , quae concludere suaderet, distam revera non obtinere continuationem aut Anastomosin: quamvis non possim non lubens concedere, brutorum comparationem prudenti cuivis non demonstrantis sed praeluceniis tantum argumenti locum occupare: siquis enim, qui in hominibus e) Medicat Eslays and Observations published by a Society in Edilaburg,
T. II. P. I Oa. the 4. Edit, quae priore locupletior.
22쪽
nibus clausus est, urachum, ex aperto eodem in animalibus . apertum; quae desideratur in homine, allant Oidem, ex pra
senti eadem in brutis, praesentem; qui in homine demonstrati nondum sunt, ductus hepatico - cysticos, ex demonstratis iisdem in quibusdam brutis 0 , demonstratos adfirmaret, temerarie ageret: neqne desunt viri illustres, qui ad hunc lapidem offende. runt; imo offendit immortalis BOERHAVIUS, quum ex comparativa anatome ad ultimam lienis structuram concludere non
Partus naturalis. Qui vero scrutatorem quemvis cogit dictae sium denegare calculum continuationi aut anastomosi, partus est naturalis: naturae opus partus est, neque ulla prodit divulsionis nota; norunt obstitricantes, placentam plerumque sponte S naturae conaminibus solvi S expelli, quin & separationi eamdem prudentissime fa etae nullo modo resistere: non autem me latet placentae alicubi superficiei uteri assigio; neque minus requiri aliquando, quam ut manus obstetricans deglubat eamdem; ut ut tamen facilis ad hanc dissicultatem est responsio, illam tamen, ne a proposito aberremus ordine ,. ad sequens caput referemus, ubi omnia, quae opponi possunt, sumus refutaturi: hic autem loci observasse susscit in partu naturali, naturam vel sponte, vel levi admodum obstetricantis molimine placentam ab utero separare, quod fieri non posset, si plurima vasa, inter quae arteriosa, ct propte rea tenacia, abrumpi deberent & divelli. Quin & haec observatio, si sola consideratur, ipsam rem, me judice, conficereti stupenda enim tenacitate Omnes particulae
ii PH. AMBR MARIIER R. I. c. II. p. 426. ἡ; H. HOERHAVE, Instituit. Med. 3. 3I9.
23쪽
INAUGURALIS.lae in corpore humano ita cohaerent, ut ne vel subtiliores absque immani vi S molimine a se invicem abrumpantur, quibus cum si conserantur observationes earum, quae, nullo adhibito molimine, etiam secundis purgantur cl), nullus profecto judex ingenuus tantam & tot vasorum avulsionem toties, quin & plerumque absque ullo molimine intensiore, nisi constantes naturae - humanae leges penitus eruat, explicabit. III.
Disproportio inter vasa uteri S placentae: de Impetus sanguinis. Qui vero, rejecta omni opinione praejudicata ad ipsam vaso.
rum uteri S placentae structuram attendit, continuatos vel ana. stomo si junctos canales negare medius non haerebit: immanis enim , quae inter eorumdem orificia obtinet, dis proportio Ana. tomicorum nullum latuit: neque ullum, Vel aliquo modo uteri gravidi structurae gnarum, non docuit autopsia, amplissima esse, quo loco placenta contigua est, uteri Vasorum lumina, quorum trunci immisitim digitum admittunt. Insignem horum vasorum capacitatem norunt anatomici, quorum descriptionem, praeter plures alios, apud MORGA-GNUM m) invenias; depin Xeruntque, inter caeteros NOORT-
Minima e contrario & rimanti viX conspicua sese praerint contiguae placentae orificia: quam eae ilia quae sint obstetricari. tium confirmant observationes, quae docent, infante, qui per debitum tempus materno utero occlusus fuit, jam expulso, si funiculus non separetur, & placenta, nullibi laesa, mundetur a
24쪽
18 DISSERTATIO OBSTETRICO - ANATO HIC A
sanguine, qui ex utero profluens eamdem alluit, nuspiam sanguinem prorumpere, neque conspicuum esse, etiam sit prematur, qui in funiculo cruor adest, versus eXteriora placentae, quinci ipsa aut opsia neque arteriae neque venae deprehenduntur p . An vasa haec ab una parte digitum admittentia, ab altera parte non conspicua, una continuatione producuntur 2 Sit penes aequum Lectorem judicium: neque dum placido naturae insistens tramite, nulli bi tantam, in corpora humano, in continuatis vasis offendat dis proportionem, hanc, nisi quis ab eodem tramite prorsus devius, mero tantum cerebri figmento indulgeat,a8 firmabi t. Neque hie solum a naturali recederes structura, sed & turba. tam plane & praeternaturalem functionem vitalem, qua sangui.
nis circulus absolvitur, statueres: quum materni cruoris impe- tui sustinendo tenerrima & cum lumine, tum robore dis proportionata primi embryonis rudimenti vasa neque apta nata intelis
IV. Matris haemorrhagia nulla, excluso partu, relictis
vero S non ligatis secundinis. Certum est, eX cluso partu, uterum per ipsam naturam contrahi, non tamen aboletur ejusdem apertura neque moX post partum asolvitur contractior lenta fit admodum S protrahitur pedetentim, sic ut etiam viginti quatuor poli partum horas, digitos suos in utertim, placentam continentem, immittere potuisse mihi narraverit Promotor Clarissimus , mihi. dum vivam, omni pietate prosequendus: pone B. L. CX clusum partum, retentas secundinas ct non ligatum funiculum; nullus ex eodem prorumpet sanguis, quam qui in placenta residuus est,
neque institui oportet funiculi deligationem, nisi quis mund iei
25쪽
eausa illud fieri velit: ex aperto vero, si eadem vasorum continuatione materni humores per foetum ducuntur, nec mox contrast o utero, profluere debuisset matris sanguis, atque haec lethali haemorrhagia eXstingui; quum quo minus plenaria uteri obtineret contractio prohiberent, quae relictae sunt, secundae: sed licet funiculus non ligetur, non tamen sanguis, nisi gutta. tim ex secundinis prorumpit, adeoque nulla obtinet haemorrhagia, qua mater exhauritur, sed vivit vegeta, dum placenta postea vel naturae vel artis augilis eliminatur. Atque revera absque ulla noxa funiculi ligaturam praetermitti obstetricantes norunt; quod etiam meritis suis illustris adseveravit MONROUS, propterea quod eXcussum foetum, etiam sit non ligetur a parte uteri funiculus, nulla matris subsequatur haemorrhagia q): nec minus serio inter obstetricantes S anatomicos celeberrimus ROEDERE RUS enarrat, absque noxa praetermissam fuisse ligationem a parte uteri, cum nulla, nisi ad unam cum dimidia unciam, nullo rivo, sed leniter profluxerit sanguinis copia cr); cujus profecto sanguinis nullius fere profluxus neque uteri contractio neque coagulatus in placenta vel funiculo cruor caussae exstiterunt, cum hoc vacua, in eodem casu obse vata placenta, illud vero prohibeant tum lento gradu protracta contractio, tum quae, quo minus hoc fiat, obstaculo relictae sunt secundinae, tum denique uteri orificium laxe funiculum ambiens. Quae quidem cum eodem prorsus modo intellexit RUI. SCHIUS, nullus dubitavit sancire canonem, quo stabiliretur extrahendam esse, post eΣclusum partum placentam, feci
ipsam naturae viribus committendam est de pulsionem s , propterea quod, cum nulla vasorum obtineret continuatio nihil ab haemorrhagia metuendum sit; totus enim quantus eli placenta
26쪽
ρα DISSERTATIO OBSTETRICO . ANATOMICA
Vitam continuat laetus exclusus cum secundinis, aere nondum intra pulmones suscepto. Vitam porro foetus, non directe a matris vita dependere, sed sibi esse privam S propriam, ex eo, quod eXclusio cum involucris suis contingit foetui, non minori argumentationis pondere confirmatur: protrahit nempe S continuat vitam suam eXelu sus embryo, etiamsi secundinis totus quantus obtegatur, atque has externus aer ambiat: siquidem vero continua essent Vala, arteriis umbilicalibus extremis a vasis uteri abruptis, lethali hae
Lectorem suum propterea Cl. interrogat HAR , EJ US, qui fiat ut foetus in lucem editus, ac membrani S OpertUS Integris & etiamnum in aqua sua manens, aliquot horas citra, , suffocationis periculum sit superstes 8 Quod propterea fieri asseveramus, quia foetus ad vitam suam proptrahendam maternum sanguinem per Vasa continua non accipiat; atque etiam hoc veteribus innotuisse, a VI SAL lo institua docente Sperimenta, qui, quam jucundum spectatu sit, mutua foetuum enarrat administratione, quomodo, quem aer ambit, Embryo mox respirare nitatur: dum foetus una cum secundinis ab utero li. beratus mensae impositus frustra respirare conari per pellucidas membraneasque ipsius tunicas cernitur re): so et tis igitur aere nondum fruitus respirare conatur, atque adeo Ctiam matre exclusus, vitam continuat, quod per aliquot horas, ut HARU L. JUS narrat, feri non potui stet, absque eo quod abrupta vasa 1 unguinem suum effudi sicut.
t) G. HARVEJUS. De Generat. Animalium p. 353 to A. VESAlul. De Humani corporis fabrica, Lib. VII. Cap. A p. edit. Albiniauae 569.
27쪽
VI. Experimenta injectionis ope instituta, continuationi S anastomosi adversantur. Haec qui consderat nullus mirabitur vana fuisse S suo successu
caruisse tentamina, quae viri instituerunt illustres, quibus arte vasa injiciendi, utrum pro assirmanda an neganda continua vaso. rum productione concluderent, saepius indagarunt: est tamen insignis egregios inter Anatomes cultores super hanc materiem dissensus, neque negamus anastomoseos fautores suis jactare pa ironis conspicuis S eruditis: nec magis, candoris studiosus dissi. teor ingenuus, Vacillare quaecumque ex experimentis successii suo carentibus concludi possunt, siquidem directo experimento demonstrari possit, talem revera obtinere continuationem, quum probe simus conscii, plura esse, quae concurrere possunt, ut experimenta injectoria non succedant, atque in hoc casu praecipue valere illud, quod experimenti, quod assirmat, robur omnino negantis Valorem antecedat: quo quidem candore nullum contra propriam foetus vitam praevidemus periculum, quum,
quidquid dissenserint viri illustres, id adfirmamus facile, insignem
praesto esse praestantissimorum S fide dignissimorum virorum auctoritatem, quae repetitis nititur & candidis eXperimentis quibus manifesto evincitur neganda canalium continuatio, nisi contrarium apo dictica experimenta demonstrarent: de quibus jam nota mas, id quod Cap. V. ubi adversantium dimovebimus scrupulos, sumus demonstraturi , praecipua eorum, quae pro Anallomos militare videntur, luce meridiana clarius exhibere non impletos, qui continuarentur, canales, sed rite S anatomico oculo eΣaminata ipsam resutare Anastomosin: dum, quae curaque objiciuntur reliqua suis premuntur dissicultatibus ita ponderosis, ut nisi imprudenti, ct praejudicata deducto opinione aliquid exinde concludere datum sit: quid rei sit videamus B. L. Tria sunt quae . hunc in sinem, in medium Producemus. Io.
28쪽
DISSERTATIO OBSTETRICO - ANATOMICA
I'. Frustra quaesiverunt viri illustres va Orum continuationes; cui argumento suum tum demum robur accedet, postquam Cap. V. nullum pondus Oppositis argumentis inesse, demonstraverimus. Io. Di recta S non intercepta e contrario constat inter arte. riosum S venosum placentae systhema communicatio :30. Neque tantum hoc, sed quae per venas injecta materies redit, ea per placentae eXtrema non penetrat, penetrat Vero eius materiei pars tenuior: singula absolvam, Io. Dexteritatem & insignem artis injectoriae peritiam nili
quis clarissimi negaverit RUIS CHII, magni aestimabit, quem, pro pria experientia, sancivit canonem; longe itaque, inquit, averitate recedit, quod dixerint olim anatomici, scilicet vasa sanguinea placentae inoculari vos sanguineis uteri v , quum post indes est a laboriosi viri conamina, talis umquam Anastomos eos nequidem ullum constiterit vestigium; huic , praeter plures alios, BAR
gam, qui huic negotio maximam S in desesiam impenderunt ope. ram . celeberrimum & inter Anatomicos conspicuum AL.MONROUM, &, qui postquam aliquamdiu aliorum fretus auctoritate, in notis ad BOERHAUII Praelectiones, se transeun. tem vidisse materiem adfirmaverat γ), illustrem l IALLERUM ;quorum hic, post instituta eX perimenta, quibus communicatio. nem hanc irritus indagavit, anastomosin rejecit ca) , ille, ab
utraque parte materiem impellens, pro continuatis vassis, materiem invenit in cellulosa, quae placentam inter ucerum est, est u
29쪽
sto. Neque solum viri illustres frustra continuam quaesiverunt vasorum productionem, verum etiam immissam materiem, modo in togra placenta manserit, per venam redire umbilicalem directe viderunt. Ad laetum per umbilicalem venam redeuntem, quem immiserat, liquorem vidit Cl. F. HOI MANNUS, qui ex eo, secundinas porosa sua substantia alibilem succum , non vero matris sanguinem, recipere assirmat b : Atque adeo vero est directa haec, quam suis etiam viderunt eXperimentis, BERGE RUSi c) , V. D. WlEL H, caeteri, inter arteriosum & venosum systhema umbilicate continuatio, ut etiam clarissimi anastomos eos defensores S patroni id saltem concedant foetum aliqua humorum circulatione sibi gaudere propria, atque placentae beneficio partem sanguinis, per arterias umbili cales ablati, sibi ipsi denuo reddere ce): tandem etiam parili eventu sua saepius succedere vidit conamina optime de re an atomica meritus, qui ct hodie scholae Lugduniensium Medicae vivit S viget decori Cl. G. U.
3P. Hanc vero non tantum vasorum arteriosorum S uenoso. rum umbilicatium continuationem , sed & cummunem per haec vasa circulum, directum d OCet, ad quod supra provocavimus, Cl. MONROI eXperimentum; qui coloratam materiem cinnabari tinctam, per venam umbilicalem rubro colore, solo eis ructante per placentae poros oleo tenuiore non colorato, redeuntem vidit. Siquidem igitur directe viderunt viri egregii communicationem inter arterias ct venas umbilicales directam, sic ut foetussan b F. HOFM ANNUS , Med. Ration. Tom. I. Lib. I. Sect. II. Cap.
XIII. De Nutritione Foetus , I. VIII. e De Nat. . Hum. p. 473. 4 De Nutrit foetus f. 4et. Vid. Obs. Patris. Cent. II. p. 5 8.
30쪽
sanguinem sibi ablatum, sibi ipsi denuo reddat: si viderunt per
hanc viam redire materiem coloratam, & oleum non coloratum per poros placentae; si tandem viri illustres optime de re an atomica & arte injectoria meriti, quales RUI SCHiUS BAR
NUS, quanta dominat frustra hanc continuationem quaesive . runt, id mathematico ratiocinio dabit quilibet liberum esse inter systhema arteriosum & venosum placentae commercium; minoris vero diametri esse vasa, quae ad superficiem placentae hiant; dabit S negandam esse vasorum continuationem aut anastomosin, nisi directa praesto sint experimenta, quibus haec possint demonstrari: quorum, quum quaedam adducuntur, suo dein loco infirmitatem demonstrabimus.
VII. Argumentorum, quae contra Continuationem &Anastomosin pugnant, resumtio. Praeter haec, Quae memoravim Us, alia dantur argumenta, quorum pondere continuata Vasorum uteri S placentae produ- Aio rejicitur; siquidem eni sines vasorum placentae rubro sanguini vehendo apti non sunt; si praeterea directe demonstrari possit, non posse cruoris commercium matrem inter S embryo. nem admitti, atque adeo rejiciendum este modum omnem, quo talis communicatio possit excogitari , tanquam per corollarium dicta productio omnino rejicienda venit: sed quum haec locum suum ex ordine occupabunt in serius; susticit hoc capite, ipsa praelucente comparatione Zoo uinica; per Vatarasem partum, quo, nisi constantes naturae humanae leges penitus Cruamus, tantam ct tot vasorum a Vulsionem toties, quin & plerumque absque ullo molimine intensiore, statuere non possumus, per insignem porro inter uteri S placentae vasa disproportionem, quorum haec
vix ac ne viae conspicua, illa vero istunt iuri digitum admit-