Dissertatio inauguralis medica, sistens quaedam circa reproductionem partium corporis humani

발행: 1786년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

in cane e cujus nervo ischiatico frustulum fuerat abscissutia, observandi. Infra extremitatem dissectam, musculus stimulo facto manifesto, lente, infirmeque contrahebatur: conistra supra - mansit ut ante fuit.

Nervorum origo.

Nervi quicunque originem suam ducnnteX cerebro, cerebello atque ex medulla oblongata, et Spinali. Cerebrum est pars prior foetus, quae possit omni alia a massa discerni. Involucrum ipsius primo perquam est molle et gelatinosum: magnitudo capitis alii ipsiusnaassae nullatenus respondet; tantum est, imo saepius omni reliquo corpore est majus. Primo in primordio in cerebro tres conspiciuntur vesiculae, cerebro oriundo inservientes. Cerebrum ipsum in initio valde est fluidum.

Firmitas ipsius incremento corporiS aucto, au getur quoque, Verum ita, ut in foetu planeessor

32쪽

eis armato pullaceum restet. Cerebrum ipsum constat exteriore substantia cinericia, interiore vero medullari: inter utramque datur tertia magis flavescens substantia; ea propter a Mort. νο flava dicta. Injectionibus in substantiam corticalem sive externam ut ut ad votum peractis tamen substantia superest miacosa, injectionem recusans. Qua de causa nec opinioni de me.

dullari ex vasis plane composita est subscriptum. Malpigh quoque hac de re glandularem ipsi structuram adscripsit. Vera interiiri corticalis structura videtur esse magnus complexus vasorum, quae tenuissimis telis cellulosis juncta sunt. Ipsa haec tela cellularis perfectae iniectioni corticalis obsistit. Substantia medullaris cerebri pultaeei est generis, quibusdam Vasis perforata, tenacior stitui, firmiorque est cortice, cui par vasa minora, tenuemque cellulosam est juncta. Major ipsius tenacitas non inpedit: quo minus in strias, s liasque figuras diversum inde nomen sortientes comprimatur. i

33쪽

Hac ex substantia medullari porriguntur albi, plani, fibrosi sensiilesque funiculi, quos

nervos dicimus. Perquam vero simile est, hos quoque, quamvis visu discerni necdum tunc possint, tum temporis adeste, quo cerebrum notatur. Primis foetus mensibus valde sunt fluidi, pellucidique. Densitas subitantiae eorum pari ratione incremento corporis aucto, augetur. Nervus plures paucioresque continet funiculos pia matre cinctos: sic, ad centenos in. quinto pari sunt observati e . Funiculus ejusmodi rursum constat pluribus singularibus si-bris nerveis, quibus eadem, quae cerebro, substantia est, etiam tenui tela cellulari junctis.

Nervorum Volumen crescente cUrpore perparum crescit, atque per hoc aequam cum reliquis partibus corporis rationem non servat. In

34쪽

In tela cellulon nervi vasa existunt ipsi nu. triendo destinata. Numerus funiculorum neroveorunt idem, qui in initio fuit, nisi ejus protensio ganglione impediatur, in sine manet.

Haec sunt, quae de structura nervorum comperta tenemus: cetera, quae de structura interiori fibrae subtilissimae ventilantur: numscilicet solidum corpus sint 3 num fluido cuidam excipiendo conveniant 7 et cujus indolis hoc fluidum sit 3 - Hypotheses sunto.

organa sensionuin, motuumque arbitrariorum sunt nervi: activa ea, quae in iis est vis, nervea aut vitalis audit. Porriguntur ad plures corporis humani partes, quae iis sensus capaces fiunt. Accurata partium earum definitio , quae usi sensu gaudeant aut eo sint destitutae, profecto res est, quam nemo facile decidet. Experientia enim non raro principiis physiologicis hic prorsus adversatur. Quod primae sint partes, quae efformentur, quod a sui primordio sint integrae: quod reliquae

35쪽

corporis partes, iis prius essorinatis, efformentur celerius: sussicienti haec mihi sunt argumςnto instuXus illius, quo in enormandum

corpus animale valent. f. De Partium Reproductione issa.

Nunc ad palmare dissertationis hu)us propositum, repro dumonem scilicet partium progredior. Esse eam tantum modificatio nem ejusdem Vis primigeniae, quae et generationem efficiat, jam f. I. est monitum. Et hic eamdein haud secus concipio : quum nil quam repetita partialis generatio sit. Exigit itaque, ut et ipsi lymphatici praeediis antliquores , in quibus gelati na contineatur, atque ut adsit vis, qua partes efformentur.

f. II. Eristoria do trinae de vi reproductionis.

Vis reproductiva priscis diebus, quibus Α- natomia et Physiologia admodum arcta atque obscura fuit, plane incognitasuisse videtur. C Deexant

36쪽

Deerant enim iis notiones eae, quarum opea generatione ad reproductionem analogice quidquam inferrent. HIPPOCRATES pluribus in locis partes reproduci non posse, pro

, sitetur. In Aphorismis d.) Ubi disiectum

fuerit os, inquit, aut cartilago, aut tendo, ,,aut genae parS tenuis aut praeputium: - ne que augetiar, neque coalescit. Haud alia in Coacis adstruit. Ex tenuibus nempe intestinis si quod dissectum fuerit, non coaleS' ere. Idem sentiens -- CELSvS e.) ,, Arteria incisa, dicit, neque coit, neque sanescit. GALE Nus Hippocrati accedens in libro de constitutione Artis Medicae se.) negat, posse partes perditas reproduci. Verum, quum alio in loco oleum vetus et calefacientia medicamina vulneribus sanandis suggerat, quasdam soluin partes hic subintellexisse videtur. Error hic diu obtinuit: licet illa ipsa aetate, praecipue in scriptis Chirurgiam concernentibus

37쪽

plures observationes circa detectas partes reproductas eXistant. Observationes praesto fuerunt, sed usui non sunt iactae. Caece stabatur Hippocrati, quin quaedam Vis methodique reproducentis ratio haberetur. Tum demum, quum animus in quasdam vires corporis primigenias acueretur, CampuS-que Physiologiae magis magisque esset eXeultus: in mentum perspicaciorum venit, et re produnionem partium ad sana principia exponere, eXperientiasque ipsi faventes rite perscrutari. Esse vero rem istam majori studio tractatam; esse pericula huc facientia in animalibus instituta- nostrae demum memoriae debetur, praeeunte solertia sagacium virorum: Monro nimirum, Fontaina, Spallanetani, Hunter, Muci chrianh, MLchaelis et Arnemanu, Horum posteriorum Uterque novissime reproductioni nervorum meu tis aciem praecipue intendit; quamvis peri' cula vel animo non responderint vel ostenderint contraria.

38쪽

partium tangentes; ipsae OXperientiae de iisdem partibus moX regeneratis, mOX non regeneratis, moX perfecte mOX inperfecte regeneralis ipsa eaeperimenta in tam diversas par-

tes eXcurrentia, quacunque demum Cura, et studio sint instituta, abunde demonstrant: non posse adj uncta quaedam non eXistere, quibus vigentibus regeneratio evadat facilior, dissic, liorve. Iis praeprimis adnumeranda venit A.) aetas. Quo enim magis decrepitum est corpus animale, eo remissor est efficacia vasorum, eoque eXantlatae magis sunt vires ipsius naturales. Utrumque reproductioni obsistere, ne-

mo non videt. Aetate provehente plura continuo vasa deperdi, requisitamque idcirco reproductionis mate

39쪽

riena aut non satis, aut rudiore in statu ad locum constitutum abduci, accedit. Experientia dictis adipirat. Vulnera enim senum sunt ut plurimum curatu dissiciliora: partesque laesae, licet contrarium adstruat Dissertatio Domini Louis. - segnius reproducuntur. Scribit quidem authoζ Di sertationis illius: Senum vulnera expromtiore collapsu telae cellularis et membranae adipolae facilius curari: verum haec thesis nititur theoria malae fidei, scilicet: curari vulnera per coincidentiam marginum. Neque propugnatores theoriae hujus rationem

enormis illius detrimenti, quod substantia in vulneribus capit , habuere. Experientia quoque ipsa, etiam in re- productionibus simplicissimis, cujusmodi ea ossis est, satis evincit, quam sit arduum, quidquam in senibus re-

producere. Tum profecto, Ut carta

40쪽

tio succedat, admodum strenue vires saepius sunt excitandae. Memini eXempli cujusdam in Homine sexagenario, cujus tibia, cum jactura substantiae os dae infra fa, tum demum Clarate est , quum vinum, ipsi antea admodum parce permissum, clam largius hausisset. Hoc facto hiatus ossis, quod per tres anni quadrantes jam patuerat, quatuor hebdomadum spatio non tantum substantia rursus fuit expletus; Verum etiam aegrotus in Omnem pedis usum fuit restitutus. Quae licet ita se habeant: tamen alteram in partem aetas juvenilis, copia particularum nutrientium, nimia Valarum, viriumque corporis effcacia, reproductionem eadem ratione retardare Valent. Propterea ejusmodi in cassibus diaeta circumscriptior, ipsaeque evacuationes , praesertim sanguinis, quibus humorum Impulsus inminuitur,

SEARCH

MENU NAVIGATION