Dissertatio inauguralis medica, sistens quaedam circa reproductionem partium corporis humani

발행: 1786년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

viresque infirmantur, exellenti sunt usui.

productionem laustam habet constitutio succi animalis. Quare ea in bel- tuis, quae congruo, innocuoque alimento fere semper bonam succorum indolem adipiscuntur , multo velocius perficitur: contra in Hominibus, prOpter essuliorem, quae iis vivendi est ratio, disconvenientemque alimentorum adparatum, quae saepenumero ansam ad perniciosas humorum mistiones, atque ad aerimonias eorundem praebent , reproductio segnius succedit: quid Z quod non raro inde plane sistatur, aut saltim admodum inperfecte

fiat.

mentorum in reproductionem concer-

42쪽

Onit: viX quidquam universe hie statui potest. Ea enim sese accidentali aegrotantium conditioni adtemperant, di-qUe . Omnino est, ut et aetati et consuetudini et viribus tam digestionis, quam sanguificationis respondeant.

Ex neglecto hoc canone sunt illae repugnantiae plurium cel. Virorum, nurn scit. vi Ctus vel animalis vel vegetabilis curandis vulneribus magis comveniat. Quodvis alimentum, quod, habita ratione dispositionis Hominum

acrimoniae et ansam et fomitem praebet, reproductioni obest. Quum vero compertum sit, vegetabilia etiam humoribus nostris materiem gelatinosam suggerere non adeo quidem CO-picse, quam victus animalis eam suppeditat usus eorum semper prodest. A sit ut ad propositum revertar l

43쪽

D.) Circulatio Humorum neque nimis s1t intensa neque nimis remissa. Intem or- humores justo plures ad par-

tem laesam abducit: quae modo ipsa tam suam ob debilitatem quam ob irritationem ibi dominantem, copiosiorem ciet a Puxum. Eo tunc sit, ut

in vulneribus carneiS enascatur Caroheterogenea, sive corrupta das miIbeδleis di); osisque accrescat callus difformiter auctus- Circuitus vero humorum remissior partem laesam lympha requisita destituit. Sit vero circuitus satis citatus, sit lympha scissiciens in sanguine: reproductio tamen potest vel tantum lente, Vel plane non sequi. Tum vero succus ut plurimum , abdito quodam in corpore stimulo, aliorsum deducitur, quin laesae parti advehatur. Exemplo sunt praegnantes, quartam parteS deperditas ante partum dissicilius reprodux

44쪽

ris. Earum enim humores irritatio, ne foetus in utero , visceri huic adducuntur , partesque lymphaticae estormando foetui inserviunt, Ε.) Quiete demum et corporis et animi reproductio fere semper promoVetur. Praeterea et alia sunt, quae plus minusve ad restaurationem iaciunt: temperamentum scilicet, aer, clima,

vicissitudines anni, tempestatis, Sc. cte. Eficacia eorum ex sirnili, quem alios in morbos habent, influxu liquet.

f. I4. De Reproductione faciliori in animalibus frigidis. Reproductionem quam facillime in animalibus simplicioris structurae corporis succedere, res est plane confecta. Quapropter

in animalibus frigidis, non tot subjacet dissi-

45쪽

difficultatibus, quot in calidis. Ρartes enim prioriam, quoniam ut plurimum massa constant gesatinosa, douata irritabilitate: simplicioris structurae fiant. Gelatinosum eorum flamen prima in generatione parum inmutatur, efformaturque ; quare in generatione partis cujus lain secunda sive in ejus repro luetione perpaucis opus est mutationibus; queis pars ea priori deperditae prorsus analoga reiiciatur. Eadem quoque de caussa partes deperditae ejusmodi animalium intra breve temporis spatium resarciuntur. Verum et inter ipsa haec animalia intercedit diserimen, si velocem consectamque spectes reproductionem. Haec enim eo est facilior, perfectiorque , quo propius animal quodpiam ad regnum vegetabile aecedit: dissicilior inperseeliorque, quo magis appropinquat animalibus calidis. Argumento sunt Polupi, quam facillime, celerrimeque refecti. g. Dissicilius reficiuntur lacer

taes

46쪽

tae, serpentes, cochleae, ranae, alia. Exempla ,eproductionum ejusmodi narrantura Bonnet , Trembisy, Spalianzani, et Reau

De Reproductione dissi ciliori in animalibus ealidis, Strumira animalium calidorum multo

est artificiosior , magisque composita. Pluribus pollent viribus, quarum sedes quum in partibus sit, destructa parte eae quoque destriiuntur. Duplici itaque e fonte eorum restauratio difficilis fit: cum, quia pars magis composita est restituenda, tam quia reproduello exacta vult ; ut vires parti amissae convenientes simul cum parte restituta restituantur Partes alias animalium calidorum facilius, alias difficilius reproduci, pendeta discrimine, quo partes hae vel simplicius vςl magis composite sunt construetae. Facilius, velocius, exactiusquere producuntur eae, quibus non alia est vis, qGam

47쪽

quam elater, staminibus earum proprius, et quae sola constant gelatina, cujus forma extingua modulatione est confecta. His adnumero telam cellulosam , membranas, tendinem, ossa. Dissicilius vero sit, partes eas reproducere, quarum prima genesis esserinatioque intellectum adhuc superat, v. g. Musculi, Nervi. g. I .

De eo, quod Experientia videarnr contradicere Theoriis.

L t ut autem dissicile sit, partem compo sitam reproducere: inde non sequitur, partem eam, si deperdita fuerit, reparari haud posse. Etenim plures illae experientiae celeberrimorum, fideque dignorum virorum de subsequuta reproductione nervorum, par tiumque muscularium deperditarum, deque irritabilitate et sensu restitutae parti - licet longum demum post tempus -- acquisitis: me Herculei theorias omnes si non evertunt, infirmant tamen. Exemplis dicta. confirmentur l

48쪽

Aintrosius Paraeus linguam Omnem abscissam vidit regeneratam. Omnem quoquo linguam septennalis Pueri, quam variolarum venenum d struaeerat, redintegratam, gustuque et sermone sensim iterum valentem notavit Hildanus. Chrotophorus Vega observavit vulnera ventriculi refecta, quamvis non parum substantiae amissur' fuerat. De reprΟ- ductione scroti exempla affert Sta artus, Tauder Tiel, et Schumacherus. Thomas Bartholivus citat. casum , in quo vulnus, glandemus vetaria sinistro hypochondrio in- siletum, substantiam deperditam recepit. Boriato obvenit Scapula plane resarcita, quae omnis substantiae carneae antea jacturam fecerat. Petrus Mareheltis animadvertit cutem

capitis, ab urso prius abruptam, postea regeneratam. Praecipue notanda veniunt eXempla de deperditis digitis ita restitutis, ut ad quasvis aestiones iterum essent idonei. Qui plura de reproductis aliis artubus abscissis cupit, consulat Tulpium, Pochlinium, moierum. S. IS .

49쪽

Auctoris de reproductione Sententia.

Adjunctis quibusdam exceptis, reproductionem eadem, que generatio sequitur, sequi principia, aliquoties jam monui. Ad re pro ductionem itaque eandem, quam ad generationem , massam, eamdemque Vim, qua massa isthaec effragatur, praerequiro. Prae

omnibus igitur laesae parti insit Lympha. Asfluxus quoque ejus plerumque et stimulo, et debilitate ipsius partis laesae accietur. Pro licita ergo haec lympha id, quod caput rei in re-

productione est, constituit. Opinionem hanc plures viri celebres tuentur: e quibus Boerhadium Sini tentum, Platinerum, Pan. Zachar, Calliseniunt et Bertrantum nomina se susticiat. Huc quoque faciunt Oblervationes Rugatschi, qui vulnera glande icta per merum lymphae accessiim sanata refert. Observavit Nors, quoddam in ventre vulnus, colonque simul laesum ope fibrarum scaturiente lympha exortarum mox coiisse. Lymphae

vero

50쪽

vero adfluentis indoles pro diversitate partas reproducendae diversa esto. Hac ratione lympha os quoddam refectura particulas terreas contineat , deponatque plures quam lympha telam cellulosam aut alias teneriores partes reproductura. Qua vero lege cuivis parti lympha ipsi congrua, advehatur , Ob Secretionis mechanismum necdum sat acute perspectum, Hypothesibus explicatur. Verum ni fallor, phaenomeni istius ratio structurae vasorum, e quibus lympha emergit, adlcribenda videtur. Hac demum via facili negotio intelligitur, posse telam cellulosam, membranas, tendines, atque Ossa, magna absque difficultate, regenerari ', partesque regeneratas prioribus deperditis admodum similes evadere. trum vero ex particulis lymphaticis fibrae musculares, imo nervi reproduci queant, numque hae par tes iterum vires ipsis proprias recapiant' an vero singula, quae de re productione harum partium scimus, eo absolvantur, quod exigua Vasorum

SEARCH

MENU NAVIGATION