Dissertatio inauguralis medica, sistens quaedam circa reproductionem partium corporis humani

발행: 1786년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

sorum vicinorum nervorumque trunci in no-Vas partes prolongentur, perquam sum dubius. - Sequentia in animalibus vivis in .stituta pericula posteriori harum opinionum favere videntur.

I.) Frustulo tres lineas longo e nervo ischiatico vivi canis eaeciso, is canis elapsis sex hebdomadibus rui stura pedi institit, illoque omnes

proprios ipsi motus absolvit. Tantum sensatio infra partem exsectam notata est debilior et irritabilitas submersor, eXstincto cane, magis torpens. Quum in locum excisum inquireretur, nervus quidem inventus est continuus; verum pars restituta inter dura duo tubercula gangliosa, sex ad minimum lineas inter se distantia, filum offerebat duriusculum , quod obisier inspectum pro vero nervo haberi poterat. Interior tamen ejus structura densae telae cellulari respondere est deprehensa.

52쪽

II.) Particula majore cani alteri e musculo crura j i adcmpta, is intra idem temporis spa tituri quum est et sanatus, libere iterum pede suo utebatur. Locum excisum eXaminanti occurrit quidem quaedam in eoi depressio : locum vero inter fibras descillas, et ea S, e qui blas portio excisa erat, replevit densor tela cellitiosa, ad tendinem accedens , quae reproductae cuti CX ternae arctius adhaerebat.

III. E tendine Achillis tertii canis pars tres ad

quatuor lineas Ionga fuit eχ secta. Posequatuordecim di s denuo pedem stando tentans, omnem denique ipsius ti sum quatuor post hebdomades est nactus. Hebdomade seXta pars reproducta iterum fuit excisa. Erat ea dissormis et partes reliquas crastitie excedebat. Interior ipsius structura solito uisa est durior. Glauco imbuta colore, stelatinam referebat Valde condensatam. Interea

53쪽

peripheriam ambibant striae albae, genuino tendini similiores. Pars data hac occasione excisa, medium pollicem exsuperabat. Cani ipsi nunc altera vice eodem pene temporis interstitio, tendo reveneratione fuit resti tutus. Posterius hocce phaenomenon refero ad diaetam lautiorem, qua fruitus est canis tempore eXperimentorum, postquam antea ea parcior fuisset. Inde quoque est, quod omne ipsius corpus perquam obesum scrct. Prima etiam regeneratio effecerat; ut lympha uberius adflueret parti laesae. Haec experimenta in favorem Verae re- productionis non admodum quidem faciunt. Negari tamen non potest, partes restitutas prioribus deperditis plane analogas forsan eva siste: si experimentis diutius intendere licuisset. Verum nec meum hoc celo dubium: num sci-

D a licet

54쪽

H licet partes musculares et nervosae unquam plene regenerari queant. Nullam interea deinceps Occasionem praetermittam, eXperimenta in reproductionis negotium instituendi. Gaudebo, si demum graviora certioraque hane in rem proferre concedatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION