Anatomes publicae anno MDCCV. Stockholmiae habitae lectio tertia, sive, Omnipotentis mirabilia circa generationem humanam

발행: 1709년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Ffirmitate panniculi praemuniri, ut non facile sicindatur. Et quoniam insuperductilis est haec membrana, hinc facile , distenditur, prout illa crescunt& augentur quae intus sunt, id autem placentae non accidit , uti jam diximus. Membranae itaque ex hoc globo, quem ansierino assimilavimus ovo, detectio seu propullulatio fit non aliter ac Videmus glandem quercinam ex calice seu cupula prominere & protuberare. Vel eodem . modo sese habet ac si vesicam hanc bubulam vento vacuam , manuque comprehensiam pugno includerem, pOSte Vero tubo eandem inflarem, quid tum

fieret ' digiti quidem sejungerentur ab

invicem ob turgescentem vesicam, sed maneret interim ipla vola manus imota a vesicae eo latere, quod proxime attingebat. Si jam contingat, AUD. illanu, membranae propullulationem fieri prope fundum uteri, tunc necesse eSt, Ut ipsa placenta, quam calici glandis assimilabamus, haereat in ea regione uteri, quae fundo obvertitur, hoc eSt, circa orificium, vel in ejus confinio. In quo calu magnum poStea imminet matri etiam vitae periculum : quod quomodo

accidat

62쪽

accidat reseram. Appropinquante scilicet partus tempore, uteri Os sensim aperi sese & dehiscit, uti jam ostende tuta , adeoq; placenta huic arixa loco ut distrahatur tunc & dilaceretur necesse est: unde improvisa & infausta haemorrha-gia Continget, ita pertinaX, ut intra

breve spatium animam aegra cum cruore reddat, nisi artifiCios a & dexterrima manus opera deliberetur a foetu uterus. Et offendet tum obstetrix statim placentam obturantem & occludentem vel orificium uteri, Vel ejus quandam partem, quem casum prolixius descripsimus libro II. capite et 8. in Obstetrice

nostra Sue ma. Itaque non assentior iis, qui placentam semper habere suam in fundo uteri sedem fidenter afferunt: nam ubique adhaerere & omnibus ejus lateribus potest, quod & melincunius tradit in suo quem nominavimus tractatu, & Portalius item refert in suis observationibus ': narratque se sua manu extremisque digitis placentam circa

orificium haerentem illinc separasse &divulsisse. Sed & praeterea, si consideremuS gemellos adesse posse, duplicemque

63쪽

que, quod saepissime fit, placentam possidere ; vel si supponamus superfoetationem contingere , ubi necessario secunda debet adesse placenta, utramque autem in fundo tunc haerere non possibile est. Nam una harum saltem erit ad latus locata. Dicebam, AUD. H. gemellos ut plurimum dupliCi placenta instrui. Interdum enim accidit, dum eorum Umbilicalia vasa in principio in eandem feruntur & tendunt quasi plagam , ut sconfundantur simul & intricentur, Unamque sic atque communem referant

placentam primo intuitu; duplici tamen praeditam funiculo, uti facile percipitis; sed & praetera membranae ipsi intergerino pariete, ab invicem cliscrepantur: gemelli vero & si vel plures adessent, separatis includuntur membranis S aquis propriis innatant. Sed ut ulterius quaedem addam de situ placentae ;Experientissima obstetrix & vulgato libello : Der frande burg bcben He mme

celebris JUSTINA SIGISMUNDI; in

privatis ad me literis responsoriis Circa quaedam illi proposita dubiola, asserit, cum millibus aliquot parientibus praebuisset auxiliatrices manus, semper ta-

64쪽

men, modo non haemorrhagia adfue rit, plaeentam reperisse sese in uteri fundo. Quam sententiam hujus egregiae foeminae medicae, ut cum antedictis Conciliem, proseram, AUD. ostendamque, quomodo reperiatur placenta in uteri fundo, etiam eo casu quo fuerat reipsa ejus sedes in alterutro uteri latere. Uterus in gravidis assimilari pot-eSt sacco ex aluta confecto. Est tamen crassior eo in loco, quo placenta adna fCitur, & augetur illa ipsa crassities ex adglutinata placenta. Jam Vero, foetu exclusio , collabitur uterus es corrugatur: est autem in illo collapsu, latus u texi oppositum placentae tenuius adeoq; aptius, uti apparet, formandis pliCatu

ris, altero crassiore minus apto existente ad corrugationem , unde etiam Obvolvi necessario debet orificio & obverri, hinc & manui obstetricantis necessse est ut occurrat & objiciatur et non aliter ac si esset infundo. Idque . similisere modo ac si quis lateri hujus pileiadnecteret ferream lamellam, post autem conaretur, hunc in modum, toturn comprimere, Videtis quomodo necessario illa pars cui adhaeret lamella, tan

65쪽

dem convertetur & obvertetur pilei orificio. Sed ad alia AUD. HON. tranS- eamus. Foetus in utero positura sic vulgo describitur, ut capite quidem prono sedeat, & intra genua inclinato, spectet tamen uteri fundum : hic vero diaphragma matris, dorso foetus respiciente dorsum matris,podice perinae m. Intueamur autem in hoc muliebri sce leto, ossa quae pelvim dictam constituunt, in qua pelvi & uterum posivit natura, & per quam transeundum in partu infantibus est; Consideremus autem hoc facrum os dictum, quomodo id retrorsum incurVetur , ita ut hujus pelvis superior pars, nempe ejuS margo ad anteriora inclinatus, lineam diagonalem cum horizontali describat, matre stante erecta , inferior autem pars pelvis ' posteriora resipiciat, ex quo sequitur uterum. dum supra pelvim ascen dit, sitio fundo non posse obverti dia phragmati matris; sed potius ad anteriora debeat & hypogastrium versius in clinare. Cui accedit, quod rotunda ligamenta uteri assigantur ossibus pu- his; adeos impedimento sint perpendiculari ascensui matriciS. Foetus ita in

66쪽

que, quamVis tangat uteri fundum vertice suo, respectu tamen corporiS matris recta insistentis suis pedibus, capite omnino pronior eSt, quam Vulgo creditur. Quod insiti per experimur, dumaeuminatum istum globum renitentedi& durum , circa regionem umbilicalem saepe & infra umbilicum in praegnantibus mulieribus admota manu sentimus, adeoque dorsum infantis, matre stante, horiZontalem fere obtinet posituram. Certe cum anno praeterlapsio in suburbano Da wicens Noseo omio aperuimus gravidae cadaver, vidimus circumstantes semestrem metum plane talem in utero obtinentem silium, qualem nunc descripsimus. Nam defunctorum corporum apertiones in hiisce ut & aliis medicorum disceptationibus practicis praecipuum lumen largiuntur. Itaque , ubi foetus ad illud tempus .perVenit, quo organa ac partes solidae perficiuntur, tum incipit sese commoVere, eX- tenditq; modo pedem, modo brachium,mOXque retrahit in pristinum situm: id medium gestationis tempus Vulgo audit , foetumque tune primum Vitalem factum muliercularum sermo eSt. at δε- siret

67쪽

siret hisic nar. Quoniam autem lympha distenduntur membranae & insuper glabrae sunt, & metus in prono situ, & caput mole magnum S graVeis pondere eSt: Utique non mirum, si sua sponte id petat inferiora, podice interim ob calcitrationem jugem sensiimis

sursum elevato. adeoque in aquarum

sussiciente copia, & alio nullo ac Cedente impedimento , necesse est metum contingere capite suo oris Cium uteri: id dicunt obstetrices etiam esse conversum ad partum: eu πael πaenis er. non dubitantes, quin si caput praevium ori uteri objaceat, facilis sit partus sequuturus; dumque explorant Gavidas, sentiunt non obscure per intermediam substantiam uteri renitentem globunia, scilicet praecipitatum seetus caput. Cujus inversionis non possum determinare certum tempus: plerumque quidem fit circa noni mensis initium. Interdur aliquot ante partum septimanis duabus, tribus, quatuor, Vel quinque: interdum& paucis ante partum horis. Incipie ,

autem ineunte nono mense matricis orificium tenue sensim fieri, eo modo quo id supra explicuimus, ct usque eo de-D ι' hiscere,

68쪽

hiscere, ut tangi jam involucra foetus ab obstetrice possint: qua re animadversa instare partum & tempus enitendi praedicit: eumque ultra quindecim dies

aut summum tres septimanas non procrastinari. Eadem haec uteri dehiscentia viam laxat aquis quibusdam, sensim in utero collectis, non tamen intra membranas foetus, nec in omnibus praegnatibus :guttatim destillant, sed & interdum aifatim effundi illas observavi; , cum terrore & metu matris, tamen absque detri mento infantis; nam hujus genuinae aquae non nisi in partu emuunt, ruptis per dolores membranis. ΡartuS quidem , AUD. H. jam describendus instat,

sed licebitne vestra venia quaedam de gestationis termino interserere'Alia qui dem animantia consti tutum sibi a naturae certum terminum habent: matribus nostris incertus est: Equa consumit an

num in suo pulla ferendo; Vacca quadraginta septimanas, adeoque propius accedit ad humanum morem. CaneS, felesq; uterum gerunt noVem septimanis: Cuniculi triginta diebus , Gallinae Anatesq; suis incubant ovis septimanistribus, ut taCeam bruta alia: homo an-

69쪽

ticipat interdum, interdum retardat partias horam natalemque diem. Nam

ut nihil jam dicam de septimestri partu

vel octimestri, utpote immaturis: etiam in foetu maturo non ubique obtinent novem isti menses calendarii, si ve septimanae quadraginta , quam recepimus Vulgo pro termino fixo humanae gestationis. Licuit, contigitque mihi obsie Vare quorundam infantum & conCeptionis diem & nativitatis, quae si Vobis , AUD retulero, gratiam Vestram initurum me spero. Exempli gratia: dies amplexus fuit vigesimus quartus dies Februarii, partus pueruli fuit vigesimus

primus dies Novembris : sint triginta octo septimanae cum diebus quatuom . item: mater facta septimo Januarii, natum suum peperit secundo Octobris:

sunt septimanae triginta octo cum diebus duobus. item: congressus mecumdus fuit celebratus vigesimo octavo Februarii, maseulus metus est exclusius Vigesimo octavo Novembris exacte hic numerus implet triginta novem dies d mini cales. item: concepit uxor octavo

Septembris, peperit filium tertio Junii ,

70쪽

F bus duobus. item: virum se praestitit maritus de eimo Januarii, puellam enixa est nupta trigesimo Octobris, uterum itaque gessit hebdomadas unam & quadraginta , diesque sex. item: maritus suo funetus est ossicio die decimo tertio Januarii, mater peperit filiolam vigesimo secundo Octobris, est tempus quadraginta septimanarum & dierum duorum. Possum, AUD. referre plures obserUationes similes, de quarum certitudineo non dubito; sed haecce sissiciant, ad ostendendum S discrepantes esse terminos, ct puellas ad partum paullo tardius

maturescere , promptius autem pueru los. Nam priores tran Seunt quadraginta septimanas, posteriores non attingUD

sed & hoc notandum, quod matres ipsae perceptibilius & evidentius certae sint de conceptione ubi masculos foetus , quam quidem ubi puellas utero gerunt:

nam ita incertas tum observavi, ut haeserint ipsae, num fuerint fastae gravidae, vel non: adeoque de conceptionis die puellarum. calculum quidem inire postum ex probabilibusTcircumstantiis; sed de puerulis res firmior est. Praeterea & illud concludi hinc potest, quodi licet

SEARCH

MENU NAVIGATION