장음표시 사용
1쪽
.DISSERTATIO INAUGURALIS MEDICA
INCLYTA NORIMBER GENSIUM VNIVERSITATE
SUMMOS IN ARTE MEDICA HONOET PRIVILEGIA DOCTORALIA
MORE MAIORVM LEGITIME CONSEQUENDI
QTERIS MAGNI DANIELIs MEΥΕR i.
2쪽
SACRI ROM. IMP. LIBERAE REI PUBLICAE
ILLUSTR BUS, MAGNIFICIS, EXCELLENTIS.
SIMIS, CONSULTISSIMIS, AMPLISSIMIS
DISSERTATIONEM HANC INAUGURALEM MEDICAM
IN PERPETUAM MENTIS OBSEQUIOSISSIMAE SIGNIFICATIONEMEAE QUA DECET OBSERVANTIA
3쪽
F. F. α S DISSERTATIO INAUGURALIS MEDICA
Erissimum esse Domsini ac Servatoris nostri dictum Luc. XIV. 34. KAAON TΟ Α ΛΑΣ , Bonum est Sal : Totius humani generis consensu usque adeo comprobatum est , ut vix ultam gentem Inveniri posse existimem , quae Sale omnIno aut carere velit aut pos
sit. Longum se a secopo meo nimis remotum esset , si benes cium lilud insigne, quod summum numen creaturis suis salem suppeditando exhibuit , exponere deberem z neque sinem facile inet enthus mihi videor , si de solo homine edicere vellem, quantum illi a Sale adjuvetur ; sive usum in re famIliari dectes, sive praestantissimas utilitates , quae in medicina facienda hinc
proficiscuntur , consideres; sive demum expendendum esset, quantum intimioris chymjae professores , rerumque naturalium principia profundius rimati , de sale promittant , se quodam modo olendant. Haec nunc aliis omnino permittens , Deum quidem gratus veneror , qui dulcissimae Patriae meae tantum thesaurum
abunde concessit st per tot oculorum decur um benignissime
4쪽
eonservavit e utque porro beneficium nobis suum proprium ct perenne faciat, ex animo precor. suumque absoluto nunc temporis s acto , quod mihi academicae vitae usum indulsit, de reditu in patriam cogitandum siit ; neque tamen sine publico Lligentiae se profectuum testimonio redeundum mihi censerem e Statui tandem , approbante se jubente Gratioso Medicorum Ordine , pro inaugurali specimine illud proponere , quod e, titulo patet. Cur vero hoc potissimum delegerim, paucis, in hoc quasi limine , exponam. Legeram apud doctissimum R A M AZ ZINVM, virum quem in et Itali tamquam suae gentis δε-cus ostendunt , in pulcerrimo opusculo , quod de morbis artificum inscripsit , quot morbis oubjacere homines fali conficiendo deditos observaverit. Mirabar nihil ejusmodi in patria mea contingere, curioseque inquirebam , quae esset hominum rei sali
natoriae in Germania conssecratorum conditio. Inveniebam tan-
rim non operis, quod agitant, salis coctiores , vitio, seri quod se R A M AZ Z INVS haud obsicure innuit, regionis , se ipsius rem peragendi methodi indole, accidere , ut suis , de quibus Uriabit , haec roe tantopere detrimento sanitatis cedat. Celebro itaque tanto magis benignismi Numinis Clementiam, quae dulcissimae Patriae meae , sal vine ad Cocharum gaudenti , se omnibus, quantum rescire licuit, Germania ossicinis salinatoriis, i iam prae aliis elargita est praerogativam, ut beneflcio suo impune potiri liceat, neque palsa est, ut istis simitra videamur , quibus, quemadmodum fabula est , Pandorae p3xis , haud laetis rebus huis , quondam obtigit. Placuit igitur dissicere, quantum salis coctioni in patria mea , se reliqua Germania , ubi thnilis est hujus negotii conditio , dedicatis se consecratis hominibus immineat valetudinis periculum d ut, cognito quam exiguum se facile superabile illud bis, eo magis det oti summum Numen celebremus, tanto rue ejus beneficio laeti se ala
5쪽
f. I. DE V letudine eorum , qui salis cocturae operam suam addixerunt, hoc inaugurali sipecimine dicturi , ante
omnia in hoc quasi limine tractationis nostrse eXponemus , quales intellectos in tota hac diatrabe cupiamus homi nes. Nam quum salis nomen apud chymicae rei scriptores Iate pateat, & cuivis terrae subtili, in aqua solubili &in salitanam crystallinamque formam rursus coagulabili , tribuatur ;cujusmodi in minerali, Vegetabili, animalique rCgno plura occurrunt z nOS quidem nune de sola ista specie sali S , quae nomen illud , ob universialissimum & latissime patentem usium, κατε- σχ ν gerit , intelligi cupimus. Vocatur illud Sal com mune, aut culinare, quoniam communissimo mortalium usu ad edulia, sive condienda pro gratiori sapore , siVe ad longiorem durationem aptanda, potissimum expetitur & pro maxima parte Consumitur.
Illud vero sal diverso modo comparant, & ad promtum usum sibi procurant, mortales. Auoi enim, Ut in Taltaria, Polonia, Hungaria , pluribusque regionibus, ex teme visceri bus eruitur , quod Oatis fossiliis nomine indigitare solemus, cuius purissima & pellucida sipecies , quae nulla alia praeparatione, nisi comminutione , Opus habet, gemmae. Vocari consuevit. Atque hoc fossili sale magna pars hominum contalenta Vivit, felix hoc nomine, quod optimo condimento eXiguo labore & sumtu potitur. Alii sialis proventum mari alluenti debent, ex quo aqua per inCilia quaedam in certarum λVearum, certa lege paratarum, areas immittitur, ibidem que solis calore, exhalata humiditate, densatur : de qGo legi
6쪽
meretur diligentissimus auctor GEORG. AGRICOLA de remetagica libr. ML Atque hac ratione maris mediterranei accolae, ut & Lusitani ac Galli circa Rupellam ac Broagium, sale potiuntur , quo non solum suae patriae prosipiciunt, Verum
etiam aliis regionibus , multarum naVium onera quotannis divenditis, sic curunt. Hoc sal marinum Vocare Consi CVimu S. Quanquam non ignoro aliquibus etiam locis marinam
aquam ignis suppositi beneficio excoqui; quod apud Normannos Gallos fieri testatur N1 Co L. LEMERY in dictionar. simplic. mat. meae sub titulo sal marinum alibi etiam, ut de insilis Moluccis testatur BARCHEVVIX, rupibUS, earumque CaVernulis , Vel ab arte vel natura factis, aquam fluctuum
marinorum agitatione insipersiam, ibi subsistere, densatamque in salem siccum ad usus peti. g. III. Illis autem locis & regionibus , quae a mari longius distant, divini numinis clementia fontes elargita est sale imbutos, e quibus foci calore, sensim exhalata humiditate, sal albus crystallinus , siccus acquiritur , qui in Germaniae mediterraneo tractu, & vicina Lotharingia, agroque Italiae Placentino , potissimum eX coquitur. Primam apud nos celebritatem, Ut alio S minus notos praeteream , consequuti sunt fontes Haia Saxonum, quibus plures in Ducatu Magdeburgico succenturiantur, Lunaebur en ει , Bavarici Reichenhailen G, Salisburgenses, Ha en es ad Cocharum , S in Thuringia Fran-c enhusanI. in Haslia Adendor enses quibus Certo modo accenseri meretur Tisolensis sal sugo , quae Haia ad Oenum excoquitur, & non quidem, veluti priu enarrati fontes, e terra scaturit, sed ex sale fossili impuriori , in cuniculos sibi erraneos immissa aqua dulci , educitur : quae, quando saturata deprehenditur, ad ossicinas salinatoriaS excoquenda per Canales
7쪽
les dimittitur. His tot diVersis locis unum eundemque, per omnes ac singulas circumstantias , filem eXcoquendi morem teneri haud dixerim : immo certo scio, quod alibi haec, alia alibi compendia quaerantur & in ussim vocentur : illud tamen certum est, quod ubique haec via sit necessaria, ut selsu-go certa cautione depuretur ac despumetur': deinde blando
moderatoque igne dissipata humiditate sal siccum & durabile'
Atque hic sane labor multa habet , quae non nisi ab homine longo usu edocto , vel tempestive , vel legitime , fieri possunt; si vero vel negligantur , . Vel imperite fiant, notabile damnum dominis inferre , & seli parato deteriorem notam affricare possunt. . Propterea in selinis recte institutis homines aluntur , qui artem hanc ab ipse pueritia tractando addiscunt, Omniaque, quae eo pertinent, , obire ac perficere debent.. Hique vel fabnatores , Vel, quod nobis magis placet, salis coctores, appellantur , germanice in Halae autem
Saxonum peculiariter Dassorum itemque fallerite vocantur. Et quamquam inter ipsos hos homines tantum isti , qui totius artis magistri stant, coctioni , tamquam praecipuo actui proprie praesunt; licebit tamen illos etiam, qui officinis selinatoriis quocunque modo inserviunt, sive selsuginem ex fontibus extrahant , sive ad stlinatorias officinas deferant , sive magistro ad opus suum alio quocunque modo subministrent, sub nomine selis coctorum hic complecti. Atque sic credo omnes intellecturos esse quinam hi sint homines, de quorum valetudine quaesituri sumuS..
Quando' autem': valetudinem selis coctorum i considerare
8쪽
promisimus, id voluimus significare, nos quaesituroSesse, utrum illud vitae genus ατικόν , cui istiuSmodi homines auclicti sunt, conservandae rectae integraeque valetudini aptum sit, aut prorsius praesidia quaedam notabilia conservandae, emendandar& roborandae illi adferat ξ an ex se & si a natura sic comparatum iit, ut rectam valetudinem Migat, illamque necessario pessundet 7 aut tantum e longinquo corpora quaedam siuscipiendis fovendisque certis morbis idonea reddati .
Ouum vero haec quaestio dijudicari nequeat, nisi ulo, qui cognitum & persipectum habet quo Vitae genere sialis coctores utantur ; studebo illud siccincta descriptione quadam
ita adumbrare, quemadmodum illi S in patria mea, S, quantum rescire licuit, aliorum etiam locorum, siali S coctoribus, convenit. Sunt vero homines liberi, insignibus privilegiis passim gaudentes , & mercedem , quae Vitae Cum familia honeste siustentandae sissiciat , merenteS , pro qua tenentur in cassis Latinatoriis , aut ad fontes salsuginem praebentes , certo& legibus constituto tempore praesto esse, & labores illos obire, qui siali excoquendo , siceando & exportando impendi debent. Neque tamen illud negotium Continenter fervet. sed pro eo , ae Vel multum fati S ab emtoribuS avehitur , vel parum eXpeeitur , Vel plureS Vel pauciores dies a magistratu, ad hanc curam constituto , edicuntur , aliquando per integram hebdomadem, & plures, feriae interponuntur. IIbi autem semel focus incensius fuit labor decoquendi per dies illos, quotquot magistratus edixit, in omnibus ae stingulis casis continuo urgetur, donec pensium absio lutum sit , quo iacto locus
extinguitur. Ut vero continUUS Ute labor tolerari postit,
quisque magister tot sibi ministros adjungit , quot opus esse judicat, inqtae eo plerumque suorum filiorum, saepe etiam uxoris
9쪽
ris & filiarum opera sic utitur , ut, dum fessi ab opere requiescunt , novi in illorum locum sui rogentur. Cata , ubi sal decoquitur, ita exstructae sunt, ut fumum quidem & vaporeS commode emittant , calorem autem a foco retineant,
quippe quo maxime ad plene exsiccandum salem jam excoctum opus est e eodemque fine libero aeri accessius praecludi debet.
Sunt tamen ita constructae, ut non omnibus casae locis calor ex aequo percipiatur; sed aliquae ejus partes tam temperatum illum habeant , ut hyberno tempore frigoris evitandi causis ad focum propius accedere debeant: quum alibi tantus calor sit, qui cum quo Vis Laconico Conferri, Vi Cemque ejuS praestare postit. Qui ad cortinam ita, praeeunte AGRICOLA, voco lebetem illum, in quo salsugo decoquitur stare debent, ut vel primo fervere incipientem despument, Vel jam in grumos crystallos abeuntem sipathis ligneis versent, vel satis densatam batillis Gimant, inque corbes injiciant, calorem eumque humidum satis sentiunt, atque propterea Corpore seminudo , & levissime cetera Vestito , adstant, eodemque habitu , si res ita ferat, Caepe eXtra casiam, aestiVO praesertim tempore , progrediuntur. Dum negotium fervet, magister pleraque stando peragere debet: qui vero ipsi ministrant, aquam ex puteo in cortinam derivando , lignis findendis , & focosiabmittendis, corbibus sale recens impletis auferendis, idque genus aliis laboribus, varie occupantur. Atque haec fere sunt,
quae in casis seu ossicinis fieri a salis coctoribus , strictiori vocis acceptione dictis, debent.
Superest ut his tantisper relictis extra casiam progrediamur ad fontes, vitri illos, qui salis coquendi laborem adjuvare debent , sialsiginem extrahendo, emundendo, & quod passim fit , admetiendo, modulos ea repletos, perticae longae B a ppen-
10쪽
appensos , ad casas deferendo, Ut in puteos singulis adjunctos infundant: ut & illo S, quibus demandatum est, currus & alia vehiculorum genera, quibus sal eXportatur , Commode & ex arte recipiendo & servando illi aptare, aptatosque onerare
illa copia, quam emtores desiderant, aut quam Capere maximam possint. Horum illi priores, quibus horis ad fontem
vocati adsunt, satis durum laborem perferre C OguntUr, C Umque ad liberum fere aerem : sed interquiescendi justa tempora habent posteriores Vero , Ut non certo tempore adsint sed aurigis & emptoribus inservire debent, ita nec adeo gravi aut molesto labore detinCntur ..
Ouo tempore ab ordinariis laboribus, sive in casis, sive foris ad fontes obeundis, feriari licet, pro suarum quisque rerum statu, rem familiarem curat, aut tempori fallendo aliquid agitat. . Sunt qui horto S aut VineaS si a S COlunt, alii, sed pauci , artem aliquam exercent , Ut a certi S hominibus accepi esse inter illos Halae SaXonum , qui aurum & argentum in bracteas tenuissimas agunt : alii denique piscatui &aucupio inhiant. Corpus crebro laVant, & natationi a teneris unguiculis plerique adsuescunt & delectantur , inque ea super reliquos plerumque exercitati sunt. Corpori etiam durando & firmando a prima aetate student : ii utique, qui proprie falis coctores sint, & liberos ad vitae idem genus destinaverunt, quo S, Ut in SaXonia, a pueritia Capite raso &plerumque nudo, reliquo etiam corpore leViter & perfunctorie tecto, discurrere permittunt, , neque Valde prohibent, si totis diebus ad fluvium considere, laVare & natare velint. Quin videas Hala: Saxonum parentes , qui pusiones suos brachiis complexi , ab altis pontibus in gurgitem profluentisiluvii sese prsecipitant diuque siub undis versiati tandem una