장음표시 사용
11쪽
digna existimaret, pio animo atque summa fide enarraret. Quod Andrese sub finem eius, cuius inieci mentionem, dissertationis probare studuit acitum non sola pietate ad vitam Agricolae componendam ductum Sse, sed etiam ea ratione, ut socerum optimam in re publica viam secutum esse Romanis probaret et, quid ipse sentiret de re publica, illustraret, coniecisse id potius videtur quam demonstravisse. robavisse acitum exanimi sententia soceri consilia rei publicae capessendae ac nonnullis Agricolae locis, quid ipse de re publica sentiret, significasse constat, neque tamen illa eum inseribendo libro ratione ductum esse putaverim, sed ideo potius illud fecisse videtur, quia res ita serebat. Iam ad eam, quam solvendam mihi proposui quaestionem, accedam.
Quod acito propositum erat in componendo libro, ut soceri laudes illustraret et celebraret, id narrandis vitae partibus legationem Britanniae sequentibus et antecedentibus eum nullo modo assequi potuisse non diff-cile est ad demonstrandum. Educatio Agricolae et prima militia fere eadem fuit atque omnium puerorum honesto loco natorum nec depingendis eis laudes eius exoreari potuisse per se intellegitur. Fere idem iudicandum est de primo honorum cursu.
Quod quaestor largitioni atque libidinum illecebris restitit, etsi laudabile fuit, tamen in meritis memoratu dignis ducendum non erat fere nimium fuisse Tacitum in manda ista abstinentia atque integritate Urlitas )I commentatio do vita si honoribus Agrioolao. mirooburi 1868 p. 13.
12쪽
leviter significavit, alii gravissime exprobra erunt. Imter quaesturam ac tribunatum plebis atque ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transactum esse atque eundem praeturae fuisse tenorem ac silentium ipse Τacitus testis est. Ac ne illo quidem munere, quo Galba imperatore functum eum esse edocemur, magnam ei apud Romanos laudem partam esse, immo invidiam et odium Hos mann luculentissime demonStravit. Legationem Britannicam illustrans triplici laude socerum acitus exornat primum quod legionem seditiosam ad officium reduxerit, deinde quod Vettio Bolano proconsule vim suam ardoremque compescuerit, denique quod sititii Cerialis auspiciis egregie officium suum administraverit. Sed primam illam laudem disciplinae militaris ad priscos mores redactae non ita magnam fuisse ipsius aditi verba videntur indicare. Nam ex eis, quae sunt ,,ubi dece880 Seditiose agere narrabaturqfacile conicias legionis seditionem ac tumultum non sine vitio et culpa prioris duci 0rtum esse, quo remoto restituere veterem disciplinam haud ita difficii fuit. Quod deinde a acito narratur Agricolam, dum Britannias Vettius Bolanus praeesset, cupidinem rerum geren- darum coercuisse, minime eam equidem laudem contempserim vel nihili aestimaverim, sed tamen notabilem eam et memoratu dignam Vix doerim. Ac multos fuisse, qui eam ipsam modestiam gricolae opprobrio verterent et parum honeste eum praesentis temporis desideriis inserviisse increpitarent, facile suspicere. De tertia illa
13쪽
laude non detraxerim neque tamen obliviscendum est secundas eum legatum legionis partes egisse atque omnes res bene ab eo gestas consulari potius quam ipsi gloriam attulisse. Longe pluris aestimandum est, quod deinde a acito praedicatur Agricolam Aquitania provincia moderanda summam sibi laudem peperisse. amen quam plurimi semper a Romanis ductam esse constat laudem boni militis in illa sibi provincia non paravit: nam exercitum illis temporibus in Aquitania non locatum fuisse ex legionum tabulis cognoscimus, neque quidquam Agricolae nisi administrationem provinciae iniunctum fuisse ipsis aciti verbis Agr. . . edocemur, cuius officii partes etiam ab hominibus mediocribus, qui quidem aetate et usu docti essent, expleri potuisse
In ea igitur, quam modo perlustrarimus, vitae parte perpauca erant digna, quae laudibus celebrarentur. Quam vero e Britannia redux usque ad mortem Romae vitam traxit, eam miserationem potius moVere quam admirationem quis est quin concedat 3 Videmus igitur in illustrandis priore et posteriore vitae partibus Tacito res bene gestas, quibus enarrandis nomen soceri illustraret et celebraret, paene defuisse. Quam Vero virtutem, ut per totam vitam, ita in eis, de quibus agimus partibus illustrandis iterum atque saepius praedicat acitus atque quasi cumulum omnium summis laudibus effert, obsequium ac modestiam, eam
ab aequalibus haud ita paucis contemptam et pro nihilo ductam atque adeo vitio ei datam esse multi viri docti
14쪽
8 Quae cum ita sint, istis vitae partibus enarrandis Τacitum id quod animo intendebat, ut Agricolam laude
decoraret, assequi non potuisse apparet.
At contra in media vitae parte elicissima ei ad ex-omandam soceri gloriam facultas data erat atque uberrima ad illustrandas eius virtutes materia oblata. Et belli et pacis summam sibi laudem in ea legatione Agricola para erat. Ex bellica laude ad primos omnium temporum duces aspiraverat. Disciplinam militarem ad priscos mores redegerat atque animos militum ad virtutis amorem sortitudinemque incenderat et sui studium et admirationem sis iniecerat. Naturae malignitate victa ac superatis hostium copiis cum exercitu invicto imperii fines latius in dies propagaverat. raesidiis castellisquo idoneis locis munitis firmaverat ea, quae bello ceperat. Τot tantisque victoriis reportatis usque ad ipsos Britanniae fines progressus exercitus hostium coniunctos prostraverat ac totam insulam subegerat Magna profecto et memoratu dignae laudes. Augebant bellicam eius gloriam clades illis temporibus in Moesia, Dacia, Germania acceptae comparantibus cunctis imperatoriam illius virtutem et expertum bellis animum cum inertia et imperitia ceterorum ducum. Nec minorem sibi laudem paraverat pacis artibus. Invictas bello nationes societate et foedere sibi iunxerat ac sine ulla dimicatione in deditionem acceperat. is quae imperio populi Romani subiectae erant, iustitia ac moderatione sapientiaque iugum servitutis levaverat.
15쪽
coercuerat insolentiam magistratuum et licentiam atque iniuriis eorum vexationibusque finem imposuerat. Dispersos et vagantes provinciae incolas eo adduxerat, ut sedes stabiles et certas collocarent atque in vicos eos et urbes coegerat, feroces ac rudes eoque bello faciles quieti et otio per voluptates ac delicatiorem Nine cultum assuefecerat Maiorem denique Britanniae insulae partem in formam provinciae Romanae redegerat. Alteram rationem, cur res ab Agricola in Britannia gestas accuratius et uberius enarraverit acitus, eam
fuisse putaverim, ut fastidium legentium effugeret. Summo opere id ei agendum et moliendum erat, ut libsillo suo delectationem aspergeret. Primum quidem id, quod ei propositum erat, ut
socero laudis monumentum erigeret, assequi se non
posse sentiebat, nisi si isti libello gratiam legentium concilia visset. Quodsi displicuisset vita, fieri non poterat, quin a paucis legeretur et mox oblivione
Deinde vero ob eam rem multum actu intererat, ut legentibus placeret Agricola, quia fore, ut quo iste liber iudicio examinatus esset, eodem animo historiae et annale acciperentur, haud nesciebat. Agricolam enim primum opus ad historicum dicendi genus pert,nens edidit et unum eius generis maioribus libris historicis praemisit. Itaque prout primitiae historicae cessissent, famam ceteris ore sentiebat atque si placuisset Agricola, fore ut historias et annales secundis animis acciperentur, sin displicuisset, sibi dimicandum fore cum
16쪽
10 neglegentia et invidia, quae quam dissicilia sint ad superandum, quis est quin intellegat. Maxime igitur interfuit aciti, ut vita soceri legentibus placeret. Atque in nullo unquam libello fastidium aequalium effugero dissicilius fuisse dixerim.
Primum illius temporis Romanos omnino Vitarum lecti0ne, nedum earum, quae aequalium facta moreSque illustrarent, non facile delectatos esse ipsius Agricolae prooemium docet Liber convicio Domitiani destinatus fieri non poterat, quin ab omnibus qua8 devoraretur, vita honori viri paulo antea mortui destinata placebat perpaucis. Accedebat quod duae istius vitae partes ita comparatae erant, ut nemini nisi cognatis Agricolae et amicis V0luptatem legendo afferrent, priorem dico et posteriorem nam res et enarrata etsi ab omnibus, qui Agricolam pSum n0ssent, non sine voluptate lecta esse non negaVerim, tamen ceteris placuisse ut mihi persuadeam animum inducere non possum. Obsequii autem et modestiae virtutem iterum atque saepius praedicatae legentium multitudini fastidium potius quam voluptatem N
Maximum igitur suisse periculum, ne liber de rebus moribusque Agricolae conscriptus displiceret Romanig,
pro certo statuerim. Unius mediae e tota vita partis enarratio ab omnibus Romanis, nisi qui ab omni politiore humanitate
abh0ITerent, fieri non potuisse, quin secundis auribus acciperetur, apertum et manifestum est.
17쪽
Deseriptionem Britanniae insulae et gentium eam incolentium aptissimam fuisse ad alliciendos legentium
animos infra accuratius demonstrabimus. Res autem gestas, naturae difficultates victas, victorias reportatas, natione subactas, castella praesidiaque munita maximam habuisse delectationem in promptu est, praesertim cum tota ista enarratio inserviret ambitioni et gloriae Romanorum namque Romanorum imperium armis Romanorum usque ad ipsos terrarum ac naturae fines propagatum erat. Deinde ex eadem vitae parte enarranda ipse a- citus Summam cepisse Voluptatem videtur. Ceteris vitae partibus sacere non potuit, quin, cum laudaret Agricolam, accuSaret saeva atque atrocia Domitiani sa- cinora aut mores senatus populique Romani corruptos atque saeculi labem et maculam depingeret et miseram domesticae perturbationis speciem adumbraret. X quaenarratione quantum dolorem ceperit ipse significat ann. 4. 33 hisce verbis: nos saeva iusSa, continua accUSationes, allaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitu causas coniungimus obvia rerum similitudine
et satietate. Atque idem alius locus ex annalibus desumptu probat, qui exstat libro sexto cap. 38 44): ibi ea ratione auctor res duabus aestatibus gesta Sese coniunxisse profitetur, quo requiesceret animus a domesticis mali8. Prima igitur et tertia vitae parte illustranda minimum acito oblectationis allatum esse patet. At vero laudum Britannicarum illustrationem summae si voluptati fuisse apparet Quantopere gavisus
18쪽
sit enarrandis rebus bello gestis, ex eis colligitur, quae ann. 4. 33 leguntur: situs gentium, varietates proeliorum, clari ducum exitus retinent ac redintegrant legentium
Accedebat quod narrandis istis rebus soceri dilectissimi et carissimi gloriam exornabat. Vidimus Taciti magno opere interfuisse, ut libelli de Agricolae vita et moribus compositi gratiam apud legentes conciliaret, deinde maximum periculum censurae malivolae imminuisse, cum aequalium incuria abhorrereta vitis legendis, et duae libri partes delectarent paucos, nonnullos offenderent, uni mediae vitae parti permulta infuisse, quae omnium animos dulcedine sua tenerent et traherent, denique huius maxime partis enarratione ipsum auctorem delectatum esse. Haec omnia considerantes non mirabimur, quod mediam istam vitae partem longe omnium accuratissime acitus illustravit.
Sed haec tota quam instituimus argumentatio nihil explicat nisi, qua ratione ductus acitus in enarrandis rebus ab Agricola legato pro praetore in Britannia gestis tam longus fuerit.
Iam ad alteram disputationis partem accedamus, qua demonstrandum est, qui sit factum, ut acitus in illustranda illa legatione potius rerum quam Vitae Scriptoris partes egisse videatur. Quod Andresen quidem ea ratione explicare conatus est, ut istam, quae est de domanda Britannia, partem iam sub Domitiano eo consilio Iacito compositam esse statueret, qua p0stea in conscribendis historiis uteretur. Ei historiarum particulae post Agricolae mortem capita
19쪽
-1 9 et 39 - 46 addita esse, atque ita exstitisse eum quem nune habeamus centonem. Ferri non posse istam quamvis ingeniosam coniecturam cum complures viri docti luculentissime demonstraverint, gravissima eorum, quae contra eam facere videantur, argumenta proferre satis habeo. Ex quibus primo
loco dignum videtur, quod Schoet monuit, se animum inducere non posse, ut scriptorem spectatissimae gravitatis et diligentiae in componendo libro honori soceri destinato et quod primum artis historicae specimen ederet, tanta usum esse temeritate statueret.
am graviter accusare Tacitum non licebit nisi omni
rem aliter explicandi ratione adempta. Deinde vero quo gravissimo Andresen sententiam suam firmavisse sibi videtur argumento excepto uno
enuntiato nihil in omnibus illis undetriginta capitibus inesse, quod sicut ab enarrandis rebus Britannicis alienum ita ad vitam Agricolae illustrandam aptum et necessarium esset, id nullum esse demonstravit EusAneri . Qua re in explicanda mediae illius partis longitudine et genere dicendi ea, qua Andresen Voluit, ratione non licuerit uti. Longe aliam viam ingressus est Gilthling ), qui sententiam suam hoc enuntiato comprehendit: 'Τacito tum primum ad historiam accedenti haud scio an acciderit,
20쪽
ut altius repetens alieniora arriperet, cum praesertim Agricola non esset ex eorum numero, qui in summis viris ducendi sunt.' Novit eam explicationem Andresen atque etiam, qua
er in diese Schris bald ais Biograph, bald ais Historiker enigegentriti.'Quod contra hanc argumentandi rationem ab Andre- Senio prolatum est, accepta ea parum intellegi, qui sit factum, ut, cum in ceteris libelli partibus nihil insit avita alienum, una et sola media libri pars tam multa contineat, quae ad historiam potius quam vitam enarrandam referenda esse videantur, id nullius momenti
Nam illustrandis prima et tertia vitae partibus qui fieri potuerit, ut vitae scriptoris et historici partes inter Se permutarentur, prorsus non intellegitur. Qua quidem ratione, ut exemplo, quid velim, illustrem, adduci potuisse Tacitum putaveris in enarranda Agricolae educa-