장음표시 사용
31쪽
tamen prima occasione oblata odiosissimum servitutis iugum a cervicibus suis deicere conarentur. Τantam ferociam inhingere et debellare tam fortes ientes arduum prosecto erat et laude dignissimum. Deinde res alaullino peritissimo illo et praeclarissimo imperatore, gestas ab Agricola prorsus obscuratas esse facile apparet: aullinus paucas insulae gentes armiS subegerat, subactas iugo Romano non assuefecerat Agricola omnes Britannos debellaverat, nec longe adierat quin in provinciae formam totam insulam redigeret. aullinus militiae peritus, Agricola magnus bello nec minor pace exstiterat.
Denique ne omittamus gricolam Suetonii anilini auspiciis rem militarem didicisse. in ea legatione ena randa non solum legatio Agricolae elebratur sed etiam prima eius militia, non neglegenda vitae pars, quae capite quinto levius adumbrata erat, copiosius et abundantius illustratur. Explicantur et probantur ea, quae in fine capitis quinti exstant: quae cuncta artem et usum et stimulos addidere iuveni intravitque animum militaris gloriae cupido ingrata temporibus eqs. Quae cum ita sint, quod acitus, antequam legationem Agricolae enarravit, res antea in Britannia insula gestas brevi in c0nspectu posuit atqueavillini legationem paullo accuratius illustravit, id minime mirum videtur. Rectius disputata esse videntur, quae apud Andresentum l. l. p. 6 inveniuntur: Besonder aussallend is in
32쪽
Fere idem jam eldius in sensit, apud quem haec
leguntur: Tam copiosa transactae aetatis rerum descriptione symmetriae, quae artifici perito observanda est, leges violatae esse videntur Ac mea quidem opinione non iam ea, quae temporibus Suetonii audies, quem deinceps in provinciae imperio etronius Turpilbanus,arebellius Maximus, Vettius Bolanus, Petilius Cerialis exceperunt, Britanni senserint cogitarintve, sed potius quae sub Agricolae introitum in provinciam et per Septem annos, quibus adversus ipSos bellum gessit, mente agitaverint, accurate enarrari debebant.' Fateor me, quid sibi voluerit acitus ista verbositate, non prorsus intellegere. Sed tamen pauca ad explicandam eam afferre liceat. . Primum eam, quam capite undecimo adumbravit, indolem animi ingeniique populi Britannici accuratius describit et ardentem eius patriae amorem atque acerbissimum iugi servilis odium illustrat. Deinde vero totum illud caput quintum decimum etsi primo loco ea pericula illustrat, quae Suetonius Paullinus Monam insulam aggressus subibat, idem tamen, quantam Agricola rem ausus sit, indicat, cum bellum in
septentrionales insulae regiones transferret. Nam eaedem causae, quae sub imperio aullini Britannos ad rebellandum commoverant, eos incitabant, ut contra Agricolam arma moverent et eum a tergo adorirentur.
1 Comm. de Cn. Julii Agricolae vita, quae Vulgo cornelio Tacito ailsignatur Scripsit Iulius Ilold Suidnicii 1845.
33쪽
27 Itaque ne haec quidem quae capite quinto decimo
continetur rebellionis causarum expositio prorsus abho
rere a laude Agricolae videtur. multo etiam dissicilius fugam illam siporum qua ratione ductus vitae soceri inseruerit acitus, ad explicandum videtur esse.
. in Walchius quidem ex nuntiata adductum esse Agricolam, ut classe circummissa insulam esse Britanniam haud distium relinqueret, satis ingeniose coniecit; praeterea interposita illa digressione marrationem iucunde variari atque animum legentium redintegrari.
Quarum sententiarum priorem non acceperim. Nam acitus, si nuntio illorum errorum socerum eo adductum esse comperisset, ut Britanniam circumveheretur, facere non potuit, quin id diserte et plane diceret. Quam alteram alchius interpretationem proseri, ea magis probanda videtur atque ab hominibus doctis haudita paucis, ut amanuellio, accepta est. Haud scio an ipse acitus, qua ratione ductus illam fugam narrationi suae inseruerit, significavisse videatur, cum magnum id ac memorabile facinus appellaret ab animo impetrare non potuit, ut errores tam miros atque . tot periculis insigne silentio praeteriret. Accedebat quod hac digressione omnes, qui eam legerent, fore ut maxime delectarentur sperare poterat. Nam qua re magis tenentur ac trahuntur multitudinis animi quam enarratione seditionum, errorum, Sarum humanarum caratum, pugnarum atrocium, captivitatum γ
Diversissimos autem et salsissimos per urbem rumo-
34쪽
28 . res de illo facinore dispersos fuisse facile suspiceris, quod ab omnibus in maius auctum et quomodo esset factum ab alio alia ratione narratum esse videtur Quae cum ita essent, fieri non potuit, quin omnes ista acui enarratione certissimis auctoribus nixa non mediocriter
Ceterum nescio an etiam hanc digressionem, quam primo obtutu a vita illustranda remotissimam videri non negaverim, tamen si diligentius inspicias, ad laudem Agricolae celebrandam pertinere concedendum sit illustratur illa fuga, qualis fuerit exercitus, cui in Britannia Agricola praeerat, quodque Calgacus in media orationis suae parte praedicavit fidem Romani exercitus, ut qui ex diversissimis gentibus contractus esset, esse infirmissimam, id temere eum et ex vano non finxisse
Eo digniores admiratione videntur res ab Agricola in Britannia gestae qui cum tali exercitu tot tantasque Victoria reportaverit, quanta eius Virtus imperatoria existimanda est lRestat ut de orationibus Agricolae et Calgaci pauca
Non id egisse acitum, ut ipsa verba ante pugnam ad Graupium montem commissam a ducibus facta redderet, sed in eodem genere istas orationes ponendas e8Se atque RS, quales apud Caesarem, Livium, ali stium inveniamus, constat inter homines doctos. Ac praecipue eo videntur pertinere, ut belli rationes, quales fuerint ante ultimam dimicationem, illustrent. Item atque saepius universae si dimicationem --
35쪽
propinquare monemur. Victis Romanis ore, ut non solum totus eormn exercitus ad internecionem caedatur, sed etiam tota Britannia amittatur. Huc reserenda sunt verba Agricolae, quae sunt: fugientibus periculosissima, quae hodie prosperrima Aunt. Neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia, sed manus et arma et in his omnia. Eodem pertinent, quae paulo infra leguntur: incolumitas ac decus eodem loco sita sunt.' Etiam sortius eandem sententiam invenimus in oratione Calgaci expressam: nec quicquam ultra formidinis, vacua castella, senum coloniae, inter male parentes et iniuste imperantes aegra municipia et discordantia Contra victoria Romanorum armis reportata lare, ut
bellum conficiatur atque tota insula debelletur, et Agricola gravissime praedicat, cum in fine orationis suae haec dicit: transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem eqs. et Calgaci verba significant, quae sunt: nullae ultra terrae . . : Sed nunc terminus Britanniae patet, nulla jam ultra gens eqs.. Ea autem oratione, quam Calgaco tribuit, Tacitus etiam id videtur egisse, ut quanto ante pugnam Pelore loco fuissent res Romanorum quam Britannorum dilucide explanaret et illustraret. Primum non cum una gente sed cum coniunctis Britannicarum civitatum copiis dimicandum fuisse Verba monent, quae leguntur capite tricesimo: consensum Vestrum et capite tricesimo altero: nostris illi dissensionibus a discordiis clari eqs. Deinde nobilitas et virtus copiarum Britannicarum
36쪽
etiam atque etiam celebrantur universi servitutis inpertes . . . quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus sit nec servientium litora aspicientes oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus .... Virtu porro ac ferocia . . . quibus gloria carissima S . . . . integri et indomiti'). Denique nulla Britannis in fuga spes relicta erat: aut victoria gloriosissima reportanda erat aut servitus indignissima subeunda, atque ea, quae carissima sun hominibus, defendebant libertatem, patriam, parentes,
uxores, liberos necessitatem nostram . . . nullae ultra terrae ac ne mare quidem Securam . . . proelium atque
arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima Sunt .... terminus Britanniae patet, nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa et infestiores Romani, quorum Superbiam frustra per obsequium ae modestiam effugeris'). Eodem denique pertinet servitus maxime horridis coloribus depicta. Ρostremo qui vir et quantus fuerit Calgacus, ista oratione edocemur; videmus ardentem patriae et libe tatis amorem, acerbissimum Romanorum odium, animum indomitum atque impavidum. Contra ea, quae in exercitu Romano imbecilla erant, luculentissime illustrantur: paucitas militum c. 32 pau-c0s numero'), locorum ignorantiari locorum trepidos ignorantia caelum ipsum ac mare et Silvas, ignota omnia circumspectantes'), ambigua auxiliorum fides quem contractum ex diversissimis gentibus ut secundae res tenent, ita adversae dissolvent eqs; in ipsa hostium acie inveniemus nostras manus eqs).
37쪽
io Omnia igitur, ut breviter ea, quae disseruimus, Omplaetamur pro Britannis fuisse in illa ultima dimicatione
oratione Calgaci edocemur. Itaque parum attinere eam ad laudem Agricolae celebrandam nullo modo concesserim. Nam quanto proelium maioris periculi, tanto in8igilior victor erat. Ea denique, quam Agricolam habentem facit Τacitus, oratione imperatoriam eius virtutem illustrat atque res ab eo usque ad illum diem gestas unum in locum cogit: victas naturae dissicultates, fusa et fugatas hostium ο-pias, inventam Britanniam et subactam. Ne multa eas res, quas illae orationes continent, non ita remotas esse ab eo, quod secutus est acitus in Agricola conscribendo, consilio apparet. Sed sortasse id quaerendum est, cur ad exprimendas eas sententias sorma orationis usus sit et cur in confingendis istis orationibus tam longus fuerit.
Ac primum quidem secutus esse rerum scriptorum morem videtur, qui fere semper ante pugnam describendam utriusque exercitus ducem contionabundum inducunt. Eo vero libentius eum morem seremit, quia delectari ea narrationis variatione ac redintegrari legentium animos sentiebat.
Deinde acitum usque ad illud tempus, quo ad vitam soceri illustrandam accederet, in foro et orationibus occupatum fuisse ac primis eum illius aetatis oratoribus annumeratum esse negligendum non St. Itaque si, quaecunque daretur, occasionem orationes
libello suo inserendi arripuit, non mirabimur nam cunt in illustrandis rebus gestis quasi peregrinus atque hospes
38쪽
esset, adeo ut excusare vocem inconditam ac rudem non dedignaretur, fieri non posse confidebat, quin orationes enarrationi intextae omnibus numeris absolutae et plenae delectationis viderentur. Eadem ratione, cur tam longus fuerit in istis orationbbus componendis, explicatur. i,
Aliam et eam valde probabilem istius longitudinis explicationem apud Urlichstum' inveni, cuius verbis D serendis disputationi meae finem imponere liceat: cum enim usque ad susceptam Britanniae administrationem narratio properaverit, in expeditionibus Agricolae describendis remissiore cursu processerit, in culmine gloriae atque laudis ita immoratur, ut quasi invita inde ad exitum viri egregii ac dominationem saevissimam principis
descendat.' 1 commentatio do vita et honoribus Agricolas. Mircoburgi 1868. . .
39쪽
DE ΙΤΑ SUA. Natus sum anno . . H dis VII mensis Junii in vico prope Hildesiam urbem cito, cui nomen est HobNDemelsen, patre Wilhelmo me praefecto conventus iuridici, matre Antonia e gente Boch de diungen. Fidei addictus sum evangelicae. atrem amisi quinque
annos natus, matrem adhue vivam pio gratoque animo veneror.
Primi literarum elementis imbutus gymnasium Gobtingens adii, quod per undecim annos et dimidium diequentavi Maturitatis, quod vocant, testimonio instructus inter cives academiae Georgiae Augustae receptus sum. Per septies e menses Graecorum, Romanorum, Germanorum literis operam dedi et hosce viros clarissimos et doctissimos audivi Hirschfald, da Leut sch, Lot ge, litter Sauppe, achsmuth. Seminarii philologici et societatis gemanicae per tria semestria sodalis de Leut schii Sauppii, achs-muthii, litteri doctrina usus sum, quibus omnibus viris maximam me semper gratiam habiturum esse profiteor. Inde a vere anni . . LXXIII per tria semestria Regii seminarii paedagogici sodalis ad magistri munera
40쪽
a peritissimo et benevolentissimo in arte educandi doetore Schoeningio, gymnasii Gottingensis rectore, instructus et hypodidascali ossicio functus sum. Militiae deinde anno finito atque examine, quod Vocatur pro facultate docendi, superato inde ab auctumno anni h. s. LXXV in eodem gymnasio iterarum elementa tradidi, donec odiosissimo morbo pulmonis implicatus partes carissimi ossici deserere coactus Sum. Inelinata iam in melius valetudine a Vere anni'. S. LXXI in hac academia Georgia Augusta munere qua storis benignitate professorum mihi mandato idemque secretarii vice langor.