De rerum ab Agricola in Britannia gestarum narratione Tacitea [microform]

발행: 1881년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tione, ut orationi suae immisceret res ad historiam potius quam vitam pertinentes At contra in legatione Britannica illustranda facillime ei accidere potuit, ut res ad domandam potius Britanniam pertinentes quam ad soceri vitam in medium se proferre non sentiret. Nam quaecunque de subigenda insula narrantur, eadem ad vitam eius, qui subegit eam, pertinent. Quod deinde languidam esse illam explicationem et

in qua acquiescere non libeat, arbitratur, equidem quaecunque offendere in vita enarranda Videantur, ea omnia ista ratione orta esse non statuerim, Sed tamen prorsus eam reiciendam esse nullo pacto conceSSerim.

Τacitum tunc primum a causis agendis ad historiam conscribendam accedentem in enarranda Agricolae vita longe afuisse ab ea rationis historicae elegantia et expolitione, qua emineant et excellant historiae et annales, constat inter homines doctos. Itaque nullam causam Video, cur Agricolam persectae et absolutae artis biographicae specimen habendum non SS Statuere Vereamur, ne nonnulla eorum, quae aut a Vita prorsus abhorrere aut ita comparata esse videantur, ut potius res

Britannicas quam vitam Agricolae illustrent, ex eo orta esse dicere dubitaverim, quod acitus leges vitae enarrationi praescriptas laeserit Libellum suum non liberum esse ab omnibus vitiis ipse videtur sensisse atque ea ex re vocem inconditam ac rudem capite tertio excusa-Visse. Quantopere autem imperitiae suae ac ruditatis sibi conscius fuerit, luculentissime apparet e eo, quod in componendo libello complures scriptores imitatus atque eorum vestigia haud raro presse secutus

22쪽

est ). Quae eum ita sint, libellum, de quo dicimus,

perfectum atque omnibus numeris absolutum esse cur statuamus, nullam causam video nec quae offendunt in eo legendo, nisi aliam et eam probabiliorem originis explicationem invenerimus, pro vitiis ducere dubito. Quod vero in eo maxime peccavit acitus, quod interdum potius res in Britannia insula gestas quam vitam soceri videtur enarravisse, non mirabimur, si rerum scriptores eum in illustranda ea parte imitandos sibi proposuisse memoria tenemus ). Accedit quod eo, quo ad illustrandam soceri vitam accederet, tempore acitum aut perscriptam habuisse historiam rerum Britannicarum aut certe materiam et copiam uberrimam sibi seposuisse, quam postea in conscribenda ea exornaret et perpoliret, ex eis, quae Andrese l. l. p. 13. 14 disseruit, apparet. Id igitur a- cito in enarranda legatione Britannica agendum erat, ut ex prompta et parata rerum silva reiectis eis, quae, quamvis ab enarrandis rebus Britannicis non aliena, ad vitam Agricolae illustrandam parum pertinerent, ea eligeret, quibus in vita enarranda locus esse videretur, ac totam orationem vitae enarrationi accommodaret. Qua in re facillime ei accidere potuisse, ut aut res ab Agricolae gestis moribusque remotiores in opusculum suum transferret aut narrandi rationem convenientem illam historiae, non vitae illustrandae mutare neglegeret, quis est, quin concedat.

23쪽

'ed haud scio an vitium illud coniunctae cum vita

rerum memoriae cur Saepius commiserit, etiam aliam rationem liceat afferre.

Quod accidit acito in colligenda ad res Germanicas

enarrandas materia, ut tam uberem rerum copiam conficeret, quam in ea, quam conscriberet historia, totam intexere sibi non licere sentiret, idem expertum eum ess in incohanda Britanniae perdomitae historia statuerim crescebat in dies ei materies, quippe quam 30-ceri relatione narrationesque uberrimam suppeditarent, ac postremo tanta exstitit rerum silva, ut multo minori earum parti in historiis locum fore intellegeret. Atque cum fere omnia ea, quae collegisset, ad soceri laudes illustrandas pertinere sibi persuaderet, studio illas res in medium proferendi haud raro adductus videtur esse, ut res a vita illustranda alieniores narrationi suae t

sereret.

Denique haud ita pauca eorum, quae a iusta Vera que ita remotiora esse non ignoraret, ob eam rem in libellum suum videtur recepisse, quia magnam habere delectationem sibi persuasisset. ac ratione videtur adductus esse, ut descriptioni Britanniae insulae et incolarum eius haud pauca insereret, quibus delectarentur legentium animi. Eodem reserendam esse sagam Usiporum infra accuratius disseram. Eodem denique loco nonnulla eorum duxerim, quae Andrese l. l. p. 6 7 notarit, ut ea, quae de Hiberata cap. 24 dicuntur, Auli Attici mortem, alia. Postremo vero vitae enarrandae illo, quo Agricolaeditus est, tempore fines et termini non ita certi con-

24쪽

stituti erant, et rerum gestarum enarratio cum vitae illustratione haud raro coniungebatur ). -

Singula ea omnia, quae a iu8ta Veraque vita abhorrere videantur, exsequi ac, qua ratione in libellum irrepsisse videantur, exponere longum est. ccedit quod in eadem re complures plerumque rationes explicandi institui possunt, quarum quae sit maxime probanda, difficillimum est a diiudicandum. Ρauca tamen ex eis, in quibus Andresenium offendisse Supra memoravimus, accuratius tractare liceat. Ordiamur ab excessu illo, quem enarrationi rerum ab Agricola in Britannia gestarum de insula atque eius incolis acitus praemisit. Eum a vita enarranda pr0rsus alienum non esse facito est ad intellegendum. Nam cum id quam studiosissime ageret acitus, ut eis, qui vitam legerent, maximam sibi Agricolam in Britannia laudem peperisse ac dignissimam memoratu persuaderet, facere non potuit, quin primum eam terram, in qua ista res gessisset, describeret atque earum gentium, quas bello vicisset et in ditionem potestatemque populi Romani redegisset, indolem ac mores illustraret, praesertim cum ista regiones gentesque multitudini parum notas esse non nesciret nulla alia ratione assequi eum potuisse statuerim, ut legentibus, quanti aestimandae essent illae res gestae, perspicuum faceret. Offenderunt interpretes in eo, quod in ista descriptione acitus tam longus fuerit.1 Urlichs, Commentatio de vita et honoribus Taciti Wircoburg 1879. p. 20.

25쪽

videatur esse, non in Vita. Ea ratione nodum expedire, ut acitum ad morem inter aequales receptum se accommodasse Statuam, parum placet.

26쪽

Ac ne eo quidem descenderim, ut inscium eum atque quasi invitum peccavisse coniciam.

Quamquam facile id ei accidere potuisse vix quis

quam negaverit. Nam utique talem excursum necessarium fuisse supra exposuimus. rompti erant commentarii, crebri illi quidem rerum frequentia, sed quos eo consilio conseripserat, ut eis in historiis componendis uteretur. Itaque facillime eum abduci potuisse, ut regia vita aliensores in libellum suum transscriberet, manifestum St. Accedit quod in componendo isto excessu presse eum rerum scriptorum vestigia secutum esse constat, qui, quoties novam aliquam gentem in scenam producebant, ingenium eius moresque ac terrae situm naturamque quam accuratissime describebant, immiscere, quae ad res ibi gestas illustrandas parum pertinerent, non recusanteS.

Tamen consulte eum et cogitate egisse crediderim. Cum enim de Britannia insula atque incolis eius utique ei praefandum esset, ab animo impetrare non potuisse videtur, quin brevi et vitae apto excursui et cui nihil inesset nisi quod ad intellegendas aestimandasve res ab Agricola gestas necessarium esset, substitueret descriptionem insulae et incolarum persectam et omnibus numeris absolutam. Accedebat quod, quo plenius atque uberius insulaesitum et naturam atque ingenium et mores Britannorum describeret, eo majorem se omnibus voluptatem allaturum esse ei constabat insula sub ipsis septentrionibus sita Thules fabulosae vicina, mare pigrum et remigan-

27쪽

tibus grave, noctumus solis fulgor, feroces et incorruptae gentes, nova ea omnia et mira Romanis erant et delectationis plena. Ac quamvis multi de Britannia insula et gentibus eam incolentibus exposuissent, longe superari ea omnia isto aciti excessu constabat Romanis. Quae a prioribus rerum scriptoribus de eis rebus enarrata erant, ea parum fidei auctoritatisque habere nemo erat, qui nesciret. Unus Caesar insulam coram viderat ac, quae ipse oculis comperta habebat, enarraverat. Sed is solam eam iugulae partem adierat, quae ad meridiem spectat. De interioribus et septentrionalibus insulae partibus omnes aut nullam aut incertissimam notitiam habuerant. Quae de istis regionibus retulerant, fere nulla erat in eis auctoritas nondum comperta, ut Τaciti verbis utar, eloquentia percoluerant. Nec fidem adiunxisse eo, quo libellus editus est, tempore Romanos istis descriptionibus facile conieceris. Nam eorum, qui Britanniam insulam mercatores vel milites vel magistratus emoverant, permulti illis temporibus Romae erant, quorum narrationibus fieri non potuit, quin scriptorum relationes quantopere a rerum fide abhorrerent, diIulgaretur. Vera tamen et falsa inter se discernere atque insulae et incolarum imaginem certam et expressam cogitatione fingere perpauci videntur potuisse. , Nam ex eis, qui in Britannia fuerant, sat multi minorem insulae partem et unam sive perpauca gentes noverant. Accedebat quod plerique, ut voluptatem nar-

28쪽

rationibus suis aspergerent aut rerum a se gestarum laudem in maius augerent, terrae coelique miracula atque incolarum ferociam verbis exaggerabant ac ficta potius quam Visa narrabant. Ne multa exiguam fidem tribuendam esse eis, quae exstabant, descriptionibus insulae constabat inter omnes, quid esset pro vero accipiendum, quid reiciendum, perpauci discemebant. Eo pleniorem fuisse delectationis eum, de quo agimus, excessum aciti recte collegeris. Nam acitus ea omnia, quae de Britannia insula et eius incolis tradebat, ab Agricola Socero acceperat, qui cum per Septem annos insulam obtinuisset ac singulas deinceps eius partes subegisset, fieri non potuit, quin magnitudinem eius, formam, Situm, caelum, proventum itemque incolarum originem atque ingenium non solum multo melius quam priores Scriptores, Sed etiam optime omnium, qui tunc erant, hominum novisset. Ac si quando ab Agricola de aliqua re cognitione digna edoceri non poterat, facile tamen ab eo comperiebat, quibus auctoribus certissimis et locupletissimis uteretur. Itaque quaecunque Iacito in isto excessu referebantur, cum omnibus gravissima et certissima viderentur, fieri non potuit, quin pronis

auribus acciperentur. Ceterum omittendum non est quaecunque isto X- cursu contineantur atque adeo ea, quae primo obtutua vita Agricolae remotissima videantur, tamen, Si accuratius rem perpenderis, ad id quod sibi proposuit a-

citus, ut soceri nomen celebraret, pertinere. Nam quaecunque de insula et eius incolis edocebat

29쪽

Romanos, Agricolae omnia accepta referebat ita Britannia insula describenda Agricolae laudem illustrabat. Denique id egisse Tacitus Videtur, ut, qua ratione in majoribus operibus historicis gentes et terras describere in animo haberet, specimen omnibus numeris absolutum proponeret. Nam in historiis et annalibus, quotiescunque novam et eam insigniorem gentem induceret, recepto inter vetere rerum Scriptores more de ea gente et eius patria praefandum sibi lare haud nesciebat. Itaque plurimum eius intererat, ut, laceretne ea, quam in fingendis istis excursibus ingressuru esset, ratio, Sucognosceret et comperiret. Transeamus ad eum, qui inde a capite tertio decimo Sequitur, excessum res ante Agricolae legationem in Britannia gestas continentem. Non minus eum ad res ab Agricola in Britannia gestas intellegendas et recte aestimandas necessarium 88estatuerim, quam illum, de quo egimus, geographicum. Illustrandum fuisse acito eum Britanniae Statum, quem Agricola, cum provinciam acciperet, invenerit, antequam res ab eo ibi gestas enarraret, qui est quin concedat. Neque enim ulla alia ratione assequi videtur potuisse, ut

ei, qui librum legerent, quae Agricola in administranda aut subigenda insula consilia cepisset, eorum ratione perciperent et intellegerent. Ac multa conferre ea, de quibus agimus, quinque capita ad illustrandum istum statum facile intellegitur. Deinde vero idcirco res a prioribus ducibus in Britannia gestae sub unum quasi conspectum Romanis subiciendae erant, ut comparando, quantopere Agricola

30쪽

omites exsuperavisset, manifeStum fieret. docendo, quantulum ante Agricolam tot annis in subigenda insula profectum esset, omnibus persuadebatur, quam dissicilis et ardua fuisset insulae expugnatio et quanti aestimandae essent res ab Agricola gestae. Praecipue ea, qua Agricola peritissimum semper se praebuerat, ars fines imperii Romani pacis consiliis muniendi ac propagandi praemissis istis quinque capitibus elucebat atque eminebat belli laude ex eis, qui antea insulam obtinuerant, haud ita pauci floruerant, pacis artibus belli virtutem unus Agricola adaequaVerat. Ne in ea quidem re offendendum est, quod res a

Suetoniolaudino gestae plenius atque uberius enarrantur. Nam primum uberrima aetto materia praesto erat, quippe qui a socero cuncta procul dubio edoctus esset. Deinde Paullinus ceteros omnes legatos, qui Agricolam antecesserant, Virtute imperatoria longe superaverat ac re ab eo gestae omnium memoriam obscuraVerant. Ac plenam delectationis fore istarum rerum enarrationem bellicosis Romanorum animis per se patebat, praesertim cum optimo acitum usum esse auctore Agricola

inter omnes constaret.

Accedit quod illustranda splendidissima illa Suetonii Paullini legatione res ab Agricola legato in Britannia

gestae clarissima luce circumfunduntur. Ac primum summis laudibus extolluntur Britannorum sortitudo et amor patriae, ut qui, quamquam per duoSannos Suetonii Paullini virtutem imperatoriam ac praestantiam armorum Romanoriam tot proeliis experti erant,

SEARCH

MENU NAVIGATION