Quænam fuerit mulierum apud veteres Graecos conditio?: oratio in Theatro Sheldoniano habita, Die ...

발행: 1846년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

intercedente educant Inter haec dies decurrit, nisi aut hospes sorte, aut institor Phoenicius, res magna et memorabilis, intervenerit. Tum ludendi ac seriandi est occasio, quoties aut una, ut Troades, aut singulas cum ancillis suis, ut ausicaa, vestes ad fluvium abluendas deserant. Quid laetissimos illos dicamus messis ac vindemias labores; quid

choros sive sacros, sive oblectationis tantum causa institutos, quos junctae cum adolescentulis puellae, festo vestitu populo circum spectante celebrant. Quae omnia consuetudinis, amicitias, amoria denique opportunitates habent. Quodsi ipsos animorum habitus, certissima Onditionis in utramque partem indicia, respexeris, Si quatenus Homeri aequales indolis scemineae suavitatem, puritatem, elationem cognoverint, anquiras, videas nimirum matriim, filiarum, conjugum Personas gratia quadam nativa plenas, sine suco ac sallaciis Putidum esset recensere illa, quae omnium, qui Graecas littera degustaverint, animis penitus inhaerent-Νausicas adolescentiam Piam, candidam, pudicam Penelopes fidem incorruptam majestatem Vere regiam, et vel procorum insolentis venerandam Andromaches animam in uno defixam, supremum cum viro colloquium, vix siccis oculis recolendum, lamentationes mentem

sui parte orbatam divinitus exprimentes

αντον δε τοκευσι γοον καὶ πένθος θηκας

12쪽

ουδε I μοι εἶπες κινον εος, ὁ τε κεν αιεὶ μεμνημην, νυκτας τε και ελατα δακρυχεουσα.

Caeterum haud scio an argumentum vel maximum φιλογυνεια istius Homericae ab ips'. Helenae persona sit repetendum opus ero mansis artificis

palmarium Quod qui condidit, posset idem

penitus explicare adeo subtilis est atque complexa adeo Iridos prope ritu oculos fallit atque satigat. Ut eam, quocunque incedat, quasi pu pureum lumen ambit Ut divinam pulchritudinem per senum admirantium susurros sentimus potiusquam videmus Ac vellem, inquies, Homerus artis suae quod praestantissimum erat, in castitatis potius laudes collocasset. Verum enimvero hoc ipsum est, in quo maxime laborat saeculnm Homericum et a Christiano illo immane quantum discrepat: nempe quod ut nec viris veriverbii, ita non sceminis pudicitiae labem admittere summum habetur nefas, et Vel morte magis formidandum. Νolo equidem in re ingrata immorari. Verum Helena numquid acinoris sui conscientia videtur angi, quae coram enelao coram hospitibus de

Troja libere loquatur λ umquid sentit enelaus

se sceminae recuperasse corpus, Puram uxoris animam non recuperassed Cujus mulierum pravitatis

13쪽

APUD VETERE GRAECO coNDITI, sea, ut fit, virorum in causa est levitas, quae omnem

thalami sanctitatem dirimit. Adempta vero pudicitia, quasi unico scemineas majestatis titulo, non

mirum est, nusquam apparere generis illius verecundiam constantem, religiosam, late distusam, qualem apud Germanicae stirpis gentes a Primo diis usque praevaluisse auctorem habemus Tacitum. Tantum abest, ut servitutem videas decoram illam atque Superbam, quam Buctius noster vocat, qua emolliantur mores, excitentur ossicia, vitae quotidianae curriculo lumen atque dignitas accedat-tantum abest ut Amorem illum deprehendas, qui steminarum omnium reverentia quasi in unam contracta, actionum nobilium fontes in se atque praemia contineat. Emuntur magis uxores, quam ambiuntur;

nec animi, ut apud Christianos, sed corpora ferme appetuntur. Quod satis ridicule reser Macis stolida socordia septem Achilli mulieres pro una promittentis, ac demirantis, quidnam amplius

desideret. Postremo meminerimus oportet, eas, quas tam

pulchre nobis Homerus depingit, regio esse loco :de plebeiis pauca tradi servarum sortem etsi tolerabiliorem, quam apud recentiores fuerit Graecos, satis duram tamen et laboriosam prodi tum omnia poetam jure suo verisimilia quidem ponere, sed eadem veris pulchriora. omerico saeculo non, quemadmodum Christiano illi annalium x-

14쪽

l QUAENAM FUERIT MUMERUM titisse scriptores, unde vatem arguas satorum beneficio, non veritate corrumpi importuna Μusarum illud Elysium, curarum diverticulum, solis ac pulveris refrigerium; cui non injuria illa transmiseris, quibus Deorum sedem Homerus eXornavit.

δεύσω, - χίων πιπιλναται, αλλα μαλ' αἴθρη πεπωπα αννεφελος, λευκὴ δ' ἐ-Mδρομεν αἴγλη.

Ut vero dissipatur quasi nubes illa, quae post Homericam aetatem rebus Hellenicis obvolvitur, relucescente continuo mutata videmus omnia; nec civilia magis, quam domestica Pro soluta rusticorum hominum vicinitate ubique sere invasit urbanorum societas arcta et pene familiaris simul Civitatis species illa, morum Hellenicorum pestis atque conturbatrix, qu omnium actionum fines, omnis selicitas, in publicum conserrentur, tolleretur propemodum vita ac selicitas domestica quo facto non potuit non multum imminui generis sceminei dignitas atque momentum. Quam Sane morum mutationem reser tum Architecturae ratio summa a privatis aedificiis, satis illis quidem apud Homericos amplis atque commodis, in publicorum perum magnificentiam conversa, tum certaminum et Spectaculorum, ut quae res essent utilitatis ac delectationis publicae, sumptus ultra modum amplifi-

15쪽

APUD VETERE GRAECO coNDITI, II

eati. Et profecto Graecos ad aetatem in publico degendam coelum ipsum nimis alliciebat. En vero domesticae felicitatis et honestatis tum Romanae tum Teutonicae multum intererant Virgiliana

illa

Et quidam seros hibemi ad luminis ignes Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto. Interea longum cantu solata laborem Arguto conjux pereurrit pectine telas 'Ejusdem erat rationis, quod a ludis publicis, ut a

summo liberorum hominum consortio, nunc demum foeminae excluderentur. Neque cum hic civilis comauetudinis depravatione non conjunctissimam suisse censeo, quamvis Heroica quaedam exemplaria an- testantem, immodicam illam micitiae vehementiam, cujus malum nequaquam gravissimum erat, quod affectus hominum a consanguineis suis atque uxoribus penitus avocaret. Cujus documento egregio esse potest Aristoteles, qui caritatibus omnibus sub uno Amicitiae nomine comprehensis eam solam esse persectam judicat, quae inter pares contrahatur amorem Vero conjugalem, utpote quisit in imparibus, vix currente calamo attingit. Postremo, quod gravissimum est, universa honesti notion in actiones publicas, et quasi in lucem oculosque omnium collath, nulla conjugii sanctitas, nullum ossicium, utilitas tantum relinquitur

16쪽

I QUAENAM FUERIT MULIERu physica quaedam atque politica. orum vetustiorum suprema ortasse vestigia apud Achaicas Italiae, AEolicas Boeotiae ac Lesbi civitates deprehenderis ex illis certe Pythagoricae complures steminae exstiterunt, ex his Corinna,myrtis, et

cum discipulis suis Sapphori quarum libertas

honesta et litterata adeo contra morem et rectum

alienis videbatur, ut laesae continuo pudicitias insimularetur. am cum eruditio omnis et educatio publicam solum felicitatem spectare crederetur, fieri non potuit, quin adimeretur iis, quarum in solicitate publica partes nullae esse viderentur. Quod autem arctius domi occluderentur foemina

partim ea, quae memoravimus in causa fuisse censeo, partim derelictas res rusticas, et servorum

manibus transmissas, partim ingenia ipsa hominum sub hujusmodi institutis et opinionibus viventium. Quae quidem omnia ita praetervehamur oportet, ut quae per totum sere orationis cursum respicienda sint et observanda. Jam civitatum vere Hellenicarum duae sunt primariae, et quasi in eodem genere diversissimae: Sparta scilicet atque Athenae. Quarum adeo non tam in rebus bellicis atque civilibus, quae ingentes, ut nunc sunt, occidentales commode u duci vix possunt, quam in opinionibus et moribus demum investigandis cognitionis summa nobis posita est Itaque circa has potissimum nostra

17쪽

APUD VETERES GRAECO coNDITI, 13 versetur oratio. Quorsum etaim attinet vicinitatis

AEgyptiae in Cyrenaicis sceminis, Lydiae atquct

Cariae in Ionicis contagionem, foedos ileti quaestus, pretiosa Corinthi dedecora, nec certa nec digna cognitu vestigare atque odorari In Spa tanorum autem exercitu illo potius quam civitate, ubi omnis serme aetas esset aut militia, aut edueatio militaris, aut castrensis quidam militum convictus, quae mulierum esse Virtus aut ossicia, quo tandem censeri potuit natura muliebris, nisi pariendo milites totaque hune in finem quasi unicum dum cives suas institueret Lycurgus, non ingeniorum diversitates, non Pudoris aut naturas jura magni aestimavit. Cujus disciplinae non mala dicam sed flagitia, quantum aberat ut compensare posset aut libertas virginibus necessario permissa, aut siqua fieret in choris gymnicis masculae cujusdam gratias et pulchritudinis exhibitio. Tum ejusdem consilii erat, quod in connubia quoque, ut rem non juris privati se ossicii publici logos invaderent, quod adulterium etiam, modo liberorum quasi inbuto solvendo fieret, teste Xenophonte, nonnunquam sanciretur. Dein matronae,

adempia virginum institutione pariter et libertate, non adeo facile divinaveris, quomodo aetatem degerint quippe quibus rei amiliaris curam Helotes, virorum exceptionem syssilia, liberorum denique educationem civitas praeriperet Quis

18쪽

I QUAENAM FUERIT MULIERUM intercedat, quominus credamus adolescentis illi actuosae ac pene Violentae senectam successisse Vacuam quandam atque molestam, et studiorum Omnium expertem λΝeque ullus tamen infitias ibo mulieres ut non in seliciore corte in honestiore loco Spartae fuisse, quam Athenis. Enimvero splendida permulta, quaedam etiam bona Lycurgicas isti disciplinae

non tam inerant, quam adjungebantur. Quorum inter prima numerandum est, quod recisis hominum libidinibus, non nomine solum sed revera singulas uxores haberent, et, quae alioquin emo nulla potest, alta sequeretur et religiosa mulierum castitas. Deinde non veram sortitudinem, vel ad Helotas reprimendos, confirmaveris, quin et tionem ingenii quandam et magnanimitatem ex

eitaveris, magnanimitas Vero, quod SuPra monuimus, nu8quam non sceminarum asseri verecundiam. Bellicosissimam quamque gentem γυναικοκρατεM

verissime docet Aristoteles Rem ac tetigit L eaena illa, quae, cum interrogasset aliquis, cumam sola Spartanae viris imperarent; quia esse, respondit, parimus viros. atronae dignissimo nomine θεοποῖναι appellatas, nec usquam Graecise tam magna erat stemineae opinionis in utramque Partem aestimatio. Adsistebant gymnasii virginea

laudem atque insemiam quasi pro tribunali largientes Spartanus quisque ad bellum pro-

19쪽

APUD VETERES GRAECO CONDITI, 15 sciscens clypeum a matre aut uxore accipiebat. Ad eandem aut reserebat eum, aut in eo referebatur. malo in rumor es. dixit cuipiam, qui infamis a bello redierat, mater, A quem aut diluere te oportet, aut mori. Quid, quod ei, qui fortitudinis labem contraxerat, nubere refugiebant omnes, quod inventae etiam, quae suos ipsarum filios ob ignaviae crimen occiderent. Sententiae vero illae a Lacaenia nobilibu editae, quas iutarchus litteris exaravit, quam plane animas L curgicae disciplinae spiritu amatas reserunt Non injuria sane eas pariter ac Deos armatas ibi fingebant Lacedaemonii. on immerito dixeris memorabile illud ac prope unicum obedientiae Spartanae specimen apud Thermopylas editum tam ad foeminas, quam ad viros, tam ad Gorgo quam ad Leonidam pertinuisse. odo meminerim hanc speciem unanimitatis politicae adeo magnificam non potuisse non, quod ad seminas attinet, omnium depravatione quadam et protervitate odiosa, ultimis vero mollioris cujusque et imbecillioris animi miseriis constare. Egregiam vero civitatem, si ut flecti parumpernatura, ita penitus immutari possst; si caeteri homines aut nusquam fuissent, aut hostes Cujus corruptionem per diversarum gentium contagia,

per imperiorum illecebras, per ipsum denique temporis Hecursum immutabilia Musaque anti-

20쪽

I QUAENAM FUERIT MULIERUM quantem non nostrae est institutionis sequi. Verum

in vieta atque caduca republica, et flux Lycurgi disciplin, quamnam auguremur mulierum fuisse conditionem Eam opinor, quam Aristoteles, in secundo Politicorum libro in civitatis primordia revocat. Is enim institutis Lacedaemoniis id vitio vertit, quod steminae non, sicut viri, Lycurgi legibus subditae fuerint, quod licenti estraena lasciviant, luxui indulgeant, agroram magna parte per dotes

et haereditates occupata nimium praevaleant, consilia etiam publica studiis iniquis invadant atque perturbent. Adjicit, et exemplo probat, audaciam illam tantopere quaesitam nihilo magis in bellicis,

quam in quotidianis vitae rebus prositisse. h binis, scilicet, arma inserentibus, plus turbarum civibus praebuisse sceminas, quam ipsos hostes. Quid autem verisimilius, quam mulieres Spartanas ita degenerasse, ut pro masculis virtutibus masculas induerent libidines, pro sortitudine pristina

illi moram immanitatem quandam et insolentiam assumerent, pro justa opinionum auctoritate dominationem rerum publicarum injustam atque noxiam per opes et partium studia compararent λQuae si ita fuerint, debent certe vim cumulare sententiis illis, quas totus annalium Spartanorum cursus prodocet ac prope clamitat. Quarum una est, ne legibus omnino nimium confidas in ipsis quaerendum animis, quo contra animorum de-

SEARCH

MENU NAVIGATION