Quænam fuerit mulierum apud veteres Graecos conditio?: oratio in Theatro Sheldoniano habita, Die ...

발행: 1846년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

APUD VETEREA GILEcos coNDITI, II pravationem lucteris altera. ne quid contra n turam legibus contendas gravem Prosecto eam majestatis suae laesae esse vindicem.

Quem errorem scilicet egregie declinasse sibi videbantur illi, ad quos devenit oratio nostra, Spartanorum aemuli Athenienses. Quid igitur λ- in adult jam atque matura Democratia, cujus

imago, ut opinor, semper mentibus nostris obversatur, quoties de moribus Atheniensibus loquamur, si quis Periclem, puta, interrogasset, quisnam liberiato illi tam decantata esset dignus, nonne responsurus fuisset eum, qui civis natu esset et ingenuus, idemque moribus honestus Quid igitur in causa est, quominus eam sceminis quoque imperitas Nam imbecillitas, credo, quam causari potes, nihil natalibus aut morum honestati ossicit. Ecce libertatem tuam dimidia sui parte mancam et imperfectam. is sorte eam libertatem intolligis, qua emenentur libidines potentiorum. Quod si concedas, nunc demum ratio tua sibi consentit. Νihil contra libertatis nomen faciunt cives tui, quod terrarum omnium dominationem quo jure

quaque injuria sibi moliuntur, quod imperant

servis, inquilinis, sociis, quod mulierum denique imbecillitati superbo atque nesarie insultant. eo admirationem ulli movere debet, si odiosum illum sui amorem, quo sub speciosis nominibus comitia flagrant, in domesticam quoque vitam serant, et

22쪽

18 QUAEΝAM FUERIT ULIERUM

qui tyrannidos nomen abominantur, in eas quas natura sibi subjectas habent, tyranni sint omnium Mavissimi. Jam voluntatem publicam leges nimirum declarabunt in quibus non injuria dixeris eam mulierum rationem misso habitam, ut quae nec cives essent, nec homines. Siquidem humanum non est, ut re mancipi, in judiciorum venire disceptationem, abjudicari aliis, aliis adjudicari, quod in iis sceminis, quae haereditatem cepissent, etiam post nuptias usuvenisse constat. Deinde institutum ut mulieres sub tutela, vel matres fili

rum, nunquam non viverent Gynaeconomorum

ossicia explicare non admodum est in promptu. Tantum liquet, censoriam quandam suisse eorum in mulieres potestatem, quae pravitatem argueret tum illorum qui sancirent, tum illarum, quibus sanciretur. Qua steminarum in civitate locus, nulla porro vivendi causa, nisi ut cives Athenienses pariant. Quorum profecto stirpa regia ne contaminetur, non quo connubiorum sanctitas servetur, adulteria et inquilinorum connubia juxta poenis saevissimis coercentur. Verum ut a scriptis legibus ad morum leges non scriptas, et emcaciores multo transeamus in civitate illa, cujus summa esset ratio, nihil coem cere, educare omnia, ea erat mulierum institutio, ut coercerentur tantum, non educarentur. In mediis artium ac litterarum splendoribus, in urbe,

23쪽

APUD VETERES GRAECO CONDITI, Is

quod ait mricles, Graecis magistra, virgines Athenienses, civium consortes et matres olim futurae, cubiculorum tenebris absconditae, ab omnium rerum aspectu, auditu, cognitione ablegatae, vitam et Athenas quasi per transennam prospicientes, bene texere, bene coquere, ens modestiam se vare, hoc est, nihil velle aut muttire, a matribus

sui similibus discebant. Deinde, ut ad nuptias ventum est, fit pactio, dos emumeratur, desponsa virgo in ignotum prorsus conjugium, vel servitium potius abducitur, amicam fortasse filii nepotis, patris irati jussu, specie summotum. Quotus enim quisque virginis Atheniensis pater dicturus susset cum Chremete illo Terentiano, vel, ut verius dicam, Menandrio

- At istu perietum in filia fieri, grave est.

ac non potius cum Simone

M Nempe incommoditas denique hae omnis redit; Si eveniat, quod Di prohibeant lacessio.

Quam porro discessionem vulgi opinio, ut fit, liberam relinquebat viris, mulieribus opprobrio vertebati Tantum dote amplae, et repudiatis rescribendae, viros uxoribus, quod aiunt, nuptos subinde exhibebant: quod Strepsiades ille Aristophanicus satis lepide in se ipso evenisse queritur. B2

24쪽

20 QUAENAM FUERIT MULIERUM Verum, ne vincere non repugnantes videamur,

Iscomachum audias Xenophonteum, maritum PQ- marium, et sapientis domesticas, vel Socratis judicio, antistitem. Notus est omnibus sero locus, in quo ille uxorem suam adolescentulam, omnium ignaram, et serae nuper captae instar obstupentem primo docet, eam ad liberos solum legitime procreandos, non amoris ergo esse ductam, deinde villio ac dispensatricis potius quam uxoris partes tradit, postrem monet, ut pigmentis abstineat, et venustatem Potius Vivam atque sinceram quaerat:

sic futurum, ut minus ab ancillarum quapiam summoveatur. Quinetiam de conjugii causis ac rationibus ita philosophatur, ut ne verbo quidem indicet, eas mulieri partes a natura tribui, ut maritum recreet laborantem, otiantem oblectet, firmet in res adversas dolores atque gaudia juxta cum eo participet, totum vitae curriculum ei dul- eius reddat atque honestius. e liberorum quidem educationem, primarium matris jus atqus ossicium

nisi tribus verbis attingit idem de servis instituendis prolixe disserit. Quid igitur Nonne Demostheni fidem habeamus, qui seipsum et cives

suos hunc in modum criminetur ας Ἀταψας δονης ἔνε εχομεν τὰς δε γυναῖκας οὐ παιδοποιεῖσθαι

Unde simul ordiri possumus, si quid de Hetaeris magis necessarium dictu quam jucundum est. Nam

25쪽

APUD VETEREA GR. cos CONDITI, 21 eum nuptia pariter atque innuptis domo, ac prope cubiculo exire vetitum esset, cum alienorum Omnium conspectu atque colloquio tam penitus interdiceretur, ut in convivio videri certissimum haberetur laesae pudicitias argumentum, artium tamen et consuetudinis scomines desiderium non potuit non hominibus tam emunctae naris aliquando suboriri. Sine his nimirum coenantibus putebant vina, marcebant rosae. Itaque flagitiis per flagitia a ventum est; omnesque mentium illecebrae, quae in litteris, in sermonis jucunditate ac lepore positae sunt, meretricibus transmissae. Cujus generis princeps et exemplar exstitit Aspasia, ingenio atque

doctrina digna, quae Periclis Olympii deliciae certo

esset, magistra perhiberetur, cujusque in domum et convivia viri nonnulli Athenienses uxores suas secum ducerent, illa scilicet, quae honeste tradimos et opinio vetaret, a scortis clandestino percepturas Adolescentium vero cum hetaeris consuetudinem neque probro admodum versam uiassconstat, et in se ferme continuisae, quicquid amoria veri admitterent animi tam unice sui amantes. Conjugium liberale, amorum finis, malum necessarium, curarum et molestiarum initium voluptatum ac prope vitae verse exitium. In promptu esset sexcenta Proferre, qualia sunt illa γε Hiκεν ο ἐπιλυονται περσαπουντά τε

κατελιπον;

26쪽

22 QUAENAM FUERIT MULIERUNQuaenam autem vulgo uerit naturae muliebris opinio et verecundia, ostendent nobis ex altersi parte Euripides, poeta maxime popularis, et qui prosessus fuerit se seminas ad vivum pingere, ex altera scriptores Comica. In Euripideis autem sabulis cum primas scelerum partes defendunt Phaedrarum ac edearum immanitates, tum vix ducentos usquam versus perlegeris, quin aliquid de sceminarum imbecillitate, inconstantia, immodestia vitiis ac flagitiis acerbius dictum inveneris.

Νequo ejus μισο ista manifestam ullis machinia sustuleris, etiamsi idem naturae bonitate, et sensibus mollioribus, quorum nequaquam Aser erat, identidem victus, in diversa transeat, et haedram quodammodo Alcestide rependat. Comicis vero mulier animal est nequam prodigum edaX, temulentum, mendax, sarax, omnibus malis consertum, seris et claustria custodiendum atque comprimendum ne quo suapte natura sertur, in omne genus

libidinum erumpat. Facile videas escam auriculia improbis et insolentibus collectam lacile sentias stolide et odiose exsultantes, dum, quas quotidie omni injuria et contumeli assiciunt, opprimunt,

depravant, deridendas iis et contemnendas assentator publicus propinat. Quorum numero haud scio an, si ipsius aententiam spectes, eximendus sit Aristophanes, qui in sabulis suis nonnullis, satis illis quidem per se detestandis, mulierum atque caritatum domesti-

27쪽

APUD VETERES OR Eoos coNDaTI, 23 earum momentum auctum videtur velle, et ad

mitigandos hominum surores et sananda patriae vulnera conversum Quod vero quis comineas AEschyli et Sophoclis personas nobis objiciat, animadvertendum est hos, contra atque Euripides, cum materi Heroich, Heroicos quoque mores assumere; jure poetarum servas in libertatem vindicare desiderio denique mederi potius, quam sententiam voti compotem includere. Quanquam non tacitum equidem reliquerim, Sophoclem, quaerat serenae mentis amplitudine et humanitate, unum scriptorum Atheniensium naturam muliebrem et subtiles scemineae indolis colores quasi benigno animo amplecti. eque prosecto non divinaro licet cum in caeteris rebus atque ossiciis, tum in sceminarum cultu et existimatione exstitisse nonnullos Athenis natos, non Athenienses Erant certe qui Sophistarum aetate Socratem audirent, quorum gratia ille vitam suam Vero impenderet. Quanquam vel nominato Socrate, continuo in mentem invadit acerba sane recordatio, illam,

quam unam Omnium maxime deSSe Portuerat,

cum is de alo atque Falso morte demum triumpharet, a supremo et divino illo viri colloquio, ut indignam nimirum molestam, Summoveri. Verum haec utcunque suerint, vulgi certe vel candidioribus animis nullam, credo, indignationem movissei, si orator quispiam Postquam viris patriae

28쪽

24 UAENAM FUERIT MULIEREM clarissimas amorem et gloriae cupidinem igneis sane verbis accendisset ad caesorum matres demum

et uxores conversus putidum illud atque frigidum eliquasset, εἰ - δεῖ καὶ γυνακείας τι ἀρσης, σαι ἀν

γενέσθαι υμ μυεγαλα δόξα καὶ ἡ Δ AH ἐλαιοπον ἀρπης περ ἡ ψογου ἐν τοῖς αρσεσι κλέος 3. Νeque porro haec verba earum, quae audirent, ulli non satis convenienter dicta videbantur. Adeo omnes iis elatioris spiritus igniculos, omnem dignitatis suas conscientiam quotidiana depravatio extinxerat adeo vel quae optimae essent nihil sibi

spei aut voti nihil ossicii aut laudis a natura datum

credebant, nisi unius arbitrio servire, genu propagare, teXere, silere. Quam in sententiam mulier quaedam interrogata, quomodo laudem assequi Speraret, respondisse sertur Homeri verbis

ιστον ἐποιχομενη καὶ 'αον λεχος αντιοαπα.

Itaque virtutis vere sceminos aut conjugalis exemplum, qualia apud Romanos permulta exstiterunt, apud AthenienseA, ne apud Graecos dicam, inveneris serme nullum. ulierum autem vulgo quid reliquum fuisse credas nisi ut in eam pravitatis viam, quasi omnium opinionibus et se monibus designatam, ferrentur praecipites, et quae

29쪽

APUD VETEREA GRAECO CONDITI, 25 amotibus et studiis altioribus omnino vacuas eroderentur, libidinibus solum indulgendis totae incumberent Si documenta quaeras, ad Arist phanem te conseras oportet. Videbis ibi, quae et per a verisimillima sunt, et nemo, nisi vera coram patribu et maritis prolaturus hisset; mentes vanas sordidas, nugis et ineptiis penitus

occupatas, morum Protervitatem, Sermonum obscoenitatem, se te in dominos odium, conjurationes atque audes serviles Deinde ancillae, quibuscum semper vivendum erat et colloquendum, paratae flagitiorum omnium hortatrices et ministrae. Νeque sordida tantum et pudenda vitia, sed immanitatem quoque et seritatem quandam deprehendas in facinora identidem atrocissima, caedes ac parricidia, erumpentem: quod in abjectissimis semper naturis, et belluarum simillimis fieri satis ostcompertum.

Tum religiones etiam, quarum purior communitas mulierum animos solari nonnihil et excitare, easque eum viris aliquatenus connectere et aequare Potuit, in diversa omnia magna saltem ex Parte evaserunt.

Quod Panathenaeis quidem et Μysteriis Eleusiniis, civilibus illis, his quasi humanis sacris, interessent

staminae, magnum erat immo Permagnum, si, quod plerique augurantur,mysteriorum ea suerit ratio, ut spes quasdam et notiones sublimiores quasi sparsos lucis abreptas radios servarent et im-

30쪽

26 QUAENAM FUERIT MULIEREM pertirent. Sacrorum autem vero muliebrium, ut

Vigiliariam Cereris, vis longe alia fuit. Quorum

libertate et consuetudine raro concessa in Redissimam licentiam abutebantur, et impias inter se superstitiones orgiis obscoenis celebrabant. Utrum necne Dionysiis interfuerint sceminae, eruditiorum hominum litem, non nostrum est dijudicare. Bello denique Peloponnesiaco mulierum Onditionem inter caetera pessumdatam fuisse tum clare indicat Aristophanes, tum multa sunt unde conjectemur quippe ubi omnibus in arctum coactis familiae confunderentur, interirent studia rustica et domestica, viri foris militarent, domi in judiciis et comitiis viverent, et quasi publice mendicarent, animorum denique glisceret serocitas, molles aditus intercluderentur. Tum eodem tempore, quod et ipsum domesticae cujusque caritatis dirimendae erat, plurimos ad se trahebant illa partium sodalitia, omni naturae et consanguinitatis vinculo, teste Thucydide, praelata, in quibus certum aliquid atque ratum, rebus omnibus circa fluitantibus, conjurantium animi sibi tenere videbantur. Nec alio ortasse tendebant societates, quae plurimae delectationis tantum et conviviorum causa eodem tempore instituebantur, hominibus, ut fit, inter miserias privatas atque publicas, in quotidiano fortunarum et capitum periculo vesane bacchantibus et comissantibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION