De Horatianorum carminum libri quarti octavo [microform]

발행: 1876년

분량: 22페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

28 in versu 24 Romilli nomen per glossam illatum esse ratus conicit: praemiis μ; versum 26 Supervacuum censet in versu 30 optatis in oblatis mutavit. Integrum igitur carmen ita restituendum esse putat: Versus 1 - 11 ut libris inligo traditi sunt immutatos retinuit; num pergit: donare et pretium dicere muneri: per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus non fatuae magis, non incisa noti marmora publicis illum, qui domita nomen ab Africa lucratus rediit post celere fugas reiectasque retrorsum Hannibalis minas in dispendia Carthaginis impiae, clarant, quam Calabrae Pierides neque si chartae sileant quod bene seceris, mercedem tuleris quid oret Iliae Mavortisque puer, Si taciturnitas obstaret meritis invida praemiis 3 ereptum Stygiis fluctibus Aeacum virtus divitibus consuerat inSulis. dignum laude drum Musa vetat mori, caelo Musa beat. Sio Iovis int0rest oblatis epulis impiger Hercules: Liber vota bonos ducit ad exitus: clarum Tyndaridae sidus ab infimis quassas eripiunt aequoribu rates. Suum sibi quemque Horatiuin constituero vides. Neque ea res mira est. Illa enim ars critica, quae carmina Horatiana ad uniuscuiusque sensus apti venustique arbitrium revocat, quod quantum in una eademque re iudicanda discrepet ipsis Horatianis carminibus aptissime domonstrari potest cs quae ieerlhampium et

lata

Meininius de libri II carmine undecimo maximo diversa et contraria statuerunt), cum Omni careat fundamento infinita atque incerta est. De oratii enim poesi lyrica, quanti sit aestimanda, quamquam alii aliter sentiunt, id certe hac aetate inter onmes fere constat esse in carminibus, quae non modo non perfecta aptissimeque dicta habenda sint, verum etiam a subtiliore illo dicendi genere, quale poetarum lyricorum eas solet, prorsu abhorreant. Neque enim illis locis, quos e. c. oussetius liberiorag, pag. 19 assert cf. eller, Rhein Mus XI pag. 211 sqq. , oratili immortalem suam gloriam, quam carm. III. 30 se consuturum esse auguratur, videtur debere. Quare non, quid quoquo loco Flacco scribendunt uerit, arti criticae est statuere, sed quid revera scripserit cf. esser, hein Mus XVIII pag. 272J. Qua ratione si utimur, certo quodam olidoque fundamento niti possumus, cum carmina libris manu scriptis, quantum in ea re omnino fieri potest, nobis bene tradita sint. Quodsi quae minus apte dicta sunt in Horatio, ea vituperanda, non ero eiciendaeSSe apparet. Itaque, ut ad octavum carmen redeatinis, illud Probi cum de multis alii locis, tum de versu 17 sq. carusinis huius optinio iure dici potest: isSi Horatius Omitteret, multu fecisset.

SEARCH

MENU NAVIGATION