Iosephi Zarlini ... De vera anni forma, sive de recta eius emendatione

발행: 1580년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 축제 & 제례

11쪽

s. I . ubertenti L. computum usmodi Io g. g. rebrati j

et C . 22. numero s. siuello p. xl. Aprili. II. I 8. A. cum I 23. I S. elierptae 32s. EC. fieri, Ia6. g. fieri rhet. Io. sunt, nequeanta 32. 2 . contendissenii

is i. go, quod in diuino .aberrares f. computum, & esusmodi Iebruarii numero ei. innovati, siue Aprilis,

A. tum excerptae fata

fatiunt, queant contenderunt;

quod diuino

12쪽

IOSEPHITARI IN ICLODIENSISSERENIS S. REI P. VENETAE

IN AEDE D. MARCI

MUSICORUM MAGISTRI, Te tena e siniforma ,s e de Rediti eius emendatione. Ad Sanctiss. atque Beatiss. D. N. GREGORIUM XIII. PONTIFICEM MAXIMUM. De rerum creatarum instabilitate operis Prooemium,

atque Caput Primum.

S T sententia omnium recte philosophantium,Beatiss.Pater,Unum este omnium Principium, atque immobile Mollens, a quo dependent omnia cuiuscunque generis, quae mobilitati, atque inconstantiae sunt obnoxia. VCruntamen qui ante nos philosophati simi, huic Principio atque Molori, satis impersedic rem intelligentes, Primam causam, nomen indidere. Nos autem, Dei boneficio, e&cellentiori, ac sup Ornaturali lumine illustrati, hanc Deum, &patrem D. N. Iesia Christi, ex quo omnis paterni- Ephe. . tas in c(lis, & in terra nominatur, esse intelligimus: qui cum

A primum

13쪽

Malae Rom. i. De eotis

a De vera anni forma,

primum sit Mouens, nec ab altero recipiat mouendi uirtutem, praeter eum, nusquam est aliud Mouens. Solus enim ipse propria uirtute dat omnia moueri. Hi uero quibus inest mouendi facultas, ut puta Angeli, Coeli, atque Animae a primo ipso mouente Deo uim, ac uirtutem recipiunt,&Securida mouentia nuncupantur. Verum enimuero cum ita res se habeat, Creata omnia motui, uolubilitati, ac instabilitati subiecta, Deumq; motorem primum, causamq; primam, ac penitus immobilem, confiteamur oportet, Diuina ait stante scripturae, Deum minime mutabilem esse, ac uanitati subiectam eta omnem creaturam. amobrem Boethium, diuino illustratum lumine, de Deo carmine heroico ita locutum fuisse, inuenimus. O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum , caelis sator, qui tempus ab aevo, Ire iubes, Babilis manens, das cuncta moueri. Quoniam, etsi non omnia mouentur, quidquid tamen molietur, Dei permissu opus est moueri. Quocirca cum omnia, quae mutationi & inconstantiae subsunt, uel secundum esse, aut secundum operari subesse oporteat: quantum ad operari attinet, Angeli, quamuis a Deo boni creati sint, a principio tamen instabiles inuenti fuere. Nam de eis Sacrum testatur eloquium : Ecce qui seruiunt ei, non sunt stabites. Quidam enim ex eis, ut Lucifer, sectatoresq; eius, cum propria culpa a statu rectitudinis cecidissent, reliqui, Dei ben sicio, ad maiorem gloriam sunt euecti. Angelorum enim natura, ut ait Isidorus, mutabilis est, quia inest illis mutabili tas in natura, scd facit eos incorruptos charitas sempiterna. Mutabiles quippe conditi sunt: sed contemplatione facti sunt immutabiles, animo impassibiles, mente rationales. stirpe aeterni, ac beatitudine perpetui. Ea uero, quae quantum ad esse mobilia, atq: instabilia existunt, aut secundum esse substantiale, aut accidentale latum reperiuntur. Quam

ob rem generabilia omnia, atque corruptibilia illi, Corpo

14쪽

Siue de Recti eius emendatione. 3ra uero coelestia huic subesse censentur. at quidem corpora licet generatione, corruption euehaudquaquam mutentur: nihilominus secundum esse locale mutabilia reperiuntur; & talem ac tantam rebus creatis ingerere instabilitatem cognoscuntur, ut de eis si loqui uellem, cilius estet mihi principium, quam exitum inuenire. Eorum nanq; in constantia atq: mutabilitate, si hoc fas est dicere, ita procliuis, ac mutabilis est in utrumque humana conditio (D. Ambro Inps. T.

sij utor uerbis ut quocunque intenderit, eo perpendat, &ii ergat uel ad studia uirtutum,uel ad illecebras delictorum. Quod quidem accidit, non quod Coeli homini necessitatem imponant. cum quisque Sapiens astrorum sit domin

tor, sed ob peccatum &auersionem a summo Deo. Inclinant profecto, sed minime constringunt homines ad alia quid male operandum corpora coelestia: in quibus tanta inest, ut ita dixerim, inconstantiae atque mutabilitas, ob

motuum diuersitatem, atque ob motum, ut uocant, Accessus, & Recessus, ut a nemine adhuc ( quod certo sciam

ob hanc eorum inconstantiam atque mobilitatem, quamuis eorum motus sint regulares, solaris Anni quantitas, ut infra ostendemus, perfecte cognosci, aut hominibus tradi potuerit. Nec mirum, Dei enim permissu hoc factum est. Nam Dominus B. Iob loquens dicit: i cana 2 pnet so 'Iob. , x. Quis enarrabit Coelos in sapientia: uel, ut habet nostra uulgata editio, Quis enarrabit Coelorum rationes e Immutabiblis enim Deus noluit mortalem quempiam , ueluti arcani sui conscium, ea, quae illius Sapientia secretissimo secessu &consilio abdidit, certo ac praefinito temporis spatio determinare posse: cum nostrum non sit articulos nosce temporum, Act. i.

quos ipse in sua ipsius constituit potestate. Nonne satis est homini hac in miseriarum ualle ex parte coelestibus de rebus cognoscere quando, adepta demum immortalitate , quod perfectum est, quodq; ex parte abolcbitur, ueniet, ut omnia plene, perfecteq; cognoscat. Unde Anno ante Quin A et to

15쪽

. . si mra anni forma,to & quadragesimo, quam unigenitus Dei Opt. Max. Filius

nasceretur, C. Iulio caesari, Dictatori perpetuo, &in Rom. Rep. tunc temporis Pontifici Maximo, cum ab Aegyptijs, melius, quam caeterae nationes , Annos, Dies, &Horas numerantibus, Astronomiam didiciis et, satis uisum est, Sosia genis peritissimi uiri hortatu, si dies Romani, & menses cui Solis potius, quod nonnullae nationes seruare solebant,

quam cum Lunae ratione conuenissent. Nam cum putaret,

Solem tercentis ac sexaginta quinque diebus, atque sex horis Signiferum quotannis percurrere : singulo quadriennio, Cilint . Cal. Martias, diem unum iussit intercalari, ut Aequinoctium uernum , quod eo tempore Octa . seu Sept. Cal. Aprilis esse compererat, in eodem loco, ubi fortasse arbitrabatur perpetuam sedem habiturum esse , stabilir tur. Quapropter ad eam formam Annum redigere elabotauit, qua nos ad hunc diem usi sumus . Veruntamen secus accidisse comperitur: si quidem ex Aequinoctij anticipatione, atque Lunationum deuiatione Sacer dies, quo unig nitus Dei filius immortalis post mortem crucis reuixit, &mobilis cuiuslibet Festi diei ratio adeo commutata Est; utS.Pasca penu mero per hebdomadam, ac etiam per plures dies ulterius, quam ipsius temporis ratio postularet, in S. Ecclesia sit celebratum . quemadmodum hoc Anno Domini instante is v. accidisse uidimus, quando inter Pasca, iuxta ueram oppositionem luminarium,& Pasca ad consueti dinem Ecclesiae celebrandum, Dies ps; intercesserunt. cui errori si posthac occursum non erit, eueniet, ut processu

temporis dies mortis Christi, ac dies eius Natiuitatis, & S. Pasca in aestiuo solstitio, cum ipso D. Iohannis Baptistae die

natiuitatis, concurrant necesse sit. Verum cum gratia D. N. Iesu Christi tibi, Gn hoo Ri . xio. PONT . MAX. eiu in terris Vicario, & Pastori, quod tuum fert nomen vigilantissimo, pietatisque studiosissimo ipsius gregis cura demandata sit: Dei quoque benignitate, ut credimus, factuin

16쪽

Siue de Rem eius emendatione. serit, ut perte abusus, qui in S. Pascae celebrationem irrepserant, omnino tollantur , atque corrigantur. Quam prouinciam cum a te Gulielmo Sirleto, Cardinali amplissimo, ac dereliteraria optime merito, alijsque uiris illustribus, doctissimisque commissam accepissem, &iam te P. Sancti si. ad omnes christianos Principes scripsisse, atque de hac re maxima eos consuluisse: sine mirum in modum tua uigilantia sunt gauisus: idque suit in causa, ut, postqi iam audiui quamplurimos uiros doctissimos, hac tua deliberationc permotoS, uarios tractatus in lucem edidisse, sed ipsos inter se de Ratione, qua inueteratus iam error remoueri possit, minime conuenire, ego quoque ad scribendum de uera Anni forma, siue de Recta eius emendatione animum appulerim : ne, quod aiunt, inter homines solummodo numerus esse uideror. Quod quidem feci, non quod sper rem, me tot homines doctis imos, qui in hac desudarunt arena, superare, aut uincere posse, sed quod cogitarem, me forta se aliquid non inutile huic negotio allaturum essse: praesertim, cum scirem, quamplurimos Mathematicos uiroi extiti siste, superiori aetate, ac etiam nostra hac tempestate existere, qui conati sunt, formam, siue rationem aliquam inuestigare , qua Calendarium ita restitui posset, ut Aequinoctij, atque Aurei numeri inconstantia tolleretur, quo haec stabilia, ac firma in posterum in suis sedibus permanerent. Satis enim milii tunc uidebitur fecisse, si pro uirili parte publicae utilitatis caussa laborauero, atque ueluti pro

Arcae foederis constructione loco auri & argenti, lapidum- Exo. Is

que pretiosorum, pelles saltem, aut pilos, ad eius operiamentum attulero. Sed cum iam hunc meum laborem Deuera Anni forma, siue Emendatione in lucem emittere statuissem : eum potissimum tuo nomini Beatiss. Pater, qui magnopere ueram Anni eiu endationem curas, dicare uolui; Nomini inquam tuo G ooo . x ro. PONT. MAX.

qui cum Maximus sis, maxima quoque uigilantia atque prudentia

17쪽

c De Uena anni forma,

dentia Maximum opus moliris: cui finem imponere in te

positum est. Tibi uero cum primum in mentem uenit ea de recogitare, tuum esse putasti, in re tam magna, tamque

dissicili consissendos este quamplurimos, qui tibi in ea re aliquid adiumenti afferre possent . inter quos tametsi fortasse inferiorem locum teneor tamen cum mecum cogita-

nolui Sanctitati tuae non patefacere, quae de re tanta ego quoque sentirem. Accipe igitur Pater beatissime laeto animo hoc qualecunque opusculum, tibi a me, qui in Ecclesia Dei sacerdotale munus sustineo, dicatum: in quo aliquid fortasse inuenies, quod huic negotio non inutilE fore existimabis. Interim illud abs te etiam atq; etiam peto, ut sanetas aures tuas mihi, pro dignitate atque utilitate Christi irae Rei p. in re tam necessaria desudanti praebere digneris. Ego uero opus aggrediar, & quae dicturus sum, ea quam breuissime potero dilucide, planeque percurram.

De Anno emen ando opiniones uaria perpens. p. II.

V M totum hoc negotium de Anni emendatione uersetur circa Aequinoctij uerni obfirmationem,ac Quartaedecimae Luns primi mensis indagati nem : uidendum est, an huiusmodi obfirmatio in eo loco constituenda sit, in quo nunc est, aut in quo olim erat: ut Annus, qui iam a priori sua forma exorbitauerat, ad eandem, quoad eius fieri possit, restituatur. Sed quoniam multi uaria de hac re sensere, ac diuersa protulere rideo singulas eorum opiniones placet primum breuiter recensere, deinde definire, quo in loco ipsum Aequinoctium sit stabiliendum, postremo ostendere quo nam pacto, praemissa Calendarij reformatione, Annus innovari commode possit.

18쪽

Siue de Recta eiis emendatione.

possit . Animaduertendum igitur est, quosdam arbitratos fuisse, recte se crum iri, si Aequinoctiu m uernum in die Decimo mensis Marti , in quo nostra hac tempestate incidit, stabiliatur, ac deinceps S. Pasca prima Dominica post lunam Quartamdecimam aequinoctium statim sequentem , ex decreto SS. Patrum celebretur, ne ad praesens in Ecclesia quicquam innovetur. iij vero contendunt, illud non e se in hoc loco firmandum, sed in eo, in quo tempore primi atque Oecumenici Concili j Nicini si 8. Patrum erat, hoc est, in die Vigesimoprimo Marti , S. Patri Benedicto dicator demendo, siue de Februario mense, siue etiam de Martio dies Vndecim : quod quidam arbitrantur recte fieri posse, fide quolibet maiorum mensium, interuallo duorum

annorum, die; unus dematur. Quod quidem etiam nonnulli recte factum putant, sed melius tunc rem se habituram , si tempus Quadraginta annorum communium, absque ulla intercalatione transigatur: ita ut Annus Romanus modo Romano tacite in nouetur. Quidam etiam opinati

sunt, Aequinoctium posse recte transferri in Diem primum mensis Aprilis, & Annum eo pacto stabiliri, ut caetera anni tempora, Bruma scilicet, Solstitium aestiuale, & autumnale Aequinoctium in locis proprijs quocunque cadant, sine dierum mensium alteratione, obfirmentur.& Iobilei Annus, qui singulis uigintiquinque annis accidit, cum Bruma in anni principio stabiliatur. Putant quoque nonnulli, ita annum esse corrigendum, siue innovandum, ut Sol unumquodque signum Calendis mensium ingredi possit, detr istis prius diebus uiginti & uno, reuocatoque Sole ad principium Capricorni& Ianuarij; ita que Dies mensium ordinentur, ut Ianuarius, Nouember, ae December diebus 2y.Februarius, Martius, & October g o. Aprilis, Maius, Augustus, & September g I. Iunius, &Iulius 3 a. numerentur. Non desunt etiam qui arbitrantur Calendarium ita esse ordinandum, ut Dies Dominici perpetuo in eosdem mensium

19쪽

g De vena anni forma,

dies incidant, & S. Pasca aliquo horum dierum celebretur. Veruntamen alij dicunt, Aequinoctium in Diem S. Calen. Aprilium, id est, in Diem et s. mensis Marti j esse transferendum, tanquam in sed em, ac locum proprium: quoniam huiusmodi Aequinoctium, ibi etiam eo erat tempore, qu

Christus Saluator noster passus est. Quam opinionem, tanquam caeteris meliorem , commodiorem , atque faciliorem, ut mihi uidetur, &hac tempestate prae aliis Religioni nostrae magis consentancam, ut ostendemus, sequendam csse arbitror . Verum antequam de hac re meam dicam sententiam, omnibus testatum esse uelim, quidquid de Anni innovatione, siue de recta S. Pascae celebratione sum dicturus, mihi tantum probatum iri, quantum a te Eeatiss. Pater, & ab his, ad quos spectat de hoc negotio proferre iudicium , approbatum erit. Non enim mihi propositum est, quidquam uelle asserere, quod Sacrosanctae Ecclesiae, aut Christianae religioni aduersetur. Quantum igitur ad prima

opinionem attinet, apparet, eam uersiari, ut ita dixerim, circa petitionem principit. Nam etiam si Pasca post lunam Quartamdecimam primi mensis in Dominica (ut fit ac caetera Festa mobilia congruis temporibus celebrarentur :Immobilia tamen, quae statis diebus mensium celebrantur, extra sua tempora fierent: quod esset non paruum in conueniens,& qui prius in SS. Festiuitatibus celebrandis committebantur errores (si recte errores uocari possint) nequae quam corrigerentur. Et quamuis forma huiusmodi corre et ionis tutissima, ac omnium facillima uideatur, ob nimia tamen Aequinoctii a pristina sua sede elongationem nequaquam cst admittenda . quoniam, licet aliqui commodi eae afferre postet, ut puta, quia Tabulae astronomicae, ac cycli omnes integri, atqtie illaesi ut affrmant seruarentur, ac

in Ecclesiam Dei nulla induceretur nouitas; quod profecto simpliciter non est uerum : nihilominus S. Pasca,&reliqua Festa mobilia, ut diximus, nonnunquam nimis tempestiue

celebra-

20쪽

Siue derecta eius emendatione. s

eelebrarentur ex quo multa sequeretur absurda, quae recensere non est necessae. Minus etiam approbandaest: Secunda eoru opinio, qui de Anno dies decem siue Undecim deme ndos esse aser mant: quando apparet, correctionem istam in congruam fore. nescio enim quo pacto illi dies in pristinas suas reuerteretur sedes: quia praeter literarum Dominicaliuin Calendario ordinis inuersionem, etiam omnia alia confunderentur. Tunc enim in solari cyclo,& in feriarum, siue dierum ordine, atque hebdomadibus non pauca sequerentur absurda, multaq; in Caeledario perturbata inuenirentur, nec tempor . quibus Clarorum uirorum perpetrata suntioriosa facinora, atque res aliae praeclare gestae sunt, suumatum,locumque seruarent. Non enim nisi magna cum dita ficultate, si quis scire cuperet, quonam mense, aut die eius. dem , aut quanam hebdomada celebre quid , aut scitu dignum actu ni sit, eius notitiam assequi posset. Nec audiendi sunt, qui opinantur, diem nullum in Quadraginta quatuor annorum spatio esse intercalandum. tunc enim solaris cyclus, a quo literarum Dominicalium cognitio prouenit, in

totum caderet, & magna oriretur confusio. quae quidem

tiam maior fieret, si principia uniuscuiusque mensis ab ingressu Solis in quodlibet signum Zodiaci ducerentur. ac sine ullo mysterio dies natales D. N. Iesu Christi, &D. Iohannis Baptistae celebrarentur: de quibus D. Iohannes Chrysostomus religiose admodum philosophatur . Nullo etiam pacto attendenda est illorum opinio, quibus placet S. diem Pascatis in Calendario stato die Dominico perpetuo esse celebrandum et quae opinio meo quidem iudicio caeteris uidetur absurdior, nec ibitam non est amplectenda, sed omninor cij cienda . Nihil enim boni, sed multa mala secum assert. quia, ut alia quamplurima ommittam, esset hoc quoddam quasi seminarium diis iij, perpetim : discordiae inter orientalis & occidentalis ecclesiae Christi fideles . cum multis abhinc sicculis concordi animo utrinque receptum sit,ut S. Pasca iuxta S S. Patrum decreta post uernum Aequinoctium, B atque

In ser cie Natio itate S. Io,

si annis Baptistat

Tom. et

SEARCH

MENU NAVIGATION