Hermanni Conringii ... Epistolarum syntagmata duo una cum responsis. Praemissa Conringii vita, scriptorum index, & de his doctorum virorum judicia

발행: 1694년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

CONR1NGII EPISTOLA rinullam magis mihi exoptaverim. Sed ferendum. - quod mutari non potest. DEUM obsecro , uti &α meo bono te , optime Baluti, diu sopiret. .

XI Septembr. I673.

Tutelensi HERMAN. CONRINGIUS.

S. P. D. Uas ad tuas VII. Kalend. Aug. exaratas Sept. reposui, spero pridem rem eci traditas, per Ducum nostrorum Parisiensis quem vorant Residentem Bechium. Silentium tuum non animi quisdem mutati vel levissimam suspicionem mover, me a tamen aliquem incutit minus benignae valetudinis.Forta, . autem ad stribendum tardiorem te etiam iacit muroxi- .utumno adverssis Christianissimum Regem ex emnostra Belgioque Hispanico insperato exorta picta peritempestas : nam & mihi illa subinde calamum manu ex tit,& optatam studiorum quietem perturbati. Nec vero hiis etiam te mecum sentire; pacem cum lutavis potui terna cum maximi Regis laude pariter-commodo post tot urbium inutilatae felicitatis occupationesn eω piis nunc autem periculum eme, ne sine ulla onerae pretio non illa duntaxat sed alia quoque qua multa pereant. Pro solatio mihi est, quod annus proximus pacem stre,diturus. Id sane polliceri me facit illa, quae pariis omnesi urget.

132쪽

CONRINGiI EpisT. AD BALUZIuM. 77 urget , quantum arbitror, pecuniae in bellicos usus necessariae penuria. Nec enim nos fugit, cessantibus potissimis etiam Galliae commerciis,quae aerarii sit ratio, populo Vestro penitus tributis Ec delectibus exhausto Ea equidem de causa conjicio,& decollare spem quam feceras Regiae hoc

etiam anno in literatorium ordinem , atque adeo dc me,perrecturae munificentiae: non enim vel obulus advenit saltim

hactenus. Quicquid hujus sit, equidem DEUM pergam

calidis precibus venerari, uti reddere Europae velit pristinam tranquillitatem , turbatis omnibus Delli improbis solique dominantium ambitioni velificantibus consiliis. Utrum nactus sis per Paderbornensem nostrum Principem charras meas cum libri de Rep. Imperii Germ. tum Academicarum Antiquitatum,etiamnum ignoro. Priori operi jam manum ultimam admoveo, tuasque animadversioneSunice desidero , eoque circumspicio exspectoque commodam mittendi occasionem. Propediem & alterum denuo aggrediar. Rogo autem, saltim ulterius ne me crucies flentio. Sufficient sane si significaveris, dc Illustrissimum Coibertum Sc Te cum valetudine tum erga me benevolentia esse integra. Deus te servet,optime BaluZi, in annos plurimos: sicut mihi concedit jam agere annum aetatis sexagesimum octavum.

XIV Decembr. 1673.

HERMANNO CONRINGIOSTEPHANUS BAL UZIUS

Tutelensis S. P. D.

133쪽

mit. existimas. vir optime, silentium ergavm non ex animi mei mutatione profestum esse, eum mε tibi pollieitum e sse observantiam in te meam aeternam me.I, DI partim occasione sista graviomi belli, tum propter oeci tiones meas,factum est, ut negligentior pavlis fuerim qum vim

tuit. Inter occupationeN porrι mem numero inprimu editi

nem, quam paro, Capitularium Regum Francorum; ut mi te stio ex breuipraefatione mea ad eruditos, cujus exremuti tibi tradendum missum est ad Verjustum, u mero tibi triai fuisse ad me rescripsis. Tot enim undique ad me maenia e rum meteraexemplaria manuscripta, ut vix mihi ineam. Certὲ tempus non 'scit. Spero autem editionem --ditum iri mense Iunio proximo. Cum primum absoluta ea fuerit unum ejus exemplar ad Te perferri curabo; in quo videbis me tuis lucubrationibus frequenter usum fuisse. Delectavit me admodum ilia literarum tuarum pars, in qua me doces praefaιionem D 'Notas meas ad Antonium'. 0ustinum isGratianum placuisse vestris hominibus . Aquam, eruditissimis Aeademia vestrae. Faxit Deus Myraeter aliquam molktatem quam ex bis percipere pesuvi linor etiam bonos fructus colligant. Qi anquam audis reprobatam fuisse praefationem ab iis qui Romae curam gerunt con len 'rum librorum, Din numerum prohibitorum relatam .

onantibus licet Eminentissimis Cardinalibus Bona ' Eh--

qui pervicerunt, ne nomen meum publicὸ ederetur in De M. Saera Congregationis per Upographos 4et lato. Hae nisumerees ιribuitur investigata meritatis. i

Nondum aecepi quos ad me mittis libros de Republua Imperii Germaniel D de Antiquitatibus Academicis. Prae

terquam quod autem omnia tua amo,. tum inprimis evrem

mi ere exercitationem de Republiea Imperii Gemanus, i. qua

134쪽

qua haud dubiὸ multa oecurrent quae faetant ad institutum meum. Si ea mitteretur ad Simonem Pauli Bibliopolam Aroemtoratensem , is ad me perforri curaret cura aliis libris quos illum rogavi ut mihi emeret. Illustri musis Celmitam Princeps Episcopus Paderbornensis ad me misit numisma aureum in consecratione sua cusum, quod ego pro magno munere accepi, non quia avreum est , sed quia propenflum Celsissimi Principis erga me animum ostendit, D aliquo me apud eum in pretio esse. Volui autem etiam hane partem felicitatis meae tecum communicare. Honorarium quo te singulis annis prosequi solet Rex noster , Vir eruditissime , tibi non deerit. Perscriptum ea de re est diploma, vi ad te jamdiu seri , 9 ei traditum qui pecuniam numeraturus est. D merd ad te primo quoque tempore perferri eurabit. Neque tarditas illius ace anda est, tametsi enim diplomata jampridem eonfecta issubscriptasint , se νι tamen de numeranda pecunia imperatum en. Vale mireruditissime is optime, D me semper ama. Lutetia Parisorum Idibus Februarii MDCLXXIV.

-' XXIX. Issostris Domine. Purimum me exhilaravit cistriduum Illustri Ueriuiasius, missis literis ouas Ela. Febr. dedisti : ultimae enim Tuae scriptae merant VIl. Kal. Augusti , nec ama manu ex illo usq; tempora quidquam ad me pervenit Praeter illam plagulam unicam,qua editionem pitularium Francicorum orbi, adeoque seorsim ct mihi , promisisti. Periucundae porro fuerunt mihi ipsiemet hae literae tuae, idque cum aliis plurimis nominibus , tum quod certum

me redin

135쪽

quam ut perpetuam esse Velis. etiam atque etiam D.

lud tamen dolet, quod ne halienus quidem acceperi Riculum quem XIII Junii Paderbornam misi. utras X Augusti isthuc missas : quorum cito cura hi spem fecerat Princeps: indubie autem fuit impediri is tantum non omnia ibi misere exhauriunturA redii ad incitas. Bene vero est, quod illas saltim quas lac

Septembr. Sc XIV Decembr. Aulae nostrae curanir miseram , recte acceperis. Et sane ex responsti Tne singulari laetitia vicissim cognovi, feliciter Tesari in recensione Capitularium et praesertim quia ditionis Tuae jam tum accensium mihi erat cum alias gnaro inusitatae tuae diligentiae, tum edo eam quam publicasti plagulam, rarae in conquirentis exemplaribus Tuae felicitatis. Ego cum non ' quo Te adjuvem aliud, saltim Deum oro, ut largi iam ad utilissimum opus perficiendum, firmam valetudi festem animum. Utroq; enim Tibi opus fore i&posteriore quidem, quia praesagit animus, eti' operam Tuam Censurae illi iniquae. Romanae statuis noxiam. Laudanda nimirum Tibi veniet Carolori rum Regum circa res Ecclesiasticas impensacurat, hodie Romanae sacrae monarchiae summe est invisa'

probata. Dicenda Tibi multa venient de Ecclesiarne, quale tunc fuit, multis modis ab hodiernis p Romanis diversium, Et vero alia facile serat curia ; qmonarchiam vero tangunt, in iis est inexorabilis

quos non metuit, etsi dissimulat iram si praepoten i

136쪽

AD BAL UZIUM. si versentur. Eoque nonnihil meliora & clementiora etiam

meraverim, si Tuis illis Capitularibus Privilegium aliquod Christianissimi Regis addideris, ut iam tum Tuae illi plagulae sacrosancta lilia praefixisti. Non minus sane haec valebunt mitigandae Curiae, atque solet daemonum saevitiam

frangere crucis signaculum. Utcunque vero res ceciderit, non est quod illa Te cura mordeat. Quin Tu contra avdentior ito, conscius bonae mentis , Scertus praemii divini ob vindicatam veritatem. Haec sacra aliter non constant.

Coetersim, quamvis velim,ad hoc opus Tuum , ceu iam tum sepius significavi, conferre, nihil equidem hactenus valeo. Video etiam illo non esse opus , cum jam tum adminiculis sis instructissimus. Si quid tamen re adhuc integra inciderit in manus, non equidem invidebo. Romanum fulmen in Praelationem Tuam haud dubito abs te sperni; quum S praevisum fuerit, ct jam tum sperne-xe bruta illa assueveris. Pridem magni aestimavi Cardinalem Bonam , lectis cum cura ejus Liturgicis , inque iis justo de Epistolis Pseudo-Isidorianis judicio; nec ignarus, hodie in omni illo Purpuratorum coetu illum unum edito in publicum scripto aliquo laudem commeritum. Nunc longe maioris facio Virum ; quod enim a nomine Tuo

averruncaverit ignominiosam notam , indicium mihi est eximiae bonitatis & φιλαληθέαι. Ne quid dissimulem, gratulor Tibi . quod jam secunda vice Conseor veritatis insolemni theatro orbis fueris declaratus, idque indubih intelligentium quorumcunque Tuae etiam gentis applausu. Longe duriora fuerunt praemia sanctorum martyrum. Erit autem-tua cum illis merces magna in coelis. Liber meus Exercitationum Λcademicarum jam demum integre in lucem prodiit. In eo plurima continentur L de re.

137쪽

gr CONRINGII EPIsTOLA de republica veteri Francoriam aetatis Carolinae, sacra pariter ac seculari: quae vulgo hodie ignorantur quidem icontemnuntur, abs Te autem sciuntur indubie accurate es suo pretio aestimantur. Eoque avid E desidero Te & lecto- rem & censbrem. Mittam librum illum igitur propediem, ct quidem ea quam indicasti ratione, per Simonem Paulum, si mu lac haud defuerit commoditas ad illum quidquam curandi, quia longe a terris hisce nostris abest Argentoratus. Ab illo missa pridem tibi arbitror Monumenta antiquae lectionis ibi edita, inque iis deprehensam abs Te partem Ansegisi versam Germanice, cujus memini libro de OrigineJuxis Germanici pag 246. Sui memoriam aureo aliquo nummo Tibi commendasse Paderbornensem nostrum Principem, etiam ipse gaudeo. Nec vero dubites ab illo magni Te aestimari. Misi illi 8. Novembr. illam literarum tuarum, quas mense Julio dederas, partem, qua significaveras, quanto ipse sit in pretio: in ipsa Coibertina Bibliotheca. Iis meis reddidit haec'

Nonis Decembribus: Iam diu nihil literarum h Galliis a Ba-Iugio nostro ad me est allatum praesentis belli metu infestis itin ribus : expecto tamen ei iam inde iusigni librorum Iupellictile refertam, quam Parisiis emi jussi. Utinam tandem pax redeat

optima rerum sinusis nostris amicus Haec tunc ille. Ex eo nihil ab illo accepi, armis Scalamitatibus Omnia turbantibus. Ego vero idem Sc sentio & opto cum Eximio illo Principe: eoque quantum potui laboravi sedulo, ne dc mei Domini Batavorum aut Caesareorum hortatu dc propositis praemiis inducti nomen itidem darent illis partibus, sed pristinam amplecterentur tranquillitatem, etsi numeroso satis instructi milite. Id quod hactenus feliciter successit e non tamen sine nominis mei obtrectatione-Odio. Nunc magis

138쪽

AD BAL UZIUM. 83gis solito etiam pacem desidero et dum expendo Vertumni Britannici inconstantiam,dc vereor longe majus malum. De Honorario Regio consequendo jam, fateor, desperavi: haud ignarus videlicet, quantum Marti debeatur. Si praeter exspectationem tamen obtinPt mihi bonum illud, eram bona ex parte id Tuae benevolentiae acceptum. Pr, dem enim & Capellanus noster spem omnem deponere ita serat. Illum optimum meum Patronum accepi apoplexia correptum , mox in lethalem morbum incidisse , ct so lassisaam destinctum. Quod si adhuc superstes fuerit,qua so cures illi tradi brevem hanc epistolam. Nunquam Lai ne excidet animo grata Viri illius memoria. Deus Te inseram senectutem servet publico literarum bono. Ego

maneo

Illustru Domine

Helmstadii, 3. Martii dum vixero

Hermannus Conringrin. P. S.

Dum non adeo pridem inspicio mappas Chorographicas, eius tractus qui est circa Moguntiam dc Oppenheimium Germaniae quondam secundae, forte fortuna deprehendiluculenta vestigia nominum, Bodeheim, Windelhelm, &Saleheim; in quibus locis fertur olim condita Lex Salica. Et vero illas terras primus Francici juris fecit Pharamundus Rex. Ideoque muto sententiam de Legis Salicae primis natalibus TransRhenanis: praesertim cum M antiqua monumenta doceant,conditam Legem illam in Germania, Guo nomine κατ' audivit Cisrhenana in solo Gallico, sequioribus Romani imperii aetatibus.

139쪽

M CONRINGII EPIsT LAIllustris Domine

AD ea quae Eidib. Februarii dedisti,Balueti fautore ni

optime, responsum meumri Martii misi . Illum i lVeriusio. Iam Francolarium mitto bina exemita mearum , Rep. Imperii Cinmanici Academicarum citationum, alterum Illusti issimi Coiberti, alterum liue'. bliothecae, si videatur, inserendum. Francolarilaei Simonem Paulum recte fasciculum hunc nacturumrb curaturum Lutetiam proximis nundinis, equidem haud dubito. Utinam isthoc in libro deprehendas quod placeat i Equidem pridem credidi , ut ad notitiam plenam cujuslibet singularis reipublicae pertinet ab omni

retro memoria quaevis repetere r. ita etiam nostra interesse rerum Germanicarum statum ab antiquissimis quibusque monumentis ad haec tempora deducere. Eoque declioperam, quae Caesar Tacitus aliique veterum de Germari epopulorum republica tradiderunt, cumprimis vero qua de statu regiminis Francorum a sequioris aevi scriptoribussiunt prodita, cum aliqua cura ad res Imperii nostras tran lacte. Etsi enim multa mutaverint, multa tame, perant quoque institutorum veterum et ex autem est, etiam quae mutata sunt haud ignorare , ut appareant misci mutationum . utque num illa in melius aut deterius edi lterint, possis dijudicare. Observabis igitur in omni e citationu m illarum argumento addum etiam illa,quae olim in Francorum Republica Carolinae praecipue tempestatis obtinuerunt; quia scilices Imperium nostrum illius a ciei Carolini nobilissimam atque amplissimam partem resetinet. Non omnia pro dignitate me exsecutum ultrb agno scot

140쪽

AD BAL UZIUM. 83 sto: jamdudum autem cepi consilium, singulari libro rem - ublicam illam Francorum veterem majore cum cura illu- rare. Imo pridem hoc egissem, nisi offensam veritus eorum, qui sua omnia, quamvis heri aut nudius tertius instituta, credi volunt antiquissima, abstinuissem manus. Perinde scilicet atque Roma nodie non serr, qtrae tu doces de mutato Ecclesiae regimine per mentitas Pseudolsidorianas epistolas; credi volens id quod hodie obtinet, ab ipimet S. Petro prosectum esse. Ubi prodierint tamen tua Capitularia, & valetudo atque otium permiserint, fortassis operam illam subibo: si praesertim Tu judicaveris etiam in illis Exercitationibus me Francica isthare non omnino male aut inutiliter docuisse. Nec vero dubito , novam illam tuam Capitularium editionem hactenus ignorata haud pauca illustraturam. Cumprimis vero laetabor, si calculo tuo saltim plaeraque probaveris abs me de Constitutione Episcoporum disputata, ut dc ea quae praemisi isti tractationi Exercitatione septima a s. ad I9. aliquantulum Avide sane exspecto censuram Tuam e quippe quae una . mihi erit pro multis r ac proinde ne illam mihi deneges

rogo.

Proxime elaboranda mihi erunt,quae de Antiquitatibus Academicisjam sub praelo versantur. Etsi enim pridem illorum bonam partem misi cura Principis Paderbornensis ad Te curandam, atque ita hactenus S illorum censuram Tuam me nacturum speravi, quia tamen decollare spem illam video,dum omnia estphaliae milite sunt infesta, cogor in edendo pergere recte monitis tuis etiam hoc in argumento destitutus. Utinam pace constituta liceat literis operarii Vale eruditissime Balueti & perge favere

Martii i67 . Tuo Cultori

Hermanno Conringis.

L a P. S.

SEARCH

MENU NAVIGATION