Hermanni Conringii ... Epistolarum syntagmata duo una cum responsis. Praemissa Conringii vita, scriptorum index, & de his doctorum virorum judicia

발행: 1694년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

96 BALVEII EPIsTOLA Tum accepi. Quod postremum quam maxime dolet: quia pridem nihil vidi a manu tua profectum, dc tamen de favore tuo quidquam sinistri suspicari vetat qua te colo piotas. Ut proinde tuum silentium cogar imputare minus benignae valetudini, quae meae quoque senectuti est gravis, vel saltim omne commercium literarium turbantibus bellicis hisce turbis. Simul vero & vivere Te& valere docueris, mittendique aliquid occasio sese obtulerit, confestim cum responso meo mittam unum alterumque libellum recentissimae laeturae. Quaeso autem simul significes aliquid ceris de Capitularium oc Conciliorum nova tua editione. Vale S perge favere Helmestadii 1678. prid. Ascenc Domini.

Hermantio Conringis.

Clarissimo doctissimoque Viro

HERMANNO CONRINGIOSTEPHANUS BAL UZIUS

. Tutelensis

S. P. D. ς det me durusimi istius belli, multis de eavsis , sed ob illam etiam quod illud interrumpit jucundusimum commercium lia terarum quod inter nos intercesserat. Antea quidem saepe ad te scribebam, tu vicissim frequenter ad me literas dabas, Vir clarissime. Mne in dietiersum omnia mutata sunt, is omnino bellum istud fuit pestiferum 9 exitiale bula nostro mitis instituto. Accepi tamen aliquot tua epistolia , ad qua reser here tandem juvat. l Ae primum quidem gratias tibi ago quod

152쪽

AD CONRINGIUM. 97 quod nobili orum Germanorum amicitias mibi semper concilias. Po fiunt autem ρο illi fidem tibi facere humanitatis, quam

istis exhibeo, qui tuas ad me literas perferunt. Deinde agam tecum patilis per de Capitularium editione, quae exeunte anninpraeterito absoluta est O in publicum emissa. Habebis unum illius exemplar cum primum se occasio osseret mittendi libros ad Celsissimum Principem Uillustri mum Episcopum Pader-bornensem. 'Hac enim ita uti decrevi, ut exemplar tibi destinatum facilius ac tutius mentat in manus tuas. Omnino bae collectio continet quaecunque pollicitus sum in foliis istis excusis ante editionem, quorum exempla habuisti. Sed multa sunt in

e -' appendice actorum veterum adjecta tomo secundo , quae tua curiositate indigna non Iunc, D' magnae utilitatis esse possunt. Videbis usum esse me interdum auctoritate nominis tui , tum etiam humanitatem amicitiamque erga me tuam praedicasse. In hoc nune sum, ut propediem typographo tradam novam collectionem Conciliorum quam paro , in tria ut diinimum molamina dimibam. Si quid istiusmodi habes non editum, mesam cubi noveris extare apud amicos tuos, plurimam d me gratiam inibis, si mecum aut communica eris aut communicari pro- euraveris. Interim vero dabo aliquid temporis absolvendam editioni epistolarum Innocentii III. quae jamatu subpraelo Iunt, U emendandis novaque editione donandis epistolis sancti Gregorii Papae Romani, quae mirum est quantis ac quam enormibus erroribus scateant etiam in emendatissimis editionibus.

, Accedent notae nostrae ad loca di ciliora, ιvm ut emendati num nostrarum rationem reddamus, tum etiam ut sanctissmam beatissimi se culi disciplinam Ostendamus nostris hominibus, ut binc admoniti mutent,quod a redia mimendi ratione deflexit. . Magna enim Devmenta habemus in epistolis doctissimis optimi Pontificis, magnum sanitatis exemplar inmita ejus. Vale

153쪽

s8 BAL UZII EPISTOLAPir clarissime eruditissime , ου me semper ama. Lutetiae Pariliorum VI. Idus Majas Ad DCLXXVII. XLI.

Garissimo doctissimoque Viso

HERMANNO CONRINGIOSTEPHANUS BALUTIUS

Tutelensis S. P. D.

Um Deus Opt. Adux. pacem populo suo tandem dederit post tot turbidae tempestatis procellas, spero, mi Conringi,

hierarum inter nos commercium, quod nescio quo fato quiemerat, rediturum , adebs fruiturum me eximiae eruditionis 'tua bonis. Audio interim non admodum lubens, nondum ad te permense duo molumina Capitularium quae pridem ad te

misi, simul cum illis quae ad Istustrissimvmo Celsissimum Prin-eipem Hrdinandum Fursenbergium Paderbornensem tunc, nune et ero etiam Asonasteriensem Discopum usi; quae non dubito quin ille, qua en tu literas is earum Profefores in-elinatione, cum sit praeterea amantissimus utriussi nostrum, qua primum se dabit occasio, ad te mittat. Ab eo etiamaeeipies primum Aliscessaneorum meorum librum, qui sine -- perioris anni emissus eu in publicum. Secundus nune abso mitur ει ante medium Aprilem exibit. Volo autem te beare. mi Conringi, ut mel hinc intelli perpetuam in te observantiam meam. In hoe fecundo Miscelianeortim meortim libro primum locum occupat liber Firmiani Lactantii de perfectitio, ne, estu mentionem facit Hieronymus, qiem iacti omnes putabant perisse, repertus in vetvstissmo codice AUS. bibliotheca Gloertinae. Ne putes autem, vir sistissime, ludere me

154쪽

AD CONRINOIUM. 99 aut iocari voluisse, quum dixi melle me te beare, ecce tibi S notam rari mi operis. Lactantii instituti'm fuit in eo libro referre miserabiles eorum Imperatorum exitio qui perbecuta sunt Ecclesiam Dei, meluti Neronis, Domitiani, Decii, Valeriani, Diocletiani, ει caeterorum Us ad felici a tempora maeni Constantini. Et eorum quidem historiam leviter perstri it, qui Diocletiani aevum antecesserunt. Totus a

tem en in describendo principatu istius successorumg. 0us Usad annum Christi CCCXIII. qvo pon mictum sveatumque

Maximinum pax Ecclesiae data en a Constantino D Licinio. Docet nos bie liber diem, quo Diocletianus fuit levatus -- perator, quo temporδ Constantius Chlorus UGalerius Maximianus facti sint Caesares, initium persecutionis , tempus micennalium is triumphi quem Diocletianus egit de cerps, morbum Diocletiani, annum quo ille s Aiaximiania Herculius imperium deposuerunt EI Semerum aeZMaximinum eo momento Dariam Caesares creavertitit. Haec enim admodum incerta erant. Initia magni Constantini, in qmibus constituendis adeo gravia sunt certamina inter miros doctos, i Ibie certi*ma D apertissima sunt. Iam de crucis sitatio, quod ostensumen Constantino, quum id nonnulli in Italia evenisse melint, alii circa Danubium, a trei rea Rhenum, quidam etiam in Gallia, jam dubitare ron u-cebit, cum ex ista Lactantii bistoria certo colligatur ostensum ei fuse in castris prope Romam pridiὴ quam Maxentius mictus en, hoe est ῬII. Kal. Nov. Infultum esset omnia persequi. Haec tantum in antecessum ad te scribere volui, ut accendam desiderium, quoslatim ardebis midendi librum ipsum.

Tu vide, mir clarissime,an perArgentoratumpossim tuum ad te mittere, ut quamprimum accipias. Avide expedio restonflum tuum. Interim male D me semper ama. LutetiaeParisiorumIV Kal.

155쪽

Illuseris Domine. OVum hesterno die Tuae mihi traderentur a Melit

. nostro, languebam a pridiano animi de- . - liquio: visitas autem sum mihi convalestere naud parum ex primo statim Tuarum conspectu, multo magis ex lectione. Et vero ultimam epistolam Idibus λ- Noruarii eno septuagesimo quarto exaraveras et ac proinde a manu Tua, Illustris Domine, ultra integrum quinquennium ego nihil acceperam. Quod pertinax silentium perquam me lollicitum habuit; non quod de animo Tuo benevolo sequius quid fuerim suspicatus, sed quod metuerim Luae valetudini; praesertim, quoniam interea temporis etiam ego non semel graviter decubuerim morbum morbo frequenter excipiente, imo hectico ut ita loquar' laborem perpetuo affectu, sola morte avellendo,jam agens annum tertium septuagessimum: etsi Tu, nisi fallor, multo sis Iunior. h. vero in literis nulla sit morbi mentio,

aliique Lutetia reduces complures sanitatem tuam inte- commercium nostrum literarium sola naud dubie turbaverunt quinquennalia arma Dominorum

. 'ityprum- Cum plurimis igitur aliis nominibus tum. quoque Pax publica me exhilarat, quod imposterum. i liceat. Iterum & literis & libris tuis doctissimis frui, ademque hoc 'iam impenBrum abs me plurimorum laborum Paca constituendae longe acceptissimo fructu. Et vero cum auro cariora mihi scripta promittis, jam tum pri-prillinae felicitatis gradum vicissim attigi. Nec enim Vel iuspicatus sium, quidquam boc quinquennio abs te esse

156쪽

AD BAL UZIUM. IOIesse elaboratum praeter Capitularium editionem: etiam . haec vero hactenus heic locorum non comparuit, perinde ut Gallicum nihil bibliopolae tanti temporis intervallo huc attulerunt. Princeps Furstenbergius postquam bella tori Episcopo in Monasteriensi quoque Principatu successit, minus ilito potest studiis vacare: itaque vereor tarde me accepturum etiam ea quae per illum mihi destinasti. Neque Argentorato, nisi aegerrime, huc poterit quidquam a Simone Paulio curari: ita infesta adhuc sunt Germaniae nostrae itinera omnia. Expeditissima fuerit utrinque ratio mittendi, per Hamburgum & Rotomagum: si quidem Christianissimi Regis Hamburgensis Residens hanc curam suscipiat. Id quod, nisi fallor, facile ab ipso impetraverit Illustrissimus Coibertus. Si sanh hoc ita merit

constitutum, etiam ego utar hac commoda ratione, mittamque dc Illustriss Coiberto & Tibi nonnulla cum meatum aliorum recentissimae faeturae, Tua aurea dona saltim aeneis compensaturus, in signum observantiae & gratitudinis. Quae de Lactantii libello narras, magnum mihi incenderunt desiderium secundi Tui Miscellaneorum voluminis: nec enim eius vel nomen memoratum forte est

nisi ab uno S. Hieronymo, nec iis quae indicas Chronologicis dissidiis componendis, aut sta uiliendae fidei conspe- a Constantino crucis, quae traditio multis est suspecta hactenus quidquam magis est idoneum. Ubi nactus fuero volumen illud Tuum, habebit me avidissimum lecto- 'rem. In uno meorum videbis Notarum Tuarum ad Ago-

bardum justum encomtum. Ubi valetudo faverit, edam hac aestate Politici argumenti libellos duos, alterum de 'summae potestatis civilis jure dc ossicio circa religionem, alterum de Notitia singularis Reipublicae. Posterior haud .

157쪽

ior BAL UZII EPIsTOLA fortassis indignus fuerit, qui consecretur nomini Delphini Regii:,num liceat autem mihi tantum fastigium adorare, rogo me doceas. Avide sane desidero ad haec omnia mea Tuum responsum. Quod poterit quam commodissime curari Hamburgum ad Regium Residentem. Utinam haud grave etiam fuerit tunc nonnihil narrare, de Mor lis Jesultarum Theologiae Parisiis instituta censura, ut Scde bulla Pontificis contra Molini stas: quia utriusque facta est mentio in Novellis hebdomadariis Lutetiae exaratis. Vale dc perge favere Tuo Helmestadii ah M i. Lustru Domine

XLIII. clarissimo Dissimos Viso

HERMANNO CONRINGIOSTEPHANUS BAL UZIUS

S. P. DACevi ante hos dies epistolam tuam datam II l adii die as.. , fit, in eujus statim initio ab , nihil Te literarum si me accepisse pon Idus Februarias anni septuagesimi quarti: D- ne bessum illud multum interrupit commercium nostrum literarium. Reperio tamen me ad Te scriptae III. Idus , Iartias anni MDCLXXV DII. Id. Martias MDCLXXVII. Valde a. doleo, mi Conringi, bas epistolas Tibi non fuisse re, ditas, seu propter marios.morbos tuos, sive fortassis oceamne pestilentissimi belli, suod etiam concordiam literatorum aliquo modo conseidit. Sednune beneficio Regis nostri merhmagni data ac stabilita pace fuamisma per omnem Europam ,

158쪽

AD CONRINGIUM. τοῖν Tomis capitalarium quos Tibi nondum traditos esse scribis interrogavi his diebus R. P. Verjustum Jesultam, qui eos meo nomine misit ad Instrissimum Episcopum Monasteriensem an ad eum pervensent. Ille mero retondit existimare Ie pervenisse , sed nibit certi habere. Itas tum, cum illas accipies simul uti reor, habebis priores duos Miscellaneorum

meorum libros, nam illos quoque evravit idem Verivstin. De lucubrationibus quarum editionem moliris, qmod ad me

scripsisti , mihi gratum fuit avdire : sed mellem magis ut ad me

rescripsisses confirmatam ese bonam maletudinem, sine qua sudia literarum constare mix possunt. Cum se occasio osserret , interro bo, an Serenissmo Delphino dicare Tibi fas fuerit notitiam Heipublicae qmam ei destinasti: Interim evravaletudinem tuam diligenter. Ego, vi etiam aliquid de meis admiheam, nune in hoc totus hum ut proximo mense Septembri inchoare possim editionem Tomi primi meorum Conciliorum , in quo inter caetera gravissma editurus sum eommonitorium a Coelestino Papa Leeatis Apostolieae Sedis in Orientem proficiscentibus adve sus Nestorium nondum in lucem emolim, is in quo maximὰ elucet auctoritas Romani Pontificis in conciliis Ocumenicis. Dabo etiam nonnulla scitu dignissima , in causa Vigilii Papaeque nondum prodierunt. Haec ad Te Vir doctissime. Valees me semper ama Tui studiosissimum. Lutetia Parisiorum

XIV. Kal. Septembris ADCL IN

159쪽

STEPHANO BAL UZIO

HERMANNUS CONRINGIUS. SUmmi illius gaudii. quo me beavit solstitii brumalis

dies, non possum Te Vir optime non participem facere. Nactus nempe illo die sum thesaurum pridem mihi destinatum, hoc est duo volumina Capitularium

S primum Misicellaneorum tomum. Et ver iuDerarunt illa longe ipsam meam exspectationem multis modis. In Tomo primoCapitularium tamen quam maxime a fecit me Tua ad Lectorem Praelatio, cum ob variam eruditionem tum cumprimis prUter intrepidam veritatis is, hoc etiam loco factam profestionem. Quae si Romae admissa est aequo animo, bene sperandum fuerit imposterum de septicollis Curiae emendatione. Fortassis tamen dissimulare censuram secerunt Tria illa Christianissima liliarquippe quae ipsimet Tarpeiae arci non minus terrori esse soleant quam Satanae tria S. crucis signacula. Euge viro rum cordatissimel Perge ita bene de ri publica dc Ecclesia mereri. Deus Tibi erit merces magna. Ante annos triginta sex libro de Germanorum Imperio Romano etiam ego sic satis prolixe de Francorum Imperatorum in Papas prisca auctoritate disputavi: jamque Tuis videor meexcitari ad libri recensionem pridem meditatam, quoniam exempla libri dudum sunt divendita, ringentibus Curiae Tiberinae adoratoribus, simul tamen mussitantibus. In Xomo primo Miscellaneorum nihil itidem non placuit. Prae

160쪽

AD BAL UZIUM. IOIPrae aliis tamen me affecere Acta contra miseros Franc, scanos, quorum ultra centum flamma sacra perierunt.

Historiam illam omnem ex optimis illius arvi scriptoribus in hae Julia nostra Georgius Calixtus Vir magnae eruditionis simul de moderationis , late est persecutus: quam proinde velim etiam Tibi leelam. Caeterum pro illis Tuis donis amplissimis gratias ago maximas. Proximo vere συν-mittam Hamburgo aliquot etiam mea scripta novissimi temporis: non in ἀνῖδωρον tamen sed tantum in signum aliquod venerationis qua Te prosequor. Curabo interea mihi ex Gallia adferri Tuas ἐάδι e epistolarum Gregorii M. & Innocentii III. quia halfhenus in Germaniam nostram .haud pervenerunt. Num licuerit Christianissimo Delphino aliouid Politici argumenti consecrare necne; numitem fas s1t sperare renovationem Regiae munificentiae pristinae, scire ex Te cupide desidero. Non dubito etiam utrumq; abs te ingenue si1gnificatum iri. Quaeso hoc etiam expiscari ne graveris mihiq; indicare. Nec enim qiaidquam hujus agere Te inconsulto, mihi constitutum est. Ut ProXimus annus cum aliis secuturis plurimis feliciter Tibi fluat Deum precor, mansurus quoad vixero, Perillustris Domine, Tuo nomini devotissimus.

Perillustris Domine. SImulae splendidum donum tuum nactus sum, quas

debeo, gratias egi per literas, cum aliter non liceat. Verum ista epistola num recte sit curata, dc non po

SEARCH

MENU NAVIGATION