장음표시 사용
181쪽
EMINENTISSl ME & ILLUSTRISSIME
Domine Clementissime. HEsterno die serenissimus Princeps ac herus meus, vere Augustus seculi hujus Nestor, non misit
duntaxat nonnulla literarum tuarum, sed etiam desiderio Tuo satis me facere jussit. Ego vero visis illis Tuis non in levem sum dolorem conjectus. . Etenim non tantum jam ante biennium M quod excurrit, Clementissimis literis tuis, quibus & Poematum librum, Scinsigne , illud Saxonicarum rerum monumentum Romae ex Palati- .no Codice erutum junxeras, statim respondi: sed cum inlud ipsum monumentum una cum libro meo de origine Germanici juris anno proximo edidissem, illico exemplum operis Eminentissimae CelsitudiniTua misi; saltem in signum prompti obsequii Uriter & ejus quo prosequor praeclaram eruditionem ac humanitatem Tuam cum Principali fastigio rarissime conjunctam quarum virtutum nomine ipso in libro non semel Te laudaveram affectus& admirationis. Illa omnia pridem tradita esse, nullus equidem dubitavi: nunc vero sinistra quaeq non possum non suspicari. Misi autem ante hosce septem menses circl-ter etiam libri mei quem de Antiquissimo statu Heliustadii ac viciniae conscripsi, eXemplar: quod proinde itidenti periisse non possum non vereri. Quae res aegerrime abs me iam fertur: non quod iacturam fecerim librorum, sed uod Te, tantum Principem, non ex merisi coluisse, emisse ossicio meo, queam videri. Nec verb dolore illo liberabor, nisi fortassis meliora mihi nunciari feceris, Iam
182쪽
AD FomN. Episc. & PRINcIp. PADTRBOR N. 7tum autem neutiquam dissimulavi, sed aperte prodidi, veterum superstitionum dc idololatrici cultus Saxonicae Gentis ignorantiam: ac proinde quae in isthoc abs te eruto monumento recensentur, illustrari a me haud posse. Quemadmodum scilicet pleraq; Sacrorum Graecorum Romanorumq;, Mysteria praesertim , nos hodie fugiunt: aliorum populorum Sacra illa profana feth omnia ignorantur; ita non est mirum periisse tandem memoriam rituum priscae δαιμονολατρέα. nostrae. Praesertim quia omnia ejusmodi eXantiquis libris accipi. duntaxat possunt: quales de Graeci S& Romanis rebus superant quidem, non autem de Germa nicis, nisi perquam rari. Eadem sane de causa ignoramus hodie id emonolatricas ceremonias plaerasq; Cananiticorum populorum, quos internecione deleri Deus jussit. Quod sanὸ nonnulla Mosaicae Legis illis opposita esse hodie censent eruditi, id non tam teitimoniis antiquis nitit quam sagace conjectura primi quantum equidem novi)Moysis Maimonidae; quem inon dubitavit ea in re sequi jam olim ipse Thomas Aquinas. Caeterum Sc quae recitan tur ineptiae impiae Indiculo illo, utrum sint Saxonicae Gentis; equidem mutrum dubito. Imo non esse, ausim certo asseverare; si sene in Listinensi Concilio Anni DCCXLlII. Indiculus ille est confectus: Liquido enim apparet, qua
recitantur superstitiones non niti reliquias esse veteris paganismi, sed in gente quae jam Christiana religione erat imbuta. Quod vel illud unum ostenderit, de petendo quod boni vocant S. Mariae: item illud, de eo quod i Ianctos sngunt quoslibet mortuos. 'At vero quo tempore habitum illud Concilium fuit, nondum vel facula in Saxoniblis accensa fuit Christianae lucis: etsi isthoc ipso anno Carolo- manlius Caroli Magni Patruus expeditione in Saxoniam . . - facta,
183쪽
ut in Annalibus quidem Francicis, qui appellantur, legitur, Hochsiburch castrum quod in Reginone tamen rectius forte dicitur Ochsenburg ceperit. Notum sane, Caroli demum Magni auspiciis coepisse in Saxonibus primordia Christianismi, & quidem ab anno seciali illius octavi septuagesimo quinto. Sed & quae Indiculo praemis sa est Fidei prosessio, vel illa qua scripta est dialecto, facile indicat, non in Saxonicae Gentis usum quidquam eius esse compositum. V unc taceam, primos Evangelii in Sa- .Xonibus praedicatores non ex superiore Cinmania sed ex Britannia aut Frisi1 adventasse. Etiamsi possem igitur non nihil adferre lucis Indiculo illi, res Saxoniae tamen priscae isthoe ipsis haud illustrarentur. Nihil coeteroquin mihi prius foret, quam Eminentissimae Celsitudinis Tuae desiderio obsequi: praesertim quia intelligo, meditari ΤeΗistoriam Paderbornensis imiradiis si, quod argumentum hacte nus, quod sciam, nemo ex dignitate tractaverit, etsi ex
regione illa ipsi Niliemii & Rei ne ii, omnis antiquitatis curiosissiimi scrutatores, prodiissent. Libentissime equi dem juverim tantos conatus si possim. Quod si Celsitudo Tua Seretiissimum Herum meum inviserit. quod desidera i scio ab illo sapientissimo Nestore, dabitur sertassis ocicasio coram explicandi animum inserviendi cupidissimum. Nunc Deum veneror, uti bono Germaniae publico, Te Principem, pacis Stranquillitatis tot inter Marti iurores studiosum, diu conservet.
184쪽
FεRDINANDI EpisC. &c. EPIsT. AD CONRquam laureolam in mi saceo quaerere , ea praecipue de causa, quod per negocia publica haud illi licuit limae immorari Umen juram nominis sui implere. Unum ex bis exemplum Bribliotb ea mulsenbutellanae donatum melim, caetera tua Iuss
185쪽
Domine clementissme. OG m gis praeter exspectationem advenit munus,
ut inusitatae in Principum ordine eruditionis, ita simul immeritae Clementiae certum testimonium. eo impensius non possum non gaudere.'Eminentissimam Celsitudinem vestram isthoc in argumento occupari, non
adeo pridem narraverat mihi in Wolfenbuitelen ii aula tum degenti Hervordiensis satrapa Arnoldus Ludovicus de Post: ouem quia itidem Germaniae nostrae antiquitatum studio cuci intellexi, simulq; Eminentissimae Celtitudini vestrae
brevi coram serviturum rogavi, ut quidem ante omnia humillima obsequia mea offerret, simul vero, cum de sedibus Francorum illorum, qui Germania relicta in solum Gallicum commigravere, incidisset sermo, conjecturas meas Praebita occasione Eminentissimae Celsitudinis vestrae limatissimae censurae subjiceret, omnino vero calcar adderet
in tam nobili stadio currenti. Id num ille jam tum fecerit nescio, facturum non equidem dubito. Nec ille autem mihi narravit nec ego credidi, jam eo usq; argumentum hoc fuisse elaboratum, ut lucem haud defugere posset: haud ignarus scilicet, quae soleant ecth Principum occupationes. quantumve illae animum a literariis curis seducant. Erit sane libelli lectio mihi omnibus prior negotiis hoc etiam ipso die; quantum per valetudinem quidem licuerit, quae ut semper vernali tempestate solet esse nonnihil infirmior, Praesertim aetati jam in senium vergenti, dc Regum Prin-
186쪽
AD 'RDINAND. EpIsc. dc PRINc. PADE . Ircipumq; rebus propemodum defatigatae. Cencturam ex voto Eminentissimae Celsitudinis Vestrae scio a me praestari non posse: non deero tamen expectationi saltem pro virlli, simulatq; cum justa cura librum volvere licuerit: quod spero statim a seriis Paschalibus, quas solis sacris impendere jubet religiosa pietas, mihi permissum iri. Exemplar libri unum Augustae Bibliothecae Eminentissimae Celsitudinis Vestrae nomine, prout sum jussus, dedicabo, & quidem perendie statim literis ad Principem meum datis. Alterum dare Antonio Utrico regentis Principis fratri, Iiterato item dc literarum literatorumque magno aestimatori, animus est. Tertium die statim crastini Iuliae Bibliotheca Academicae consecrabo, addito autoris elogio. De reliquis cogitabo. Absit enim ut indignis horum quidqua offeratur. Deum veneror,Eminentissit me & Serenissime Princeps, uti possit Sc integra valetudine & rebus prospere ceu hacten' succedentibus, Eminentissima Vestra Celsitudo otio literario interdum frui, aniniumq; ad magna quaeq; componere,
Eminentissimae 9 Serenissima Cel udinis aetatem
O Coa utor Monasteriensis S. P. D.
' Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO. quo responsum tuum de redditis tibi monumentis Puder bornensibis accepi, cessavit coeptum literarum nostrarum ba
187쪽
D CONRr Nor I EPIs ΤοLA commercium: ea enim interea, ut nosti, inciderunt tempora, quae potius justitium A sistis nostris indicerent, quam otium facerent. Nunc itas rebus iterum quietis resumo calamum, o banc Rot-teudoini nostri praefationem novae monumentorum editioni , quam priori longe alictiorem ornatiorem Daniel Elaeet irim Amstelodami adornat, praemittendam tecum communico, rivas judicii tui facio, quae in monumentis Visurgis re Remae de Franeorum Ubaxonum origine sumus hariolati. Tuae erit humani
satis ea censere emententiam haesuper re tuam nobis significaire, quam tanti facturi sumus, quanta est ingenii B eruditionis tuae apuI omnes of nos cumprimis existimatio. In monumentis porro nostris ad te missis non semel a merteris Henristita de Hermordia d nobis ditari, cujus historiae binae priores partes AESI. apud me sunt, sedpostremam ejus partem, in qua ui temporis rogestas pertractat, bactenus desidero. are majorem in modum te roρο, ut certiorem me facias, utrum in Biblio heca Iulia , aut alibi apud mos bis et aurus lateat , de quo vix aut ne mix quidem dubitare me patitur Adeibomius messer, qui hujus Autoris testimonium in suis editis libris passim adducit.: Doitas citius bac super re responsum nobis dederis, eo erit gratius
EMINENTISSIME ET ILLUSTRISSIME
Domine Clementissime. Um nuper turbaretur ad Visurgim, dolui equidem,
Eminentiae Vestrae litteraria studia non posse non simul turbari; cumprimis autem metui ne & ipsa involveretur. Eo majore gaudio me assecerunt clemen
188쪽
l tissimae litterae Eminentiae Vestrae cum adjectis plagulis.l Vidi enim rediisse in pristinum otium Musas Vestras, neq; per lartias turbas jacturam aliquam me fecisse pristinae gra- tiae. Cumprimis magna cum voluptate intellexi iteratuml illud patriae monumenta excolendi illustrandiq; studium:
i rem Sc piam ct utilem & ingenuo cuivis periucundam. Etsii enim alibi splendidiora & sumtuosiora passim supersint; re- . rum tamen gestarum magnitudine illis aliisPaderbornensias vestra monumenta neutiquam in quam multis concedu nt, quaedam dc superant. Fuit sane ille Rhenum inter & Visiur-- gim terrarum tractus a Julii Caesaris usque aevo aliquot seculis Romanae Germanaeq; virtutis palaestra. Et vero ipsos etiam Marcomannos, Harudes, Sedusios antiquissimas sedes non alibi habuisse, ipsa earum nomina sagnificare mihi videntur, ab oppidis seil. suae cujusq; gentis ita dictos quorum vocabula etiamnum superant. Gemadmodum videlicet a Marca hodie comitatui Marcano, ita olim Mar- . . comannis fuisse nomen: ab eo quod hodie Dusburgum au- dit, olim Sedusios fuisse appellatos; & Harudum oppidum, illud quod nunc vulgo dicitur Ruden an ter fuisse, . , mihi sane perfit verisimile. Illos autem tres populos in unum deniq; Marcomannorum nomen coaluisse, dc Ma- raboduo iuclyto Duce occupas e johemiam, pulsis trans Danubium BGis, aut in servitutem redactis, notum est ex Historia Romana: nisi sorte Sedusii Sc Harudes Quadorum sibi cognomentum adsciverint propria condita Republ. Non cedit vero illis interamnatibus terris eXiguae gloriae,
si sortissimis illis tribus populis primos natales dedit; id 9uod ego su bicor, non vana forte conjectura. Idq; etiam, ideo, quoniam ipsi illi Marcomanni a Sarmatis Crechis licet Boaohemo suo pulsi deniq; videntur illi esse, qui occupa
189쪽
IJ . CONRINGii EPIsTOLAtoNoricoBoioarii post dim sunt aBojicis suis priscis sedibus. Francorum partem potissimam iisdem terris originem suam debere, omnino Eminentiae Vestrae assentior. Utiq; enim Sc Bructeri, nobilis Francorum populus, etsi quo tempore Francum cognomentum coepit, ad ripam Rheni fere cirra Vangiones aederit, olim circa Lxippiam & Amisam habitaverunt: quin imo dicti, nisi fallor, sunt ab oppido Broch aut Bruch, quod nunc Comitatui Brocano dat appellationem. Citra controversiam autem Chamavi, &α Ampsivarii illas quondam terras tenuerunt. Imo illorum oppidum fuisse id, quod nunc Camen dicitur; &Ampsivarios a fluvio quem accoluerunt Uinfer vel eiustri ut ab Ambro amne itidem cognominatos Ambrivarios, imo fortastas&Sicambros, dictos; opinor. Utrumque autem populum Francicum esse certum est & notum. Nescio an Eminentia Vestra a Francico cognomento velit exclusos Angrivarios Tacito usque adeo celebratos & Chamavis ubcinos. Illos diverssis esse ab Angris aut Angariis populo Saxonico, in Francicum autem nomen fuisse cooptatos, origine nominis accepto ab Angro fluvio, qui in Uticatu Bergensi Rheno mergitur, post a sese cognominata loca
bus argumentis probari potest. Utrum & Frisii mei, &qui Visurgim inter & Albim degunt, Franci unquam audierint, mutum equidem dubito. Cattos vero constat nomen Francicum induisse; nec forte disseile probatu, non tam Hastas, quam illos ipsos qui post orientales Franci,nunc simpliciter nobis δrane en vocantur, Cattos olimnuncupatos. Omne porro Francos in Germania TransRheliana olim vixisse, α eorum solos illos, qui inter Rhenum dc Vi
surgim noruerunt, relictis patriis sedibus, Rhenoque tra-
190쪽
Jecto in Galliam commigrasse, pridem judicavi, ac proinde
Eminentiae Vestrae hac etiam in re non possum non applaudere. Utinam non displiceant vicissim Eminentiae Vestrae quae a me libro de origine Juris Germanici de Francis illis priscis , eorumq; legibus cumprimis cap. vir. sunt disertata; nec enim vel nunc eorum quicquam muto: nisi quod legem Salicam in Ripuariis, non autem in TransRhenanis nostris terris esse latam, secerint me postea suspicari nomina villarum istarum ubi lex illa fertur condita, reperta parum di stantibus spaciis in Germania secunda circa Moguntiacum& oppen heimium. Cum . ante quinquennium miserim librum illum, fortassis adhuc in Eminentiae Vestrae latet Bbbliotheca. De Saxonum originibus & in vestram ιιὼν adventu sententiam Eminentiae Vestrae itidem appro-ho. Et quoniam libro de antiquissimo Helmestadii statu
eandem prolixius proposui, mitto nunc illum: etsi ne morer Eminentiae Vestrae jussa Sc desideria, cogar illum incomptum tradere. Quae magis propria sunt Paderbornensia merentur sane singularem aliquam laudationem, quoniam ct natura ipsa quaedam sua miracula illis oris largita est, Schumanarum rerum multa per eximia ibi acciderunt. Cum ab Agrippinensibus redux & non multo ante terras istas peragrarem, magna etiam ipsemet cum animi voluptate in memoriam mihi revocavi, de Romanorum & Caroli M. gestis antehac studiose mihi lecta. Per item oculos affecit mirus Padrae fluminis ortus. Longe maximum proinde
audium mihi pepererunt Eminentiae Vestrae Poetico &listorico calamo illustrata Paderbornensia monumenta. Quo Illustrissimae manus dono annus me superior ditavit. Enim vero ex eo quae jam tum noveram longe visa sunt solito splendidiora dc certiora; alia quam plurima primum
