Hermanni Conringii ... Epistolarum syntagmata duo una cum responsis. Praemissa Conringii vita, scriptorum index, & de his doctorum virorum judicia

발행: 1694년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

16 CONRINGIi EpisTOLA didici. Omnia coram quasi spectata animo apparuerunt. Usque adeo illa exemplo nunc carens Epigrammatum rotunda suavitas eorumq; longe erfiditissima ex Historicis depromta illsistratio, me delectavit. Cum ex transmissis pagellis itaq; intellexerim, non tantum illius libri novam editionem in Batavis institui, sed multa etiam hactenus intacta secundis curis ornatiora proditura, incensium in me est grande omnium istorum desiderium. Proindeq, acceptis Eminentiae Vestrae literis, nihil mihi fuit prius, quam in Henrici de Hersordia libros inquirere; sicubi forte illi apud nos reperiantur manuscripti typis enim nunqua sunt editi) quo justae exspectationi quantum in me est, satisfaciam. Nec verb non etiam ipsemet auguror, hominis illius in vicinia nati labores Paderbornensibus illustrandis posse inservire. Verum in Julia nostra Bibliotheca Henricus ille non comparuit. Quid super ea re consultus Me ibomius noster responderit, mitto: nec memini eius libri aliquod visum in thesauro Augustae Bibliothecae exemplum. Inquiram tamen & ibi diligenter. Videtur autem dc in en-

tu rarior esse, ac proinde nec πσιυ Vossio inter Latinos historicos memoratus. imo per errorem creditus idem cum

Henrico de Ersordia, homine nihil minus quam Historic'. Verum quid in Augusta Bibliotheca sim reperturus docebit tempus. Mitto autem hac vice, qui recentissima hic cura prodiit in lucem, Engelliustum: quandoquidem & ille in vicinia est genitus & diligenter satis res patrias persequitur pro captu aevi: dc hactenus Typographum non invenit. Utinam possit ille Hervordiensis locum explere Vestraeq; Eminentiae exspectationem l Quod si porro aliud quid demandatum mihi fuerit, curabo illa qua par est sedulitate. Nec enim magis temere quid in votis, quam inservire prae

192쪽

AD FERDINAND. EpIsc. dc PRINe. PADERII. IIclaris studiis Principis, cui eruditione parem aliquam multis seculis non vidit Germania, imo cui in vulgo eruditiorum nemo hodie antecellit, cum Poetica facundia tum Germaniae antiquitatum exacta peritia. Non dubito autem in nova istac monumentorum editione actum iri & de Pier- montanis; eoque posse me tandem intelligere, verum ne sit quod credidi hactenus; nomen Comitatus illius esse me. re Gallicum Piermoni signans lapideum aut petrosum montem: ac proinde illos, qui antiquis chartis Comites audiunt de monte Lapideo, Piermontanos Dominos Veteres esse. Forte quod eorum conditor ex Gallia istuc venerit, Ec locis allis fuerit donatus a Ludovico Pio, quo tempore ex Λurea Gallorum Corbeia nostram Saxo icam conitruxit. Quinci docebit me spero illa mi numentorum εκδοσις, quid sentiendum de IrmenburgoComitatus illius; ab Arminione acceperit nomen, quod hodie nonnulli opinantur, an ab Irmin Saxonum Deastro, quod mihi est verisimilius. Nec vero Arminii aut Harminii vox non est di versa ab Irmin,etsi sono amnes. Nec ipse Arminius vel ausus fuisset arcem condere sui nominis;-nisi trahere huc velis quod Tacitus

memorat: Arminium pulso, raboduo is abscedentibus Romanis Regnum assectasse , ae libertatem popularium habuise

adversam, ut arx in libertatis frenum exstructa fuerit, mox a popularibus eversa; quorum dc dolo peremptus est Arminius. Nec denique Cheruscorum vis fortassis adeo longe extra proprias sedes fuit diffusa, ut arce fuerit opus ad vicinos populos intra ordinem coercendos. Ex adverso Irmini cultum Saxonicis in terris imprimis fuisse familiarem, certissima constat Historiarum fide. Non dixerim tamen hCarolo M. hic perinde ut Eresburgi fanum aliquod Idoli illius fuisse destructum : quoniam nihil tale aevi illius annales

193쪽

18 CONR. EpisT. AD AVINAND. EPIsc. &c. memorant, ut nec castri alicujus ullam faciant memoriam, ac proindeJam ante Carolum destructum forte fuerit. Caeterum illa omnia luculente docebit me, scio, V. Eminentiae nova ista monumentorum editio, ut alia quam multa hactenus mihi ignorata. Quapropter etiam illa atque etiam a me desideratur. Haec autem ubi Dioecesi suae Eminentia V. contulerit beneficia, speraverim daturam eandem luci publicae , & illud Epistolarum Innocentii tertii Papae volumen, quod ex VaticanaBibliotheca descriptum& Sereni T. sanctae memoriae Duci Augusto communicatum aliquot ante annos cum cura perlustravi. Exspectare illud jussi virum &multiplici doctrinala scriptis editis longe clarissimum Stephanum Balvetium Remensem Canonicum , qui jam a Binliothecis est LutetiaeParisiorum magno illi Regio Ministro Colberto. Idque quoniam ct ipse proposuit, sex libris Epistolarum Pontificis illius iam editis, alios quatuor nondum emisths in lucem, sibi autem a Francisco Bus iveto Episcopo Monsipeliensi ex veteri Codice ms. Bibliothecae suae suppeditatos, adjungere. Quod si Eminentia V. maturare suam illam editionem voluerit, forte poterit Balvetius quiestere: sui illi libri praesertim si nihil habeant novi. Si tamen defuerit otium ipsimet Eminentiae V. in curandam hanc editionem , fortassis haud fuerit abs re optimi illius & doctissimi Viri consilium adjuvare. Innotuit ille indubie jam tum Eminentiae V. variorum librorum publicatione: multa alia Praeclara meditatur, eaque inter Conciliorum Φυλωπιμενα. In quibus omnibus ex Academica nostra Bibliotheca ut Scaliunde soleo pereximio illi Viro meam operam commoda re. Ubi Eminentiae etiam V. placuerit, magnos dc utiles conatus tanti Viri suis, quibus abundat, literariis divitiis

adjuvare, poterit mea in id opera uti. DEUS, Eminentissime s

194쪽

pallim. EpIse. &e. EprsroLA AD GNRINO. Issime Princeps & vitam & quietem a turbis prolixam bono publico largiatur. Eminentiae RHelmestidii a . Julii. Anno i67r. humissime devotin Hermannus Conri iuri

P. S. Edidi hoc anno quaedam de Pistinis, ut anno praece dente Hermetica mea secundis curis aucta: fi & talia 'on aspernetur Eminentia V. mittentur proximh.

FERDINANDUS EPISCOPUS

ET PRINCEPS PADERBORNENSIS

Coadiutor Monasteriensis. S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO. y Rolixius responsum ad literas tuas, mi Conringi, XXIV. .Julii datas in aliud tempus magis maeuum curis rejicio, nunc gratissimo librorum tuorum dono poemata mea recens e dita N hodie Amsselodamo allata rependo, adiectis aliquot aureis nummmis , ut sine incommodo tuo unum eorum exemplum Bibliothecae Augustae, alterum Iuliae inferendum retertium Henrico A ibomio offerendum cures compingi, catera tibi refereties. ubi monumenta Paderbornensia, quae jam sub praelo Amsielodamen i gemunt, in lucem prodierint, non etiam indonatus abibis. Si Henricus Meibomius in animum induceret, ut quae ex libro pergameno apud eum descripta Henrici de Hervor dia monumenta extant, nobiscum commvrnicarentur, ut in rem nostram nonnulla ex iis excerperemus, non βο- tum haec opera nobis grata b instituto nostro fructuosa accideret , sed etiam gratitudinem nostram Aelbomio maxime de-

195쪽

te perferet , Hervordiensis illius reliquias hue mittendas cures, is de fide restitutionis apud A eibomium caveas. G-terum tantum de b nignitate Principis Mosen buteiensis mihi polliceor, ut non in iiιum fore confidam, ut s Heret ordie sint g r in Auetusta Bibliotheca supersit, e)us nobis sat copia. Vale re Hem ictim Meibomium, cujus avo , utpote Lemgo-miensi, dioecesis mea gloriatur , plurimum meis merbis jubesalvere. si aede pthinis nuper edidisti, ut omnia ingenii tui monumenta maximi facio , amide desidero una cum Hermeticis tuis. Vale iterum iterumque. Nevbusii ad consuentes Luppiae

UAli Ionis. III. Aug. MDCLX

EMINENTISSIME ET ILLUSTRISSIME

PRINCEPS.

Domine Clementissime. Non inacceptas fuisse literas meas, iisque Emine

tiam Vestram vacuo a curis tempore aliquid reposituram, plurimum gaudeo. Et Vero eorum, quae attuli, accuratam censuram unice desidero: a sola autem EminentiaV. poterit illa institui; a nemine prosectb rectius; quia in isthoc Antiquitatum Patriae studio nemo par sit, nemo secundus,plerisque talia fastidientibus: Interea mirifice , exhilaravit me nuperrimus fasciculus, Eminentiae V. ma- nil exaratis literis imaginibusque, quibus nihil mihi pretiosus, ut 3c aliquot poematum novae editionis eXemplis, nec non aureo denique munere opulentus. Ideoque pro isthac mihi exhibita Principali beneficentia gratias ago immortales. Poematum libellos, fateor prae multis negotiis, hactenus tantum licuit currente ut sic dicam oculo perlustrare

196쪽

AD FgRDmAND. EPisc. & PRINc. PADERB. 2Ire: etiam sic vero suavitas carminum potuit taedium omneni olestiarum discutere. Simul accepi autem, statim libellos omnes Bibliopegicis operis excolendos commisi: ab iis. queJam jam exsipecto. Sequar vero in iis distribuendis an te omnia Eminentiae V. jussa: adeoque quanto us unum Augustae, alterumJuliae nostra Bibliothecae, tertium Mei-bomio reddam, mihi quartum reservabo. Reliquos tres in Galliam destinavi: unum Regiae, alterum Coibertinae, tertium Cappellanae Bibliothecae consecrandum. Quibus addam duo exempla imaginis; tertio mihi retento, magnorum Regum dc Principum, qui me patrocinio sunt dignati, aliis addendo. Quam rem viris in Gallia praeclaris scio quidem futuram acceptissimam nec enim in Principum aut Episcoporum ordine qui paria possit praestare,quisquam vel ibi, quantumvis prae Germania nostra Episcopis doctis abundet Gallia, invenitur) spero autem nec Eminen tiam V. consilium meum improbaturam. Λ Meiboinio nostro facile impetravi, quae Eminentia V. desiderat; igitur ille non Hervordiensem duntaxat, sed quaedam avita ac sua pariter cum Epistola Jam me curante exhibet. Cum novissime olfenbutieli expedienda mihi negocia essent, quaesivi quidem in Augusto illo longe locupletissimo librario

thesauro Hervordiensem istum; sed Dustra fui. Adeo inventu rarus est.'Quid autem y An Eminentia V. splendi do suo aureo dono devincire me amplius sibi tentavit Z Ego vero sancte iuro , inusitata vestra virtute Sc doctrina motum , pridem me sponte in Eminentiae V. servitutem concessisse, neque illi affectui quidquam addi posse. Apud me ergo illud quidem multo quamvis auri effci nequit: quoniam indicio tamen est singularis cujusdam Principalis gratiae in literarum cultorem , crevit Eminentiae V. virtutum c 3 ad-

197쪽

σε CONROG. EPIsT. AD FERDIN. EPHe. dcc. admiratio, ut in posterum liceat majore animi confidentiari debitum praestare obsequium. Id quod factum iri , uti certo sibi persuadere etiam V. Eminentia dignetur , omnem in modum oro & obtestor. Mea Hermetica . c Piscinaria mitto.QNon quod sint tanti, sed quia intelligo non inaccepta. futura. Utinam simul usum aliquem saltem aquis vestris afferre sint idonea illa Piscinaria; cum praesertim per Visitar- Ngim fortasse liceat pisces marinos nonnullos in lacus aut sta- .gna vestra more Romano antiqvo transferret Quae de IE-gyptiorum sapientia lib. Hermeticorum primo disserui, si non displiceant limatissimo Vestro judicio, dabo propediem libellum alium de sapientia veterum Chaldaeorum: etsi hodie nullum talia Reip. adserant commodum. Chemicarum dissertationum secundi libri examen Rottendorfius Vester WV C. possit quam optime instituere si grave non fuerit. No.strarJuliae schola Medica gloriatur adhuc isthoc alumno . ipsi ego mollem precor & vegetam senectutem. Eminentiae V. . etiam atq; etiam opto consimilem valetudine i felicia quaeq; Eminentis s. UIdustris. V. nomini

Helirastadiit 3. Augusti aetatem omnem Anno i 67i. devotissimus

Hermannus tauringit . XI.

FERDINANDUS EPISCOPUS

ET PRINCEPS PADERBORNENSIS

Coa utor Monasteriensis. S. S. P. D. M

HERMANNO CONRINGIO

r Ibellum poematum meorum eum imagine acceptum tibi I Gil, ejusque tria exempla in Gallias a te missa uniρὸ ga

198쪽

ARDIN. Episc. dcc. EPIsT. AD CONRINI. deo, nec minus me libelli tui nobis donati, quam Analecta Heret ordiensis ab Henrico Atilbomio impetrata exhilararunt, quae Germana fide hero μο restituam. Interea ιria poematum exempla, ne humanitas tua tibi sit damnosa, reddimus tibi, dum aliam optamus occasionem ossicio ει amori erga me tuo re- spondendi. Piscinaria primo statim aspectu malde me oblecta, runt. Utinam Rottendorsus olim noster , qui ante paucos mens octuagenario proximus, asperrimis, ut ait Plinius, cruciatibus ealculorum si stillicidio mesicae extinctus , magno meo luctu is literarum detrimento diem obiit, Hermetiea tua perlegere D de Gemicis dissertationibus tuis judicare posset imagnopere certὸ eruditionen is intimam Medicinae peritiam tuam depraedicaret. Vale mi Conrineti me vi facis ama. In Collino meo. XXI. Aug. A1 DCLA XII.

EMINENTISSIME ATq; ILLUSTRISSIME PRINCEPS.

Domine Clementi me. OBsecutus Eminentiae Tuae mandato librum unum

Poematum Tuorum Augustae Bibliothecae inserendum obtuli Serenissimn Principi ac Domino meo Rudolpho Augusto ; alterum nostrae Juliae Bibliothecae Eminentiae Tuae nomine consecravi ; tertium Meibomio dedi; tres ceu promisi, meo in id usus consilio, in Galliam curavi; uno mihi retento. Quo animo donum exceperit Se1enissimus Princeps, indicant literae. Quarum Κυ- γογραφει mittere, judicavi non abs re futurum et uti nempe etiam Eminentia Tua certo sibi queat polliceri optimi illius Principis in cultum sincerae amicitiae propensionem. Quod si placuerit, etiam alterum , qui expetitur in lamilia

199쪽

24 CONRING. EPI . AD FERDaN. EsrsC. dce. Iriorem usum libellum, aut etiam Principalium literarum aliquid meae curae committere, Eminentiae Tuae in id promptum ministerium&obsequium meum offero. Felicem praedicaturus me, si ad intimiorem Tantorum Prin-eipum amicitiam quidquam contulerim. Academia nostra pro honore sibi exhibito ipsam et gratias aget propediem : interea illius nomine Eminentiae Tuae habeo maxi- mas. Idem mihi injunctum iri ex Gallia , equidem non dubito. Etsi enim illud Regnum multis Episcopis eruditis floreat, qui paria tamen Eminentiae Tuae bonarum literarum peritia fecerit, scio reperiri neminem. Is quem jam antehae laudavi Stephanus Balugius Remensis Canonicus misit mihi libros aliquot ab se editos, interque eos novam operis Illustrissimi quondam Archiepiscopi Parisiensis Petri de Marea de Concordia Sacerdotii dc Imperii: i, jamque parat editionem Capitularium Francorum Regum secundae familiae. Optaverim, esse illud Marcae opus &Balugiana reliqua in Eminentiae Tuae manibus. Cumpri- mis posse ex librario Thesauro Tuae Eminentiae adjuvari egregium novum illum conatum, perinde atque ex nostrae Juliae Bibliothecae mss. quaedam propediem abs me mittentur. Capitularia illa de rebus Saxonicis Romae edita jam tum

habet Balugius, eaque addet reliquis. Eminentia Tuae Hesmetadii tr. Augusti

atatem omnem

Semus devotis m

200쪽

E NEUISSIME AC ILLUSTRISSIME

PRI NCEPS

DOMINE CLEMENTISSIME.

On displicuisse institutum meum tres libros Poematum in Gallias mittendi , equidem gaudeo. Quin imo non dubito, aeque illos acceptos futuros atque fuerunt , quos Serenissimo Hero meo Rudolpho Augusto in usum Bibliothecae Augustar, dc Academia:Juliae Pro-Rectori ac Senatui jussu Eminentiae V. obtuli. Et vero jam tum spero traditum Serenissimi Ducis responsium ante quatuor dies missum, nunc vero mitto & Academiae nostrae literas. Trium illorum librorum qui in supplementum redditi sunt, unum Serenissimo Antonio Utrico Duci, alterum Filio ejus primogenito Augusto Friderico, tertium Bibliothecario Academico destinavi. Idque quandoquidem iste non tantum magni aestimat doctrinam virtutemque V. Eminentiae, sed ipse etiam Germanicae nostrae Poeticae felicissimus est in omni genere cultor. Ille Paternis insistit vestigiis; Hic vero Eminentiae V. inusitatam eruditionem justo novit pretio venerari. Ut proinde confidam, hanc distributionem non futuram V. Eminentiae ingratam. Piscinaria mea utinam non lectione duntaxat, sed usu etiam aliquando oblectenti Ita sane memoria ill rum possit esse iustae diuturnitatis. Rottendortam er plum mihi censorem Paracelsicorum meorum, multum prosectb ceu par est, doleo. Pridem enim etiam ipsemet Viri eximiam cum aliorum tum Medicae Artis peritiam feci maximi: simul vero haud ignoro, quam hodie rarus

SEARCH

MENU NAVIGATION