Disputatio medica inauguralis, de typho ; quam... : Eruditorum examini subjicit

발행: 1793년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

plebili, dolore et pervigilio aeger Conficiatur ,

nisi huic laboranti hoc medicamentum OPPOrtune subveniat. Quin etiam, ut humesseat Cutis et mollescat, mirum in modum esticit; atque inordinatum alvi profluvium, quo febrientes interdum admodum exhauriuntur, sistit. In adhibendo optum, animadvertendUm est medico, quali corporis habitudine sit aeger, et Utrum id antea, neCne, assumere assueverit. Habita enim horum ratione, dosis, Pro re nata, Considerate varianda. Vescatoria. - Haec plerumque plurimum proficiunt, ineunte morbo. Cum, febre jam inveterata, arteriae celeriter et trepide moventur, et aeger sopore obruitur; vesicatoria capiti imposita, delirium fugando, et ut validius et aequabilius micent arteriae esticiendo, multumqu0que profuerunt.

CONSILIUM

62쪽

sa DISΡUTATIO MEDICA CONSILIUM SECUNDUM.

Putredini obviam eundum est eorum medi- CamentorUm ope, quae, propterea quod insita quadam vi speciali putredini obvia pollent, antis lica a medicis appellata sunt. Tali vi praedita natura sunt acida nativa rerum terra editarum, et fructus acescentes. Si haec parari nequeant, tum, horum vice, ad acidum fulphuricum, et aquam aeratam utiliter decurra

itur.

Signa, quae obstant, ne perficiantur duo haec consilia, de quibus disseruimus, sunt nausea, Somilio, diarrhoea, et alvus estricta. Duo pri-

63쪽

ma obstant, ne medicamenta ventriculUs retineat. Diarrhoea urgente, Cinchona Cortex prius corpore eXpellitur, quhm salutares effectus edat. Compressa alvo, retentae faeces, Corpus universum irritando, aegrum insigniter inquietant; et quasi fomites sunt, unde putredo incipiat.

Contra nauseam et vomitum parum Valent medicamenta vomitoria; quippe quibus adhibitis ea signa ingravescant, et aeger incassum adhuc magis exinanitione conficiatur. Nihil ad ea sistenda tantum pollet, quam ammonia et succus limonum, in ventriculum, dum etiamnum effervescunt, devorata. Diarrhoea optime sistitur quinque vel sex guttis opii tinciturae, una Cum unaquaque cin-chonne corticis dosi assumptis Alsus astricta quo solvatur, animo, quid faciamus oporteat, incerti esse non possumus

64쪽

mus; cum praesertim mediCamenta tam nu- meiosa. tam essicacia, tamque tuta, ad quae Confugiatur, habeamus. Ex his autem mitiora anteferenda sunt ; et profecto optimum factu videtur. alvum quotidie semel tamdiu ducere, quamdiu Compressa maneat.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION