Disputatio medica inauguralis, de typho ; quam... : Eruditorum examini subjicit

발행: 1793년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

bescunt, et vigent; appropinquante hieme, frigore constringuntur, labant, arescunt, et haud raro moriuntur. Calor vero, si sit nimius, insalubris est, imo interdum Vitam prorsus delet. Nonne vis, qua pollet Corpus debilitandi, vi, quae ei inest, solidas parieg resolvendi, et earum inter se cohaesionem minuendi, attribuenda est Θ

Frigus diu corpori admotum.-Si Calor, Certos intra fines, ad vitam sit necessarius, animo facile concipere possumus quo modo frigus, quippe quod nihil sit aliud nisi caloris ab ractio, Corpori noCeat. Brevi profecto mortem afferret, ni corpus, utilissimo Naturae artificio, mirando quidem sed nondum dilucide expli- Cato, Calorem generandi, seu potius evolvendi, facultate polleret. Sed, cum quo Citius spoliatur Calor, eo vehementiuS ad Calorem evolvendum Corpus renitatur, hujus Vires frigore vehemente vel diu admoto exhauriuntur ν. Dedia φ Vid. GARDINE R. On tbe Animal Εeono .

32쪽

Dedia. Frictione et exhalatione, non fluidae solum partes corporis, sed etiam solidae continuo adeo Consumuntur, Ut, nisi, Contra han Cpartium jacturam, alma Natura providisset, homo cito periret. Ne hoc fiat, appetitu solicitante, Cibum et potum appetimus, assumimus, Concoquimus; COnCoctosque per totum Corpus digerimus, ut, qua OPUS est, apponantUr. Sed si deficiat cibus, vel non satis nutriat, tunc, ratione acCepti atque impensi inter se Parum ConVeniente, Corpus necessario debili

tatur.

Inquies.-Ab animantibus autem, in primis hominibus, non cibo solo et potu vivites, et valetur. Quo enim bene sese habeant homines, OPUS profecto est, non solum Corpus eX- haustum cibo et potu reficere ; sed etiam, temporibus interpositis, ab omni actione, nisi qualis ad vitam necessaria sit, prorsus Cessare. In hunc finem Natura statuit, ut, in somno, morti

quidem

33쪽

23quidem simillimo, vitam, aliqua eX Parte, transiremus. Somno non Capto, Vel saepe interpellato, quantum, ex labore Continuato, Corpori immineat periculum, exponere non OPUS est. Vita Sedentaria.-Etiamsi exercitatione violenta omnigena corpus insigniter debilitetur ;tamen perpetua quies, haud secus ac exercitium nimium, Corpori, mirum in modum, DO-cet. Aliquid enimvero exercitationis ad incolumitatem et mentis et Corporis neCessarium est : atque, hoc neglecto, CorpUS enerVatur, et

debile sit.

Ebriostas.-Ηumani corporis lex est immutabilis, unicuique incitationi supervenire laxitatem pro rata magnam. InCitatione nimia adeo labascunt vires, ut non prius redintegrentur, quam aliquid temporis praeterfluxerit. Eodem

34쪽

Eodem modo explicari potest, quomodo res omnes, quae admodum incitant, corpus debili

tent. Quae potissimum hoc faciunt, eae sunt ingurgitatio ; concubitus frequens ; lucubratio nimia ; motus quidam animi, ira, nimirum, et gaudium. Perturbationes quae animum contrisant. Hujus generis sunt timor, metus, tristitia, maeror, desperatio. Has aegritudines Corpus debilitare, satis constat ; quippe quibus motus sanguinis languidus essiciatur, facies pallescat, genua tremiscant, et interdum faeces et urina, homine invito, defluant. Exinanitiones nimiae.- Ρlenitudo quaedam vasorum, ad incolumitatem et Vigorem Corporis, prorsus necessaria est; et, quandocunque fluidae partes quantitate multum minuuntur, et, eam ob rem, Collabuntur Vasa per quae moventur, magna profecto debilitas supervenit.

Hujusmodi

35쪽

DE TYΡΗΟ. 25 Hujusmodi debilitas essici potest vel jactura

sanguinis rubri, vel nimia exinanitione intesti

norum.

Morbi praegressi.-Si antegressis morbis aliquis magnopere debilitatus fuerit, nemini in dubio esse potest, quin Contagioni multo Opportunior existat.

CAUSAE, QILE, IN HOΜINIBUS J ΑΜΟΡΡORTUNIS FACTIS, MORBUM CONCITANT.

Halitus ex humano Corpore, Vel eX putrescentibus, sive iis quae ex animantibus excreta sunt sive Cadaveribus, magna quantitate Collectus, mutationem specialem subire videtur ;adeo ut, si corpori humano, potissimum ei opportuno, admoVeatur, morbum: de quo hic di D putatur,

36쪽

PUtatur, Concitet. Halitus, sive exhalatio, ita mutatus, contagio appellatur.

In hane rei nostrae partem tractando, nobis quaerendum est, primo, unde oriatur Contagio ;fecundo, quibuS intervenientibus vulgetur ;tertio, qua via in Corpus invehatur ;quartu, quo modo jam invecta corpus assiciat. De his singulatim et deinceps pauCa dicenda sunt.

DE CONTAGIONIS ORIGINE.

Contagio saepe ex humano Corpore, sive sano sive morbido, oritur. QuandoCunque enim homines magno numero loco quolibet tecto Congregantur, exhalatio ex eorum Corporibus cumulata miram saepe acrimonium adipiscitur. Hoc

37쪽

27 Hoc imprimis accidit, cum, idonea munditiae

cura stimul neglecta, locus, liberum aeris perflatum non habeat. Ob has causas, Contagio originem saepissime ducit ex CarCeribus et Valetudinariis : praecipue vero ex valetudinariis Castrensibus et Classiariis, atque ex Carcerarii S naVibus ; quia ibi rerum publicarum necessitati, potius quam singulorum Civium Commodo, providetur. Saepissima ex iis hoc morbo la-

borantibus Contagio vulgatur ; sed interdum ex iis, qui aliis morbis implicantur.

Putredo quoque, ea praeCipue Cada Vel Um et CXCrementorum, Contagione admodum foetifera est.. ΜΕΜΡΗΙ, Celeberrima urbe AEGYΡTI, canalis esst Cadaveribus et oppidanorum Colluvie foedus, quem turgidus NIL Us, ripis effusis, quotannis influit. Flumine semet in alveum relictum paulatim recipiente, et fervidissimo simul aestuante sole, humor tetram Colluviem putrefacit. Gravissima inde vaporatione genita Pestis, qua nulla ERYNNis tristior STYGIIS sese

38쪽

sese undis extulit, primum NILICOLAs incessit, acerVatimque eneCat; deinde, agris et urbibus quidem negotiosis fere solitudine factis, atris et mortiferis sublata alis, urbes novas et populo frequentiores, ubi stragem edat, quaerens, longe lateque arbitrio flantis aurae cir-

In ΕΤΗ IOPIA quoque, similem ob Causam, pestis grassatur. Locustae enim, Uno anniti mpore, gregatim et magno pennarum stridore volantes, solem obumbrant ; Μulta

contactu adurentes: omnia vero morsu er -

dentes, et fores quoque tectorum' alio Rutem, moriuntur ; et eXhalatione ex putrefactis cadaveribus, et peste inde nascente haud minus exitium hominibus asserunt emortuae, quam vivae frugibus i.

GREGORIUS,

39쪽

29GREGORI Us, de medicina practica differens, certiores audientes facit, Contagionem perquam malignam CORCAGIAE generatam esse ex putridis recrementis bovum ; qui ibi quotannis, ad quadraginta interdum numero millia, trucidantur, quo Caro bubula mercatoribus suppeditetur, qui eo navibus commeent. Interdum quoque contagio, unde Ophus concitatur, initium capit ex frequentibus rerum promercalium ossicinis, quibus Cum adjunctis foricis pervius usus est .

DE INTERVENIENTIBUS. ΡER QUAE VULGETUR.

Contagio semel generata vulgari Contactu, vento, vestibus, et Colligatarum merCium sarcinis potest. Interdum quoque supellectili, domuum parietibus, et navium tignis quae penetraverit, ' Vid. CAMpBELL. on TypδMS, P. 23.

40쪽

traverit, diu inhaeret; atque, OCCasione oblata, identidem familiam, et soci OS navales afficit. Contactus.- Quo modo hujus interventu vulgetur Contagio, de eo aliquid dicere non

opus est ; quippe cum omnibus jam satis innotuerit.

Ventus. -Qua distantia, quieto aere solo intermedio, aliquem incessat Contagio, ea profecto brevis est. Dilutior quasi, et minus efficax, evadere videtur. Aura vero vel Vento in distantiam haud modicam, viribus nondum adeo minutis, quin obviis hominibus mulo et quidem exitio sit, vulgari potest. Rem ita esse, eX eo, quod LONDINII foro juridico accidit, Ubi, Utrum, Causa Cognita, malefici Capite plecterentur, necne, solenniter Coram judicibus, penes quos potesta8 erat, agitabatUr, nimis apparet. Aer quoque humidulus' et impu-- ANGLIcΕ, OH BaiDF dicto.

SEARCH

MENU NAVIGATION