Disputatio medica inauguralis, de typho ; quam... : Eruditorum examini subjicit

발행: 1793년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

rus , ad contagionem Vulgandam, multum Confert.

Vestes et merces in fasciculos colligatae,-sunt alia vehicula, per quae Contagio adhuc Certius diffundi potest. In iis enim latens, saepe in alias atque alias urbes regionesque invehitur ;et haud raro, trans mare mercatoriis navibus trajecta, longinquis terris incubat, et inopinantes incolas ingruens aCervatim enecat. Hujusmodi eXempla enarrant omnes auctore8, qui de contagione fusius disseruerunt. Dum his substantiis, seu fomitibus ut apud mediCos apellantur, latet, contagio, id quod in primis mirandum est, insignem acrimoniam adipiscitur; et iis, quos assicit, mortem CitiO-

rem affert. Bajuli seu lecticarii, quorum erat aegros ad valetudinarium HAS LARENS E apportare, et inde immunda vestimenta, quo purgarentur, Vid. ΗΟWARD. ou Prifons, P. I 3.

42쪽

rentur, devehere, multo saepius affecti sint et graviore quoque febre, quam aniculae, quarum erat aegrotis famulari; nisi siquando vituperanda incuria, hae, contra imperia, immundas vestes, prope se, in cubiculis haberent ν. Contagio quoque saepe, ut supra diximus, parietibus et supellectili quidem cubiculorum, ubi ea correpti lectis assigi sunt, inhaeret; et ibi in longum tempus, viribus autem interea haud imminutis, Conservatur. Tignis quoque et constratis navium adeo semet interdum implicat, ut inde non, nisi post longum tempus et omnia summa Cura abrasa et abluta, expelli possit.

DE VIIS, QUIBUS CONTAGIO INCORΡUS INVEHATUR.

Pulmonum. - Etiamsi auctores censuerint, contagionem in corpus pulmonum interventu

invehi

43쪽

invehi posse; tamen unquam ita invehi, vero absimile mihi videtur. Licet enim Contagio Cum aere in pulmones inhaletur, tamen hinc illico redditur ; et, praeterea, humore in bron-

chia exhalato Natura providisse videtur, ne inde aliquid detrimenti pulmones Caperent. Ventriculi.-Signa, quae Cito post semet Ostendunt, quam aliquis Contagioni aCerrimae objectatus est, ea sunt, ut quin Credamus, intermedio Ventriculo, in CirCumfluum sanguinem Contagionem persaepe introferri, non possimus. Sunt enim vel signa ipsius ventriculi male se habentis, vel qualia ex hoc se male habente enascantur ; nausea, nimirum, Vomi-tUS, Vertigo, Capitisque dolor. Haec opinio adhuc magis eo firmatur, quod aCrida mandu- Cata, multum sane, ne Contagione assiciatur aliquis, obstant. Quare hoc faciant, ratio alia nulla reddi potest, quam quod salivam Conti-

44쪽

nenter fere movendo, impediunt, quo minus contagio in ventriCulum devoretuK. Cutis abforbentium. Eadem fere hic, quae modo diximus, recensenda sunt. Ob enim mirandum Consortium, quod extremo Corpori est Cum ventriculo, ignorat nemo, res illi admotas eadem fere in hoc signa enicere, quae effecissent ipsi admotae.

DE CONTAGIONIS ACTIONE.

Contagionem corpus debilitare, inter omnes fere mediCOs adeo Convenit, Ut plura, qUibus eorum opinio magis firmetur, dicere vix opus sit. Argumenta, quibus nititur, CULLEN Usin apertum adeo perspicue et producte protulit, ut, Cum ipsi nos nulla, quae proferamus, clariora validiorave habeamus, ejus verba Cita-

45쪽

It is necessary to add here, that thos e re- mole causes of laver, human and marsti em uvia, seem to be of a debilitating or seda- tive quality. They aris e from a putrescent matter. Their production is favo ured, and their po Ner en Creassed, by CirCumstanCes whicli favour putrefaction ; and they osten prove putrefactive ferments with respeet to the animal fluids. As putrid mulier, there- fore, is always, with respect to animal bo- dies, a powerfui sedative, so it can hardly be doubted, that human and marni essi uvia are of the fame quality ; and it is Confirm- ed by this, that the debility whicli is at Ways induced, seems to be in proportion to the other marks that appear of the po er of these causes .

46쪽

Ρrosperne hujus morbi exitus futurus sit, an improsper, prout adsint, necne, signa, quae Periculosam debilitatem, vel fluidorum in putredinem proclivitatem indicent, augurandum est.2Egrum in hujusmodi versari debilitate

concludere fas est, Cum arteriae celeriter, et quasi subsultim, moveantur CUm, Corpore erecto, defectus animi sit: Cum frigescant extrema membra, et lente at Cutis Cum anima imbecilliter, Crebro, Cum labore et frequente suspirio reciproCetur Cum, visu turbato, aeger, non ita solitus, res natura simpli-Ces, Confusas et duplices videat: cum in vesti- . bus floccos legat, vel fimbrias diducat, vel quasdam imagunculas quasi oculis obvias apprehendere Continuo aggrediatur : Cum oculi intus

47쪽

intus quasi recedant, vel immoti haereant, vel languide moveantur : Cum aeger supinus Cubet, eique genua Contracta sint: cum deorsum ad pedes subinde delabatur: cum manibus intremiscat, neque ore linguam exerere possit: Cum, eo inscio, urina atque DeCes defluant, et oculi continenter illachryment: CUm, musculis pharyngis resolutis, aliquid seu cibi sive potus devorare nequeat: Cum, suae mentis non sit, sed loquatur aliena: cum, denique comate obruatur. Fluida corrupta esse, vel, ut medicis loqui placet, in putredinem proclivia, Cognosci potest, ubi ventriculus omnem Cibum, Praecipue autem Carnes, aversatur Ubi aeger fere continuo nauseat, et vomit, insedabiliter sitit, acidaque appetit: ubi, renixu Cordis et arteriarum

nihil aucto, sanguis, hic illic, profluit : ubi

petechiae, maculae, Vibices, et serum subflavum infra cuticulam estusum, eXtremum corpuS decolorant :

48쪽

38 DISPUTATIO ΜEDICA

Colorant: ubi foetet admodum anima, foetent faeces, foetent liventque partes exulceratae: ubi urina est rubra perquam et turbida : et, denique, ubi totum Corpus, Cadaveris instar, olet.

RATIO QUORUNDUM SIGNORUΜ.

Pulfus arteriarum celer, imbecillus et tremulus.-Sangui S, Cum Cor et arteriae eum, eXtre-

ma Versus, idonea vi propellere nequeant, in corde et vasis huic vicinis sanguinem vehentibus cumulatur. Cumulato hac Causa sanguine, cor et ampliores arteriae in motu S profecto crebriores Cientur sed, quia Cor nociva contagionis potentia debilitatum, semet in arterias majores, imprimis auriam, deplere nequit, arteriae Carpi exploranti medico imbecilliter et inaequaliter micant. Animi, corpore erecto, defectus, Vc.-Hoc quoque signum ex minuto cordis arteriarumque

49쪽

reni Xu, languidioreque eam ob rem sanguinis impetu, ex toto pendet. Labantibus enim Corde et arteriis, sanguis non satis valide in extremas partes projectus, propria gravitate ex capite relabitur. Extremorum frigus.-Eidem Cordis arteriarumque debilitati tribuendum est extremorum frigus. Sanguis enim vehiculum est, per quod calor per corpus diffunditur; et igitur, deficiente ubivis sanguine, ubi quoque deficit ca

lora

iis lentur. Cutis ideo lentescit, qudd, oblaXitatem, vasa extremi Corporis propria fluida

continere nequeant.

Anima, crebro, imbecilliter et cum labore, Propterea reciprocatur; quod musculi, qui respirationi inserviunt, adeo debiles sunt, ut thoracem, naturaliter ut oportet, dilatare nequeant,

50쪽

o DISPUTATIO MEDICA

queant, eam que ob rem, Pro rata, semet frequentius Contrahere et rela Xare C OgΩntur. Cum vero nihilominus sanguis e dextro Corde, per pulmones, non satis expedite diffundatur ; aeger, thorace nec sponte subinde et enixe ampliato, iter ei eXpeditius, quo per pulmones fluat, praebere suspiratu conatur. Cur ceter in vesibus soccos loeat, smbriasve diducat,-a GREGORIO, medico erudito imprimis et ingenioso, his verbis dilucide et concinne explicatur. Si pars tantum retinae tor- pet, maculae nigrae in rebus, quas specta- mus, ConspiCiuntur, et muscae ante oculos volitantes, signum in febribus frequens, sed pessimum, et vix non lethale Visus pravati et duplicis ratio haud minus Compresse et luculenter ab eodem auctore redditur hisce verbis: Causam tanti vitii must culis Vid. Consperit. Medicis. Theoret. vol. i. 9 26O.

SEARCH

MENU NAVIGATION