Epistolarum Pauli. Manutij libri. 10. duobus. nuper. additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur 3

발행: 1571년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

PRAEFATIONES Sytum in exponenda re decet. nam elaboratam studio situs orationem, nimiaq. excultam elegantia prudentiam aures non modo in commentar', verum

in historia quoque res uunt. Hic tibi est, I 'amnusi

optime,mihiq. multis nominabus carissime, in manibus habendus,tractandus Uidue, obseruandM , ediscendus evi eum penitur, si fieri potes, aut ce re quantom potest,imitatione exprimas. nam, cum tibi Veneta bellum illud memorabile, omniis umq. di*cillimum, quod Henrico Dandulo Duce aduersus B qantios gestum est,iatina oratione tra.diderit explicandum; magnisq. etiam tuam industriam praemiis bonefandam decreto publico eensuerit et debes eniti vehementer, ac omnes ingenii tui neruos contendere , ne quis te tanto imparem oneri fuisse umquam putet . Atque ego quidem,quite fero in oculis,qui tuae gloriae faveo, cu in ipsam rem intueor, gravemsane, admodumq. di*cilem, paullulum commoveore russus , cum ad ingenium tuum,ad industriam, ad illos animi tui praeclaros ad laudem impetus mentem O coiitationem refero acile confirmor, O huiuste tibi commisit muneris eum, quem cupio, idest planegloriosium exitum exspecto. Verum, ne sint in te ipso, quae sunt: σset haesiquae tibi ineunda uia est, quantumuis lubrica, incerta,impedita: an tu potes labi, potes errare , potes usquam ossendere, ducem secutus patrem tuum, Ioannem Baptistam Metamnusium, pectamiae sapientiae uirum, consiliorum omnium summι

92쪽

x uirum Collegus participem; cuius elucent in urbe

nostra uirtutes eximi .re, nomen autem Aeternis consignatum atque impressum ingenii monumentis , per orbem terrarum 'ma dissipauit is te sua doctrina instruet, consilio monebit, prudentia reget. at quo studio ἰ quo scilicet pater filium, ct quo talis pater talem filium debet. nec sane uideo, quem

deceret magis, aur in quem haec aptius, quam in te, prouincia conueniret . nam, cum eo res, quae tibi sunt latinis litteris tractandae , m igna ex parte liber, ut audio, contineat Gallica scriptus uetere lin. gua , tum ipsa perobscura, tum multis praeterea diuersarum linguarum uocabulis permissa , atque confusa; eum porro librum pater tuus unicum

habeat. ct unus ipse de nostris quidem hominibus 9 optime omnium intelligat e sapientissime, ut

in omni re semper, ita proximis mensibus decretum a x uiris est , ut haec tibi pol imum V netae pars hisoriae mandaretur , cuius haurire scientiam non aliunde, quam ex tuis aedibus, lucebat . Ego quidem, etsi intelligo, qui sis, quam te delectet uerus honor, quam tua sponte incumbas ad decus; tamen hortor te, sensus huc omnes tuos, cogitationesq. conuertas; excites Use te; conside res etiam atque etiam, quid susceperis , a quibus commissum, qua tua aetate, qua omnium exlpectatione. Venetam scribis historiam, nec uniuersam, sed quod in ea maxime putatur excellere a scribis Principum Dip. decrero; scribis adolescens: quin aetate

93쪽

FRAEFATIONES praetate magnas res aggressos uel insignis admodum manet gloria, vel temeritatis nota sempiternae. Ritibus ex rebus, O quod ante studiorum tuorum praestantes stuctus edidisti; O quod patris tui uim rus tua virtus putatur,nec tibi sunt petenda extrinsecus quae Homi tuae nascuntur;orta est inter homines opinio, historiam te nobis daturum egregiam; in qua Venetae urbis ita narres preclara facinora , At aliena cum laude tui nominis immortalitate comiungo. quod ita futurum, mihi persuasum est, si te ad legendos assidue Caesaris commentarios contuleris, eorumq. ad imitationem, O quasi imaginem totum risinxeris. hoc enim in genere nihil habent perfectius latinae litteraeret eos, quo tibi essen tui: iuris quodam modo βcti, cariores aliquanto, cum hoc tempore nostris ex aedibus baud paullo, quam

antea,emendatiores exirent, uolui in tuo nomine apparere, multis in hanc mentem caussis, ijsq. minia. me uulgaribus adductus . nam, ut omittam, quod historiam stribenti nihil aptius, nihil omnino his comentariis utilius quisquam dixerit: valde me commouit multorum annorum, ae paene saeculorum in fovendis optimarum artium studiis praeclara tuae gentis conssuetudo.ac volo mihi, quod attinet ad illa uetustiora, silentium imponere: uenio ad ea,quae

propius ad aetatem nostram accedunt. . o tuo,cuius tu nomen, O una cum nomine virtutem refers ,

quis in omni vita uirtutem amauit ardentius e quicua in litteris usiquequaque excelluerit, tum uerois iuris

94쪽

imis ciuilis cognitionem egregie cosecutus est:elasgis rei testes habuit ampli bimas Veneti Imperii ciuitates , in quibus tum ciuilium , tum capitalium quaesionum isticiis, magna pariter integritatis, e doctrinae laude, praefuit. Mitto HieronTmum, patruum , medicinae , ae pbilosophiae studiis prassantem: qui cum in Syriam eo consilio esset profectus,'Arabicis litteris imbueretur; paucis annis tantum profecit,ut plerosque Avicennae libros in

latinam linguam egregie conuerterit. εAlios quo que possum de tuis maioribus, hac laude praesta res, mamme paucos inuenire: sed parente tuo comtentus uno eise possum, quo semper in hae ciuitate non solum amrco, verum etiam patrono eruditi h mines usi sunt, neque ιbi ornamenti, aut praesidis Du in eius amicitia, atque auctoritate, quam commodi repositum in benignitate senserunt. Accia uita quod idem pater tuas cum in Gallia, reip. ca D, diu vixerit ,ea . provinciam, Rege Ludovico XII , uniuerumstreperagrauerit; magnam eorula rura partem , de quibus mentionem in bis commenta se fieri Mee, praesens ipse norut, eq. tita in muri nou secus ae in tabula picta,diligenter, ne me eq. ostendereDlitus est itaque, eum humeliabora ad te statua mirere, it ad lates exi,m Eburate habere excellantem in hoc rerum ae locorum Galluae prori ae studio arearem tuam' quosam ali tanto magis in suscepto reniis eum imaras. Ti-b oro da ciere meum erga te stricium non ex ι-

95쪽

mo. mihi quidem ipsi ob eam caussam gratismum

fuit , ut ex tenui munere beneuolentiam in te meam perspiceres: quae cum a parentum nostrorum cor iunctione, qua nulla maior esse potuit, originem duxerit , quotidie tamen augetur studiis erga me tuis, maxime uero cavis ηs,unde facile manat amo virtute,ac probitate; quarum altera tuis inscriptis,aia tera in morium elucet.

CVΜ omnes me litterae, omnisq. libero bomii ne digna cognitio uehementer delecta Antoni Triuiti cardinalis ampli e : tum uero pascor incredibili uoluptate , O victor maiorem quendam in modum sensibus intimis, dum historiam tracto. quid enim potes esse iucundius e Rerum interuits obliuio emat eae reuiuiscunt historia, cum in nostram

memoriam reuocantur: quaeq. multorum annorum

statio,multis abhinc saeculis gesa sunt,ea nos,exi guo uolumine comprehensain tamqu in cos diu nostro posita, cognostimus. Si fermonibus d lectamur: resionat inscriptis hominum uox eloquent imorum, nihil temere, nihil incomposite narrantium. Omnia grauiter, suo quidque ordine, O loco . si consuetudine clarorum uirorum: uersamur suetera legentes, cum Regibus, crim Principibus ui

vis, agnis in bella ducibus , sapient imis rerum'

96쪽

M pavLLICA NYTTI, rectoribus: ora ina mehercule, lineamenta, O formam non tam corporis, quam animi, eorum, quos Numquam uidimus, videmur tamen quasi praesen aes intueri. Quod si recte instituendae uitae rationi ac doctrinam sequimur: usu maxime rerum quaeritur prudentia. usus es, uel cum experimur ipsi, uel cum, experientibus alijs, quid euenerit, obseruamus . nobis ipsis , experiri multa si uelimus, facile non licet. labore opus est, ac tempore : fortunarentanda; nec tentatur interdum sine periculo. commodius ergo, ac tutius, euentis aliorum examina dis , prudentia comparatur. id autem, profecto uiades, Antoni doctissime, ac sapientisme, proprium esse historiae bonum: in qua patent fortunae uicissis

rudines, regnorum mutationes, hominum siue ui tia, siue uirtutes:ex quibus, quae uitanda nobis sint, qμae expetenda, nullo nostro periculo, nullo labore, sedentes in otio docemur. Eique hoc in gene re Polybius inter Graecos,de nostris maxime is, inius nunc libros tibi inscriptos emitto, Sallustius e cellit.eventa enim ita narrat, ut caussω simul aperiat. ex quo oritur illa omnium pulcherrima scien tia, ut, malorum, ct calamitatum origine perspecta, nihil agamus, nisi quod ratio praesicribit; omniaq.nostra consilia, omnes actiones ueterum me et plorum regula meriamur. Quae cum sit omnium , sui annales antiqvorum euoluunt, communis utit raJ : alia quaedam tua condicio est.habes enim historiam in familia tua: neque tibi, si quid inuenire uis

97쪽

egregium , ct imitatione dignum, confugere ad libros nec se est, neque longiws evagari, ct quasi

peregrinari animo, ac mente,more multorum . domo petas,licet, omnium virtutum exempla. pers quere maiores tuos cogitando.quae fuerit eorum in

pace iustitia, in bello virtuta, in omni fortuna moderatio, si attendes, nihil ad gloriam domesticam reis quires. iustu Aristides,prudens Themistocles, fomtis Epaminondas: de R manis multi, multis exi-πjsq. uirtutibus insignes. horum alij facta dum legunt, bonas artes ex eorum uita discunt, O ad easdem res, eademq. studia laudis cupiditate rapium

tur. at tu refer animum ad tuos maiores . eminerenidebis,instructum egregiis artibus, Ioannem illum Iacobum Triuitum , magni animi, summi consilii uirum, sicientia ni militaris aetate sua facile pri

cipem;praeterea,tustum,liberale abstinentem,plane, praeter decus, gloriam, nihil in vita cogitantem. 2 tam de laudibus Hieronymi, parentis tui, quia tecum quasi loquor, neseruire tuis auribus uidear, nolo multus esse: tantum dicam; quam diu Mixerit,Gallicam rem in bello floruisse;postea quam, hostium multitudine oppressus, fortiter pugnans in acie perierit,concidisse.tantum in uno uiro momenisti fuit,ac roboris. Age, sint baec,ut ita dicam, in

campestri quadam luce posita: quid sin urbe Roma, idest in omnium gentium celeberrimo theatro, non spectata, probataq .mehementeres trium tuae gentis Cardinalium doctrina,religio, sapientia ta

98쪽

96 PAIL'I . MANVTIT Triuitiorum nomine multorum uocibus in multas

partes dissipato , non ipsa tantum Ioma, sed omnis

plane Italia, omnis, ubi colitur humanitas, Euro pa personaret. Omitto alios e sunt enim multi: nec tu quemquam ignoro . non enim sunt ex imaginibus , aut ex illa colorum inani Decie mauores tui cognoscendi. quaerenda tibi facies tuorum non es.clari siunt ex recteDctis et uirtute distinguuntur: cum alius in alia, in omnibus simul omnes enituerint . Quae tu quoniam a primis annis ad hanc aetatem non modo cogitasti , uerum etiam uita, ac moribus

expressi;propterea te, Episcopatu Tolonensi iam antea insignitum,legationibus honestatum,primum Terusina, O Auemonensi, in quibus miram iustitiae laudem tulisti,deinde ad R gem Galliae, o ad Venetam Rem . ubi prudentiam, ubi grauiitatemineredibilem praestitim, proximis diebus Cardinalem creauit Paullus I v. Pontifex omnium optiθmus,omniumq. maximus, iudicio praeditus acerri mo in aestimandis hominum ingeniis, ac moribus, Daq . animatus,ut, quae cuiusque meritis praemia

debentur,ea libentissime, ac liberalissime persoluat. in quo, nemo es, qui tuam animi singularem aequitatem, ac moderarionem 'vehementer non admirer

rur ac laudet; qui summae nuncium dignitatis, cum est ad te, multis praesentibus allatus,ita acceperis, ut nemo, te commotum, nemo, ne leuiter quidem assectum, ex uultu aut oratione, alit ullo corporis

gestu, potuerit intelligere. ii a patuit , quod ab insit'

99쪽

pientibus ambigi , ac disputari quandoque solet , a

bonis uiris uirtutem magis ipsam diligi, quam uirtutis insignia; honorem esse praemium recte agendi, finem non esse; magnos illos, ac praestantes esse homines, qui laudibiliter ita uiuant, quasi laudem per capiant,ita laude aut dignitatem excipiant, quasi nihil minus antea cogitauerint. quod in te animaduersum est maxime, o obseruatur quotidie magis. colere enim re quidem studiosirus, quam antea,

omnes uidentur : ipse autem , qui antea fueras, idem omnibus es. nemo excluditur sermone tuo, nemo congressu: cui omnibus copiam facis : eandem omnibus humanitatem ostendis. Sequitur insolentia fortunam: comes est rerum secundarum arrogantia: tu mansuetudinem amas: tu continentiam, tu benignitatem perpetuo retines. iure ergo hoc etiam nomine cardinalis es e iure habes hanc, quo

tui te pro Petri Ecclesia suscepti labores extulerunt , maximi sacerdotij dignitatem. O nunc tu quidem comitatu stipatus honesi limo familiarium tuorum, multo tamen insignior, atque ornatior coho

te tuarum uirtutum, quae tibi comites ubique sunt, Romam redibis exspectatus, expetitusque, colu men futurus Christianae reip. splendor sacri Colla-gη,ornamentum familiae tuae. I,decus Italiae, amor,ac deliciae bonorum omnium, diu bene iuuan-ribus, ad eam urbem, quae sola peregrinam uirtutem excipit, sola ornat honoribus, sola dominam Glit rerum omnium)humanarum. nos autem, quibus G tuam

100쪽

tuam iustitiam, tuam benignitatem ostenderas asti tua dignitate, maesti discessu,te prosequimur abeuntem optimis omnibus ; fruemus animis , prec mur linguis; uota prorsus eadem, quae pro parentibus , ac liberis nostris, pro tua salutesuscipimus. Atque ego, in hac omnium eximia laetitia pariterct molestia,praecipuo quodam dolore diuellor,quia fato nescio quo meo contigerit, ut, quam diu Vene-rijsfuisti, o semper afflictus importuno morbo iacuerim et quo etiam nunc langueo: ad morbum accediI aegritudo:quoniam quidem, alijs ad te adeuntibus,dη ista dignitate gratulantibus, ipse excludor unus,nec possum meae seummae erga te obsernantiae praesenti oscio satisfacere . hac tamen spe sustentor , quod humanitas ac sapientia tua facile

fortunam a crimine seiunget.consilio aliquid peccatur e accuses: iure feceris. culpam autem in lys rebus , quae non a uoluntate nostra pendent, sapiens nemo umquam dixit esse . quare nec tu mibi, quia non valeo, uitio dandum putabis: O hoc inum,

cuia, me non ualere, non tam corporis, quam ossici' caussa doleo, laudi etiam fortasse tribues . e

quidem habeo non uoluntatis modo resem, uerum etiam studii ac beneuolentiae auctorem in te meae, hominem honoratum, Grcum omni uirtute excellentem, tum uero omnium , quos ego in uita uiderim, bumanissimum,qui te amat egregie,facitq. plu rimi, tuasq.laudes utraque manu ad astrasaepe toti

litinerum ego non i solum spectrim aut uni tibi pateat

SEARCH

MENU NAVIGATION