장음표시 사용
671쪽
dixit, qui cum in forma Dei esset, Verbi subsistentiam in naturali Dei esse ostendit. Per hoc autem quod tacit, formam servi accepit, naturae hominis, & non subsistentiae sive per nae unitum esse Ver bum significavit. Nec enim dixit quod eum qui in forma servi erat, accepit: ne ante plasmato homini unitum esse Deum Verbum ostem deret, sicut Theodorus & Nestorius blasphemarunt, assectitatem diacentes unitatem. Nos autem sequentes divinos, & sanctos Patres, confitemur quod Deus Verbum Caro factus est. Quod est: secun dum subsistentiam sibi unire naturam humanam. Ideo & unus est Dominus noster Iesus Christus , habens in semet ipse perfectionem Divinae naturae, & perfectionem naturae humanae. Et est Unigenitus quidem & Verbum, ut puta ex Deo Patre natus, de primogenitus autem in multis statribus. Idem ipse, cum factus est homo, Filius enim Dei, Filius hominis factus est, & manens quod erat, non trannmutavit quod factus est. Unde & duas nativitates ejusdem ipsius Unia geniti Dei Verbi confitemur, ante sesula quidem ex Patre incorporaliter nati, in ultimis autem diebus ejusdem ipsius Incamati, & nati de sancti gloriosa Dei Genitrice de semper Virgine Maria. Qin enim de Patre splenduit supra intellectum, ex matre ortus est supra rationem, & cum Deus verus esset, factus est vere homo. Ideo proprie & vere Dei Genitricem & sanctam, de gloriosam de semper Vi ginem Mariam confitemur : non quia Deus Verbum initium ex ipsa accepit, sed quod in ultimis diebus Unigenitus Deus Verbum , qui ante secula erat, incarnatus ex ipsa, immutabiliter homo factus est, de cum invisibilis in suis esset, visibilis factus est in nostris. Et cum
impassibilis Deus esset, non dedignatus est passibilis esse homo , &immortalis, mortis legibus subjacere. Istum qui in Bethlehem de se mine Davia natus est secundum carnem, de similis factus hominibus, de crucifixus est pro hominibus sub Pontio Pilato, praedicave runt sancti Apostoli ipsum esse Deum, ipsum hominem i ipsum Filium Dei, ipsum Filium hominis i ipsum de Coelo, ipsum de terra; ipsum impassibilem, ipsum passibilem. Deus enim Verbum, qui natus est desursum ex Patre ineffabiliter, inenarrabiliter, incompri hensibiliter, sempiterne, ipse in tempore nascitur deorsum de Virgine Maria : ut illi qui deorsum prius nati sunt, desursum secundo
nascerentur, id est, ex Deo. Ipse igitur matrem tantummodo habet super terram, de nos Patrem tantummodo habemuς in Caelo. Cum enim accepisset mortalem patrem hominum Mani, dedit hominibus suum Patrem immortalem, secundum hoc quod dicitur. Dedit eis Diapotestatem Filios Dei fieri. Unde de mortem saeundum camem inniat Filius Dei, propter earnalem sium patrem, ut Filii hominis vitae ejus participes fierent, propter suum secundum Spiritum Patrent Deum. Ipse igitur secundum naturam Filius in Ddi, nos autem so cundum gratiam. Et iterum ipse secundum dispensationem de propter nos filius fuit Adam,' nos autem secundu ii naturam sumus .fili.
672쪽
Adam. Pater enim est ejus Deus secundum naturam , noster autem secundum gratiam. Et Deus fiast ei secundum dispensationem, eo quod homo factus est: noster autem secundum naturam Dominus est & Deus. Et ideo Deus Verbum, ciui in Filius Patris, unitus carni factus est caro, ut homines unita spiritui, fierent unus spiritus. Ipse igitur verus Filius Dei, omnes nos indutus est, ut omnes induamur unum Deum. Et est & post Incarnationem unus de Sancti Tritutate unigenitus Filius Dei Dominus noster Iesus Christus, compositus ex utraque natura. Compositum autem Christum confitemur sancto rum Patrum doctrinam sequentes. In mysterio enim Christi unitas secundum compositionem, confusionem & divisionem re icit, de se vat quidem utriusque naturae proprietatem, unam autem substantiam seu personam Dei Verbi, de cum carne ostendit. Et est unus idem que perfectius in Deitate & perfectus in humanitate. Non tanquam in duabus subsistentiis sive personis, sed in Divina natura de Humana cognoscendus, ut unus sit utraque, perfectus Deus & perfectiis Homo. Idem ipse Dominus noster Iesus Christus, unus de Sancta Trinitate, conglorificandus Patri & Sancto Spiritui. Nec enim quartae personae adjessionem suscepit Sancta Trinitas, incarnato uno de Sancta Trinitate Deo Verbo. Istam igitur bonam traditionem, quam a sanctis
Patribus accepimus, custodimus, in qua vivimus & conversamur, &quam ab hac vita proficiscentes, oramus nobiscum habere, quae est
in Patrem & Christim Filium Dei vivi, & Sanetiam Spiritum consessio. Haec itaque constentes super alias Sancti Cyrilli de fide recta do ctrinas, & hoc quod di etiam est ab ipso, unam naturam Dei Verbi
Incarnatam suscipientes, confitemur quod ex Divina natura & Humana unus Christus effectus cst : & non una natura, prout quidam male intelligentes dictiones conantur dicere. Unde de ipse Pater quoties unam naturam dixit Verbi Incarnatam, in hoc, naturae nomine
pro subsistentia usus est. Et in quibus libris dixit hanc dictionem, in sequentibus saepius intulit : & quando Filium & quando Verbum,
aut Unigenitum, quae non naturam, sed subsistentiam sive personam significant. Subsistentia igitur Verbi incarnata, non unam naturam, sed unum Christum composseum effecit, eundem iesum Deum &hominem. Eos autem qui Christum Deum & hominem confitentur , unam naturam sive substantiam ipsius dicere, impium est. Impossibile enim est , Dominum nostrum Iesum Christum secundum
unam eandemque naturam seu substantiam & ante secula esse, & in
tempore : aut impassibilem & passibilem: quod in una subsistentia,
sive per na ejus recte confitemur. Ex ipsis autem dictum ejusdem Sancti Cyrilli ostendemus de memorata dictione manifestam ipsius dominam. In prima enim ad Successum epistola, cum dixisset unam naturam Dei Verbi incarnatam, statim intulit: Ergo quantum qui-dςm ad intellectum pertinet, & ad videndum tantummodo oculis
673쪽
animae, quemadmodum incarnat 'st Unigenitus duas naturas esse dicimus, unum autem Filium, & Christum, de Dominum Deum Verbum incarnatum , & hominem facti . Per ista autem Pater modum Ineamationis volens manifestare, indivisam & inconfusam
custodiens unitionem, de numerum naturarum quae convenerimi,
demonstravit, & unum Christium praedicavit, & non unam naturam Deitatis & carnis. Et in secunda autem ad eundem Successum epistola similia docens, ita scribit: Nam si quidem unam dicentes Verbi naturam tacuissemus, non inserentes incarnatam, sed quasi extra ponentes dispensationem : erat illis forsitan & verisimilis ratio confingentibus interrogare , ubi perfectio in humanitate, vel quomodo sublutit humana substantia. Qeniam autem de persectio in humanitate, de nostrae substantiae mons ratio introducta est dicendo inca natam , cessent harundineam virgam sibi supponentes. Ricientem enim dispensationem , & abnegantem Incarnationem , oportebat juste accusari, auferentem a Filio perseetiim humanitatem. Sin autem, ut dixi, Incarnatum esse dicendo ipsum, manifesta est de indubitabilis confessio, quod factiis est homo, nihil jam prohibet intelli re, quia cum unus sit de solus Filius Christus, idem ipse Deus deonio, ficut in Deitate perfectus, ita de in Humanitate perfectus. Reetissime autem 5e nimis prudenter tua perfectio de salutati passonerationem exponit: non ipsum Unigenitum Filium Dei, secundum quod intelligitur ad est Deus, passum esse in sua natura, quae sunt corporis afirmans: magis autem passum esse terrena natura. Oportet enim necessario utraque servari uni de vere Filio : de non pati lucundum Deitatem, de dici passum esse eundem ipsum secundum Humanitatem. Ipsus enim passa est caro. Et in tertio decimo cap. scholiorum idem Sanctus Cyrillus similiter rejiciens eos qui duos filios introducunt, & eos qui dicunt unam naturam Deitatis & carnis Chri Dii, ita scribit: Non discernendum unum Dominum Iesum Christum in hominem separatim, & in Deum separatim i sed unum eundem- qire Dominum nostrum Jesum Christum dicimus, naturarum scientes disterentiam, de inconfisas eas sibi invicem conservantes. Si igitur Cyrillus, unus est Dominus noster Iesus Christus perse s in Deitate, & perfectus idem ipse in Humanitate,& non est passus divina sed terrena natura, scit autem Sc naturarum dinerentiam,& quod inconfuse sibi invicem in una subsistentia con- antur e certum est quod eundem ipsum in divina Ae in humana dicit Pater cognosci, de utramque naturam in ipso esse ex quibus de compositus est. Et non aliquis sic insaniat, ut arbitretur eos recte sapere, qui dicunt unam esse naturam sive substititiam carnis de Debratis Christi: eandem divinam de terrenam passibilem de impassibilem. ιQuoniam autem & alio modo quidam ostendere conantur unam esse naturam Deitatis & Humanitatis Christi, exemplum hominis pro-
674쪽
EDICTU M I UsTINI AN I ponentes, & dicentes, quod sicei ex diversis naturis .anima & co ore consistens homo una natura dicitur, sic de ex duabus naturis' Deitatis & Humanitatis Christum dicentes, debemus unam ipsus dicere naturam. Illud ad cos dicemus, quod homo quidem , licet ex diversis constet, id est anima & corpore: tamen ideo una natura dicitur, quoniam in omnibus subsistentiis sive personis, quae sub eadem specie referuntur, communiter praedicatur. Licet enim una lumque subsistentia sive persona, sicut Petrus & Paulus, proprietatibus a te invicem separantur, sed tamen non natura dividuntur, ambo enim homines. Et iterum nec anima sine corpore, nec corpus sine anima homo est, sed ex eo quod non erat, ad hoc quod est ex anima de corpore creatu est. Unaquaeque autem creatura, licet ex diversis constatet, sed tamen unam illam habere dicitur naturam, secundum quam ex Deo creata est. Christus autem non sic, nec enim unam naturam sive substantiam significat, quae communiter in pluribus subsistentiis sive personis praedicatur sicut homo, si enim hoc esset, multi
Christi invenirentur, in quibus communitas unius naturae praedicabitur : quod & dicere impium est. Sed neque ab initio ex Deitate αHumanitate , icut homo ex anima & corpore, Christus creatus est,
ut hoc sit natura Christi, sed cum Deus esset ante secula divinum Verbum, & esset ejusdem naturae sive substantiae Patri, & Creator omnium , in ultimis diebus hominis naturam secundum subsistentiam sibi uniens, famis est homo manens Deus. Est igitur Christus una subsistentia sive persona, & habet in semetipso persectionem diu vinae & increabilis naturae, & persectionem humanae ct creabilis naturae. Quomodo igitur , in quo duae cognostuntur increabilis &creabilis , in eo unam naturam sive substantiam dici possibile est Licet enim una subsistentia sive persona Christus sit, sed consubstanatialis Deo & patri, & consubstantialis nobis idem ipse est : non tamen secundum unam eandemque naturam seu sit bstantiam : Sin autem una natura sive substantia esset Christus, aut sine carne est , de soli Deo Patri consubstantialis est : quoniam una Deitatis substantia sive natura est: ut purus homo existens, nobis est ibium consibstat
risis, quoniam una natura humanitatis. Ut immutata utraque natura, alteram effecit naturam praeter eas quae convenerunt; & secundum illos neque Deus mansit, neque homo factus est Christus, idco neque Patri, neque nobis idem ipse consubstantialis est. Sic autem sapere, omni plenum est impietate: 5c ista dicimus non ignorantes quod & quinin sanctorum Patrum hominis exemplo in mys terio Aristi uti sunt: sed illi quidem, ut ostenderent quod si
homo ex anima & corpore unus efficitur, de non duo homines: sic de Christus ex Deitate de Humanitate compositus, unus est, non in duos Christos vel in duos filios dividendus. Isti autem hominis exemplo utuntur, ut unam naturam sive substantiam Deitatis de Humanitatis Christi introducerent, quod demonstravimus alienum esse pic
675쪽
Fingi CONFESSIONEM CONTINENs. 61
tatis. Sed cum per haec convincuntur, quod praeter rectum Patrum doctrinam sibi coisngunt unam naturam seu substantiam Deitatis& carnis, ad alia transeunt dicentes, non oportere numerum naturarum in Chresto dicere, utpote numero divisionem introducente.
Sciant igitur, quod numerus quando in diversis personis sive subsistentiis dicitur, rerum ipsarum per partes habet diqisionem, sicut in
duobus vel etiam pluribus hominibus. Quando autem in rebus unitis, tunc verbo solo & intellectu, non tamen ipsarum rerum habet divisionem, sicut in una subsistentia hominis ex anima & corpore constituta. Duae enim & hic naturae intelliguntur, altera animae, de altera corporis : de tamen non propter hoc in duos homines dividitur. Sed unum scimus hominem esse, & unam subsistentiam ejus. Et in mysterio Christi facta unitione, licet diversa intelliguntur quae unita sunt, sed non ipsa re Se per partes a se invicem separantur ea, ex quibus Dominus noster Iesus Christus compositus est. Differentiam tamen considerantes, & hanc significare volentes, numerum aD sumimus, de duas in Christo naturas esse dicimus : nec ideo unus Christus in duos Christos vel in duos filios dividitur. Et dictis nota tris testimonium piaestat Sanctus Gregorius Theologus, scribens in primo libro ad Cledonium sic. Si quis introducit duos filios, unum quidem ex Deo Patre, secundum autem ex matre, sed non unum eundemque, & adoptione cadat, quae promissa est recte credentibus Naturae enim duae Deus & homo, quomino de anima & corpus, non autem duo filii, nec Des duo. Nec enim hic duo homines, licet Pamlus sic appellaverit quod est intus hominis, de quod cst extrinsecus. Et ut compendiose dicamus : aliud quidem &.aliud ea ex quibus Salvator est, cum non idem sit invisibile de visibile: de quod sine tempore est, Se hoc quod sub tempore cst : non autem alius S: alius. Absit. Ecce per haec evidenter docet Sanctus Gregorius quod in myΩ. terio Christi ille quidem qui in personis numerum dicit, ut impius condemnatur : ille autem qui .in naturis, ex quibus unus Christus compositus est, numerum accipit, recte confitetur, ut puta differentiam quidem naturarum quae convenerunt per hoc significans: divisionem autem quae per partem est nullo modo faciens. Sicut enim
altera natura est animae, altera corporis, de tamen unus secundum
compositionem homo eficitur, & non duo homines: sic de in Christo licet duae intelligantur naturae, altera quidem Deitatis, altera vero Himmanitatis, sed non propter hoc duo Christi aut duo filii introducuntatur. Ergo qui numerum naturarum quae in Christo sunt, secundum praedictum modum dicere recusant, manifesti sunt differentiam naturarum abnegantes, de confusionem naturarum introducentes dis. pensationi. Si vero differentiam confitentur, necesse est omnimodo ad eam significandam de numerum dicere naturarum quae sine confvsone in unam subsistentiam convenerunt. Ubi enim differentia servatur , ibi omnimodo de numerus sequitur. Ad. confirmanda autem. OOoo
676쪽
ea quae diximus, sali storiam Patrum testimonio utentes, ostendemii eos dicentes, quod in uno Domino notitio Iesu Christo rationes qui dem dividuntur secundum naturarum differentiam Deitatis & Huma nitatis, ex quibus δc compositus est, dc numerum in hoc assumunt, non tamen ipsa re & per paries naturarum faciunt divisionem in dua subsistentias sive personas. Dicis enim sanetias Cyrillus in Levitici in terpretatione, sic : Totum in his iterum circumspice aperte Salva totis nostri mysterium, de mundationem quae per sanctum baptismast. Duas enim aviculas sumi jubet vivas de mundas, ut intelligas pervolatilia caelestem Hominem simul de Deum in duas naturas quantum pertinet ad rationem dividendum unicuique convenientem : Deus enim Verbum, qui ex Deo Patre est, splenduit in carne, quae ex muliere est, veruntamen non partiendum : Unus enim ex utrisque Chris. tus. Et iterum idem Sanctus Cyrillus in secunda ad Successsum epita tota ita dicit : Sed ignoraverunt, quod quae per solum intellectum dividi solent, non haec necessario etiam in alteritatem, quae est per partes, omnimodo de specialiter a se invicem separabuntur. Sed de Sanctus Basilius in quarto libro corura Eunomium, interpretans hoe quod est, Dominus creavit me, de ante omnes colles genuit me, ita scribit: Intelligendum hoc quidem quod dicit, genuit, de Deo Filio i hoc autem quod dicit creavit, de eo qui formam servi accepit. In his omnibus non duo dicimus, Deum separatim, de Hominem separatim: unus enim crat: sed secundum intellectum utriusque naturam existimantes. Sed de Sanctiis Gregorius Theologus is libro secundo de Filio, docens nos, quomodo in Domino nostro Iesu Christo oportet naturas quae in eo sunt, secundum intellectum discernere, ubi ita scribit: Cum naturae intellectu distant, simul dividuntur etiam nomina. Paulum dicentem audi. Ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae : Christi quidem Deus, gloriae autem Pater. Nam si
utrumque unum est, tamen non natura, sed conventu. Sanctus autem Gregorius Nysae in quarto libro contra Eunomium, eadem nos docens, ita scribit : Et ne aliquis incorruptibili naturae crucis passio nςm applicaret, per alia mani restius talem emendat errorem, media rorem ipsum Dei de hominum, de Hominem 5e Deum ipsum nominans : oc cum duo de uno dicantur , congruum intelligatur, circa utrumque, circa Deitatem quidem impassibilitas, circa Humanitatem
autem dispensatio passionis. Intellectit igitur dividente hoc quod petmisericordiam quidem unitum est, ratione autem discernitur , cum hoc quidem quod superpositum est de supereminens omnem sensum, praedicat, altioribus utitur nominibus, super omnia Deum, de ma gnum Deum, & virtutem Dei, de sapientiam, de talia vocans. Cum utem passionum experimentum necessario propter nostram infirmi - tem acceptum verbis significat, ex nostro nominans utrumque, Hominem ipsium appellat. Non communicans per vocem ad caeteram turam eum qui significatur, sed ut circa utramque pietas consis
677쪽
Fi et Et CONFESSIONEM CONTINEN s.
vetur. His ita demonstratis per cinctorum Patrum doctrinam, cesseni qui numerum iraturarum quα in Christo sunt, Occasionem sitierrhri, iaciunt, Se earum disserunt iam numeri recusatione negando . confusionem introducere eonantur. modo enim non est necessarius numerus , quo ad significandam di orentiam naturarum quae in unam Libsistentiam unitae sunt, α non ad divisionem per paries earum, insunt Patresὶ Demonstrato igitur undique quod impium est dicere unam naturam sve substantiam Deitatis & camis Christi & illud dicimus, quia nec secundum quod uia in siibsistentiam dicimus Deitatis & Humanitatis Cluisti, sic possibile est & unam naturam Christi dicere: quoniam non idem est natura & subsistentia. Omnes enim sancti Patres consonanter nos docent, aliud esse iraturam sive sub stantiam de formam, & aliud subsistentiam sve personam : de natu ram quidem vel substantiam dia sormam, . hoc quod est commune, signi hcare t subsistentiam autem sive persisnam, hoc quod est speciale. Sin vero dixerint quidam, quod sicut utra subsistentia composta dieitur Christi, sic oportet & unam naturam compositam dicere: ostendemus Eu hoc alienum eo pictatis. Unam enim naturam sive substantiam Deitatis dicentes, tres ipsius confitemur subsistentias. in unaquaque subsistentia eandem naturam sive substantiam cognoscemtes. Et recte ex tribus subsistentiis unam subsstentiam Verbi ad ea nem compositam esse dicimus. Nemo enim unquam ausus est in C tholica Ecclesia dicere, quod sicut tres subsistentiae, sic de tres naturae sunt sanctis Trinisatis: ut possibile sit dicere, unam naturam ex
tributis naturis compositam esse ad carnem. Tres enim naturas in Sancta Trinitate solus Arrius ausus dicere, tanquam blasphemus co demnatus est. Ideo igitur secundum rectam rationem, cluarum riaturarum dicimus unitatem & unam subsistentiam : quoniam Dei Filius eum est secundum subsistentiam alter praeter Patrem, candem autem
naturam habet Patris in sua subsistentia, plasmavit sibi carnem ania malam anima rationabili de intellectuali : quod signiscat humanae naturae unitum est e Deum Verbum, & non sibsitentiae seu personae cujusdam. Est Otur Deus Verbum & Incarnatus, una subsistentia in utraque natura cognoscendus, 1n Divina in qua erat, prout diistum est. Qui cum in forma Dei esset, & in Humana secundum hoc quod est in similitudinem Hominis factus. Et ideo rectius dicat aliquis unam subsistentiam Dei Verbi compositam , quarti unam naturam compositam : quoniam cum per se absolute natura dicitur, non adiecta sepeciali cujusdam persona, infinitum & non subsistens aliquid fgnificat. Infinitum autem ad nihil potest componi. Sin autem liquis de post tales rationes ad contentionem solum respiciens, opponere conetur, dicens, Quod secundum redditam naturae rationem,
oportet de Humanam naturam Christi suam subsissentiam seu perso. nam propriam habere: manifestus est talis quod ante subsistenti Homini unitum esse dicit Deum Verbum, de assi alem factam esse
678쪽
ciuiuein. Duae erim sua sirintiae seu personae secundum si sisten sim uniti non possunt. Qvj i tur haec dicit, Dei potentiam verbi,
humanae sapientiae evacuare scitinans, ignorat magnum pietatis mytalerium, quod corde quidem creditur ad justitiam, ore autem conia fessio fit ad salutem. Neque enim humana Christi natura per se ab solute unquam dicitur, sed nec suam subsilantiam seu petionam ha buit, sed in subsissentia Dei Verbi, natura humana initium ut esset, habuit: unde ipsum Deum Verbum immutabiliter Hominem nebimesse confitemur, & non in Hominem quendam venisse, de ejusdem Dei Verbi incarnati esse nativitatem ex Virgine. Et propter hoc Dei Genitricem sanctam gloriosam semper Virginem Mariam esse. Ideo& ante Incarnationem Dei Verbi, & post ejus Incarnationem, tres subsistentias dicimus Patris & Filii & Spiritus Sancti. Non enim Sancta Trinitas quartae subsistentiae vel personae adjectionem suscipit.
Ex his igitur omnibus convincuntur qui dicunt, ante unitionem duas naturas esse, quod ante plasmatum dicunt hominem,& sic uni tum esse Deo Verbo, secundum insaniam Theodoti & Nestorii impiorum. Qui autem dicunt, quod non oportet post unitatem duas naniras in Christo, sed unam dicere, confusionem & phantasiam ii troducunt secundum Apollinarium & Eutychen impios. Sed isti quidem haec o Sancti vero Patres, post Dei Verbi Incarnationem constaderantes ea ex quibus Christus est, & quod inconfusae manserunt naturae, rectissime duas naturas Divinam & Humanam in Christo esse
dixerunt. Nec enim ante incarnationem duae naturae erant Domini,
nec post incarnationem duae natiarae una factae sunt, licet in una subsistentia cognoscantur. Haec autem & ex divinis Scripturis & Patrum doctrina edocti ad refutandos eos qui confundunt & dividunt Divinae dispensationis mysterium, merito scripsimus, & non eo quoadcclaramus ea ex quibus est, & in quibus cognoscitur Christus, confisionem vel divisionem Divinae dispensationi facimus . Itaque glorificationem & unitionis rationem proferentes, unum Christum & F lium & Dominum Verbum Dei Incarnatum ,& Hominem factum confitemur & adoramus cum Patre & Spiritu Sancto. Haec ira inmuniversali Dei Ecclesia confitentes, scire volumus omnes Christianos, quod sicut unum Deum & Dominum thabemus : ita & unam Deiri.
Una enim definitio fidei est, confiteri & recte glosicare Patrim, MChristum Filium Dei, & Spiritum Sanctum. Istam confessionem conservamus, in qua & baptizati sumus, donatam quidem a niagno Deo & Salvatore nostro Iesu Christo sanctis suis Apostolis & Discipulis, ab eis autem praedicatam in toto mundo. Trecenti autem decem & octo Sancti Patres collecti in Nicaea adversus Arrium, illo in
sua impietate condemnato, eandem confessionem, id est
mathema & symbolum fidei tradiderunt sanctae Dei Ecclesiae. illos, centum quinquaginta sancti Patres Constantinopoli colle aci-vinus Macedonium Sancto Spiritui repugnantem, do Magnum Mose
679쪽
linaristam, illis condemnatis cum sua perfidia, securi per omnia idem sanctum syntholum traditum a trecentis decem & octo Sanctis Patri bus, explanaverunt de Deitate Sancti Spiritus. Insuper autem de qui in Epheso prius collecti sunt Sancti Patres adversus Nestorium impium, & qui in Chalcedone convenerunt Sancti Patres adversus Eu- ychen impium, secuti per omnia pracilictum sanctum symbolum
sive mathema fidei, condeninarunt praedictos Haereticos una cum e
rum impietate, & his qui similia illis sapuerunt vel capiunt. Et super
haec anathematizaverunt eos qui aliam desinitionem fidei sive symbolum sive mathema tradunt accedentibus ad sanctum Baptisma, vel ex quacumque Haeresi conversis, praeter traditum, sicut dictum est arrecentis decem & octo Sanctis Patribus, & explanatum a centum quinquaginta Sanctis Patribus. His ita se habentibus, perspeximus Secapitula supponere, quibus tam rectae fidei compendiosa confessio,
quam Haereticorum condemnatio continetur.
Si quis non confitetur Patrem & Filium & Spiritum Sanctum Trinitatem consubstantialem unam Deitatem seu naturam & substantiam ει unam virtutem & potestatem in tribus subsistentiis seu personis adorandam, talis an ema sit. Si quis non constetur eum qui ante secula & sine tempore ex Patre natus est Deum Verbum in ultimis diebus descendisse de caelis, S: MAcarnatum esse de sancta gloriosa Dei Genitrice & semper Virgine Ma ria, & Hominem factum natum esse ex ipsa, & propter hoc ejusdem Dei Verbi duas esse nativitates, quae est ante secula incorporaliter, de quae est in ultimis diebus secundum carnem, talis anathema sit. Si quis dicit alium esse Deum Verbum, qui miracula operatus est,& alium Christum qui passus est , aut Deum Verbum cum Christo esse nascente ex muliere dicit: vel in ipso esse tanquam. alterum in altero, sed non imum eundemque Dominum nostrum Iesum Chri tum Deum Verbum Incarnatum & Hominem factum, & ejusdem ipsius miracula & passiones, quas carne sponte su*nuit, talis anathema sit. Si quis dicit secundum gratiam, vel toperationem, vel secundum d itatem honoris, vel secundum auctoritatem, vel relationem, vel assectum, vel virtutem unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse, vel secundum homonymiam , per quam Nestoriani & Deum Verbum vocantes Christum, & Hominem separatim Christum n minantes, solo vocabulo unum Christum dicunt. Aut si quis per b nam voluntatem dicit unitionem factam esse, sicut Theodorus Haereticus ipsis verbis dicit, quasi quod placuit Deo Verbo Homo, eo quod bene visum est ei de ipso: sed non secundum subsistentiam Dei
verbi ad carnem animatam anima rationabili & intellectuali uniti nem constetur, de ideo unam ejus subsistentiam compositam esse, talis anathema sit.
Si quis per relationem aut abusive, Dei Genitricem dicit sanctam gloriosam semper Virginem Mariam, aut Hominis genitricem , aut
680쪽
Christot on, tanquam Christ. Dco non existerite, sed non proprie& Vere Dei Genuricem ipsam consiκ ur eo quod iis , qui ante se eula ex Patre natus est Deus Verbum , in inimis diebus ex ipsia in
carnatus de natus est, talis anathema scisi quis non confitetur Dominum nostrum Iesum Christum, qui
earne crucifixus est, Deum esse verum & Dominum gloriae, & unum de Sancta Trinitate, talis anathema sit. Si quis in duabus naturis dicens, non tanquam in Deitate & Humanitate, unum Dominum nostrum Iesum Christum Deum Veibum Incarnatum confitetur, nec ad signiscandam differentiam naturarum& ex quibus compositus est, sed pro divisione per partem talem excipit vocem in mystcrio Christi, quasi separatim unaquaque natura suam habente subsistentiam, sicut Theodorus de Nestorius blasphemaverunt, talis anathema sit.
Si quis in uno Domino Iesu Christo, hoc est, Deo Verbo Incaria
nato, numerum confitens naturarum, non intellectit dissetentiam earum ex quibus & compostus est excipit, ut pote non intercmptam propter unitatem, sed pro divisione per partem numero utitur, talis anathema sit. Si quis dicens utram naturam Dei Verbi Incarnatam, non sic hoc intelligit quod ex Divina natura & Humana unus Christus effectus est, consubstantialis Patri secundum Divinitatem, de consubstantialis nobis idem ipse secundum Humanitatem, sed quia ' Deitatis & carnis Christi una natura sive substantia effecta est, secundum Apollinarii Eutychetis perfidiam, talis anathema sit. AEqualiter enim dc eos qui per partem dividunt vel incidunt, & cos qui confundunt Divinae dispensationis mysterium Christi , rejicit de condemnat universalis Dei Ecclesia. Si quis non anathematizat Arrium, Eunomium, Macedonium, Apollinarium, Nestorium, & EuΠchen, de eos qui similia eis squerunt vel sapiunt, talis anathema st. Si quis defendit Theodorum ' Mopsiaestenum, qui dixit alium esse Deum Verbum, de alium Christum a passionibus animae de desideriis carnis molestias patientem, Sc ex profectia operum melioratum & baptizatum in nomine Patris, de Filii, de uiritu Sancti,& per Baptissena gratiam Sancti Spiritus accepisse, & adultationem meruisse, de ad si militudinem Imperialis imaginis in personam Dei Verbi adorari, Mpost Resurrectionem, immutabilem cogitationibus, & impeccabilem omnino factium filis Ie: & iterum dicit talem factam esse unitionem Dei Verbi ad Christum, qualem dixit Apostolus de viro & muliere, Erunt duo in carnem unam di de suas innumerabiles blastaphemias ausus est dicere, quod post Resurrectionem, cum insuffassee Dominus Discipulis suis, de dixisset, Accipite Spiritum Sanebam, n ndedit eis Spiriciun Sanctiim, sed figurarim tantummodo insuffavit: ised etiam consessionem quam fecit Thomas cum palpasset manus de
