Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

irq VNIvans E MgDICI NAE in mulieribus autem frequenter, & peream consensum uteri cum mammis notabilem deducunt. God observarunt in dubium nolim vocare, sed quod inde inserimi non ausim pro certo habere, cum circularis sanguinis

motus illi asserto evidentissime obstet, nisi dicere velimus, praeternaturalem esse eam sanguinis communicationem. An ergo dicemus consensum cum celebrari per arteriam epigastricam cum vena mammaria ' Si quidem enim haec pariter anastomosi cum vena mammaria jungatur, commode &secundum circularis sanguinis motus postulatum ex arteria illa in venam sanguis immitti potest. Cum autem aliquid a mammis versus uterum deducitur, ex arteria mammaria in venam epigastricam deduci credendum foret. Sed ctiamsi hoc quoque modo explicatio fiat, id tamen grande dubium relinquitur, quomodo secimdum naturalem sanguinis motum etiam ipsa vena aut arteria epigastrica cum utero ita conspiret y Idciso naturae

Mystis pensitandum relinquo. Ego censeo, aliunde sorte illum consensum petendum esse. Secunda vena est pudenda, quae ab interna sede rami iliaci cxterni Iam peritonaeum Uressi pronascitur,&in utroque sexu in pudenda digeritur. Nimirum in vitis in scrotum & penis cutem: in mulieribus autem ad cutim & labra pudendi, ad nymphas, & coeteras partes, in utrisque vero in glandulas in inguinibus sacentes propagatur. Tertia Ze ultima est muscula inferior quae ad Coxendicis articulum a , de in musculos & cutim

ibi locorum disseminatur, unde Spigelio non male vena coxendua,seu coxa

Iis vocitatur.

g. L. Postquam de venis egimus , prout per abdomen distribuuntur. nunc porro de arteriis cadem ratione agendum est Nanciscitur vero a domen arterias a trunco arteriae aonae descendente, ubi ex thorace clapsus

est. Vt haec paulo altius repetantur, sciendum est, quod arteriae aortaetruncus, ubi ex corde productus est, ad quintam thoracis vertebram aliquantum deorsum ad sinistram aliquantum declinet, ac vertebrarum corporum sinistro lateri adhaerens deorsum usque ad ultimam lumborum vertebram propagetur, emittens interea ex se octo propagines. Nimirum intercostiles arterias inferiores, phrenicas, coeliacam, mesentericam superiorem, emulgentes, spematicas, mesentericam inferiorem, & lumbares. De intercostalibus & phrenicis arteriis circa vasa isoracis actum est, restat ergo ut de aliis propaginibus nunc porro quaedam annectamus. s. L I. Λ Coeliaca sumamus initium. Vocatur Coeliaca, quia ad h. e. ad ventriculum, aut ventrem, quo nomine absolute infimus venter

appellatur, spargitur. Vnica est, & maxime venae portae splenico ramo c

162쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. I 2smes incedit, valdeque ei similis existit, adeoque ventriculo, hepati, vesiculae selleae, omento, intestino duodeno, sejuni initio, ac parti coli, pa creati item , atque etiam lieni de arteriis prospicit. Uriginem capit ex anteriore corpore ipsius trunci, & a superiore parte inferioris membranae menti officio suffulta, in ramum dextrum & fmstrum dispescitur. Dexter

multo minor est, quam sinister, ac pone ventriculum in pancreate venae portae descendenti con; unctus, ibi dein qtie Omcnti membranis innixus, cavae hepatis parti prope venae portae truncum insciitur.& in i pate in aliquot propagines divaricatur. In ulnere interca antequam hepar intrat, surculos aliquos tum ex superiore, tum ex inferiore sui parte prod licit. E x superiore quidem parte, primum oritur urculus Pyloricus , pigelio dictus, qui ex ira dio ductu prodit, ac in posteriorem scdem dextri orificii vcntriculi in plurimos ramulos divisus distribuitur. Dchinc non procul ante ingrcssum in hepar proveniunt duae 9flua arteria exiguae, quae in volicam felicam abeunt, di plurimos propaginibus multiplicantur. Ex humiliore sede hu)us dextri rami itidem duo surculi procedunt. Alter dicitur epiplois dextra, atque ii dextram partem inferioris membranae omenti, di in coli partem ipsi annexam dimittitur. Alter autem in duos ramos spargitur, quorum unus dicitur intestinatis, qui intestino duodeno & iejuni principio arterias largitur, secundus vocaturgoroepiplois dextra, priore aliquanto major, & ad dextrum fundi ventriculi latus deflectit, & aD omcnti s uperiore membrana susteii latus, ex superiore parte in ventriculi anteriorem & postcriorem partem , ac ex inseriore in omenti membranam superiorem se diffundit. Sinister ramus arteriae coeliacae ramo dextro multo maJor est, ac arteria stlenica appellatur. Innititur autem inseriori omenti membranae, ac cum vena splenica in lienem deducitur. In via vero surculos aliquos utrinque emittit. Ex superiore quidem parte prodit arteria galbica, quae in posteriorem ventriculi partem dimittitur, & arteriam coronariam producit, quae pariter distribuitur ut vena coronaria. Rursus ex humiliore sede sere avxta lienem provenit epiplois infra, quae in sinistram partem inferioris membranae omenti derivatur. Haec arteria protinus ab exortu suo in duos ramos longe deductos divellitur, qui in dictam omenti membranam & colon adiacens toti consumuntur. Postea arteria splenica lieni fit vicinior, & pariter ut vena splenica in duos ramos diu cllitur, qui postea cava parte lienem ingressi adeo multiplici surculorum divisione sparguntur, ut vix numerari possint. Hoc tamen clare notari potest, quod multo plures arteriae, quam venae in bene reperiantur, nempe vel quintuplo plures. Caetcrum ante ingressum 3 arteriae Diqitirco by Corale

163쪽

16 VNrvs RsAE MEDICINAE arteriae a divisione secta inferior arteris ramis cum inferiori ramo venae insignem anastomota facit , & surculum ad inferiorem omenti membranam i pargit. Superior autem ramin duas propagines emittit. Altera est

stroepiplou sinistra dicta, quae superiori omenti membranae annexa in siniis stram sendi ventriculi partem deducitur, & anteriori ac posteriori parti, &superiori etiam omenti membranae ramulos communicat. Altera est v breve arterissum , quod vasis brevis venosi in modum propagatur. g. LII. Haec coeliacae arteriae historia est, reliquae trunci descendentis propagines historiain tam latam non exigunt. Sic mesenterua superior paulo intra coeliacam ex trunco producitur, 3c venae mesarescae in modum ins,

nitis quasi surculis in je unum & ileon intestinum, S coli eam partem, Quae a rene dextro ad hepar pertingit, adeoque stiperiorem omenti partem sere totam dispescitur. Id notabile hic reperitur, quod cum & arteria & vena inter duplicem mesenterii tunicam progrediatur, aliquando haec, aliquando illa superior reperiatur, de quod ad divaricationes glandulae pro majori firmamento appositae sint. Dchinc sub mesenterica, emulgenter, arteris utrinque ex trunco producuntur, & in renes distribuuntur . eo modo, quo etiam venae emulgentes dividuntur. Postea strematica quoque arteriae paulo inserius contiguo principio ex trunco itidem prodeunt, di venis spermati cis eunt comites, de quibus utrisque postea agemus. Rursus adhuc inserius, non procul ab eo loco, ubi truncus arteriae in ramos Iliacos distribui-

solet, enascitur mesenterua inferior, quae in coli sinistratu partem, colonque intestinum abit, & vcnis haemorrhoidalibus con; uncta hamorrhoidales ar-rerras producit. Denique ex codem trunco in posteriore parte prodeunt lumbares arteria quatuor, quae in lumborum vertebras per communia s

ramina ad medullam spinalem propagantur, R in vicinos etiam musculos. Hinc aliqui duas superiores a lumbatibus secernunt, & musculassuperiores appellant. I. LIII. Has propagines arteriae aortae truncus descendens adhuc indivisus sendit. cceterum ubi ad quintam lumborum vertebram perVenit, etsi ante toto itinere sede sinistra sub vena cava productus suit, hic supra venam se attollit, & patiter in duos insignes ramos, quos Arterin Iliacaι dicunt, distribuitur. Antequam hae in crus digerantur, aliquos surculos adhuc emittunt. Et quidem ante ulteriorem divisionem, ex inferiore sede prodeunt arteris sacra, insistater notabiles, quae ossi sacro incumbentes , per foramina ipsius ad spinalcm medullam deducuntur, & ad posteriora ossis sacri abeunt. Postea dividuntur Iliaca arteria in ramum emteriorem

164쪽

CONTRACTAE LIBER PR I Mu S. I 2Itertarem 3c interiorem. Interior Iliaca minor est, & duas propagines emittit. Fna ab cxterara parte provenit,& muscula vulgo dicitur,& 'di pigelio Glutea, quae venae cognominis comes diversos surcidos in musculos ossi ilium incumbentes & gluta os dictos tribuit. Altera ab interiore sede procedit, hypogastrica arteria vocitata,& venam cognominem semper comitatur. Exterior iliaca similiter duas propagines largitur , nempe epigrastricam S p dendam, quae itidem venam epigastricam & pudcndam ubique comitantur. s. LIV. mis sit usus horum vasorum arteriarum nempe & venarum per abdomen propagatorum cx iis , quae de vasis illis in genere dicta sent, facile colligi dotest. Nimirum arteriae advehunt spiritiim vitalem S sanguinem pro conservatione vitae & nutritione interiorum viscerum, simulque pro mutatione aut depuratione sanguinis, siquidem aliud quid ex sanguine fieri debeat, aut ille ab cxcrementis quibusdam depurandus sit: venae vero revehunt redi indantem sanguinem a nutritione, aut quicquid ei admisium eli versus suam originem. Caetcrum hic dubium ingeritur a quibusdam, qui venis & arteriis etiam chyli vectionem, & p tulentae materiae tractionem assignant. Ego equidem n gare nolim, multa praeternaturam fieri posse in corpore, sed ubi viae manifestae sunt aliae , ' quid opus est ad haec vasa recurrere ' Natura nisi sit innae coacta non facile mutat si1um institutum, & nos levi causa citra experientiam id de natura praesumamus ' Absit. Sic quaeritur: quomodo cor subito reficiatur, ubi quis cmbum vel potum capit' Hic multi teneriorem cibi aut subtiliorem potus pamtem rapi ab arteria coeliaca urgent, & sic vehi ad ipsum cor, alii autem venas per ventriculum distributas assumunt. Cceterum s cogitemus illas venas & arterias in ventriculum non hiare, & quod si aliquid in ea vasa ded

ei debeat, per solam fieri queat, neque id fieri possit antequam cibus & potus valde subtiles faeti sint, si id seri possit; apparet sane evidenter , quod multo citius ductu communi per priorum. ac venas lacteas ad hepar, de inde per venam cavam in eor, fieri queat, quam per talem evaporationem. Imo si cogitemus effluxum sanguinis ex illis vasis fieri debere , aut saltem parilem evaporationem, & pulsum arteriarum plane illi viae repugnare, illa omnia nos confirmant, ut ordinatas vias non praetereamus. Illud quoque non est negligendum , valde probabile osse, cor refici in tali casu plerumque magis consensu ventriculi. quam communicatione substantiae: Si enim hoc modo ventriculo laboranti cor consentiat, quare non bene habenti, & maxime in eo casu, ubi cor male se habet ex conse

se ventriculi ' Id ut facilius credam, sicit, quod aliis partibus etiam hoc

modo Di iligod by Corale

165쪽

i 18 V m v E R s M g n I C I N AEmodo cor consentiat. Sic in animi deliquiis faciei, cum in illam aqua frigida spargitur, aut labia sale siricantur. Alia praetereo. Haec autem ideo huc retuli, ut adverterent quidam incautiores,nc ubi vas aliquod vident, statim

per id eo ductu quo distribuitur, quodcunque vehi credant, sed observent ad quid illud vas destinatum sit, & qua via soleat id quod continet provehere, & unde possit aliquid accieere, neque statim ad occultas vias appellent, cum plerumque per manifestas commode singula expediri queant. L l V. Dc nerru insimi ventris etiam occurrunt hoc loco aliqua adjicienda. Nimirum omnes recensitae partes a sexta conjugatione cerebri ramos mutuantur, quemadmodum id praecedente capite jam suit indigitatum. Cceterum nervi ex lumborum re ossis sacri vertebris prodeuntes aliorsum sere distribuuntur, nisi quod duo inscriores rami anteriorum propaginum in vesicae & ani musculos, ac in penem in viris, mulieribus autem in uteri cervicem, & utrisque in pudenda propagetur. Interim distributio nervorum ex vertebris lumborum prodeuntium ita se habet. Quamprimum ex foraminibus communibus prodeunt, in anteriorem & posteriore ramum divelluntur. Anteriores rami, qui majores sunt, ad abdominis inusculos, sed polleriores in musculos lumborum vertebris ac ossibus in- nominatis incumbentes, & cutem ibi lacentem digeruntur. Primum eorum par ramum anteriorem in carneam partem diaphragmatis, & principium musi uti mittit, circa quem ramum id .notabile est, quod ab eo surculus utplurimum prodeat, qui ad testes procedit una cum arteria praeparan

te vocatae. 'Posterior autem h vi parti ramus in primum S tertium thoracem extendentium musculum, cum uterque vertobris lumbi incumbat,

porrigitur. Secundum par sub musculo ψόας inter primam & secundam vertebram prodiens anteriorem propaginem secundo semur & primo tibiam sectentium musculo ac semotis cuti: posteriorem autem glutaeis musculis de tibiae extensori membranoso impertit. Tertium par inter secundam & tertiam vertebram sub eodem musculo prodiens anteriorem propaginem in duas divellit, quarum una ad genu ejusque cutimabit, altera saphenam venam comitatur: posterior autem Musdem paris propago musculis qui

lumbis impositi sunt, communicatur. Quartum par omnium maximum inter tertiam & quartam vertebram sub codem musculo oriundum venam& arteriam cruralem comitatur. denique par inter infimas lumborum vertebras originem capiens anteriorem ramum per foramen, ctu

inter coxendicis, pubis atque lici os est, producit, & propagines musculis duobus semur circumagentibus, & secundo ac tertio semur sectentium largitur

166쪽

CONTRACTIE LIBER PRIMu S. I 29

largitur: posteriorem autem rat tum in musculos vertebris incumbentes &cutem supcrpositam digerit. 6. L V. Tandem ex osse sacro sex. ultima neri orum paria prodeunt. Primum par inter ultimam lumborum Se prima ossis sacri vcrtebram prodit, & pariter in anteriorem & posteriorem ramum divellitur. e terronervis cruralibus quidem adiungitur, sed tamen & surculum quendam juxta ossis ilium internam regionem in abdominis musculos ac secundum lamur sectentium propagat. Posterior autem in nausculos ab osse ilium

prognatos, & maxime in glutaeum magnum clitemque natium absumitur. Denique quinque reliqua paria alia ratione se habent. Nam ubi ex osse proveniunt, in utroque latere jam gemini apparcnt, S pariter eorum unus anterior, alter autem posterior. e sntoriorum tres superiores in crus cum anteriore primi paris ramo abeunt: inseriores autem duo in vesicam , uteri cervicem in mulienibus, penem in viris, S pudenda in utrisque producuntur. Posteriores vero ravis omnes in musculos ossis ilium & ossis sacri posticam partem occupantes derivantur.

LVI. Vsus nervorum istorum nihil ingerit dubii. Solum istud notandum, pariter statuere aliquos, quod pcr nervos plurimi pravi humores

in diversas corporis partes moveantur: Sed cum illi cavitatem non habeant , cumque per venas & arterias omnes istae permutationes locorum

in humoribus expediri queant, judico illis nullum alium usum competere, quam spiritum animalem pro sensu & motu advehere. Si vero praetcrnaturalitcrin nervos quid immittatur, non censeo id fieri posse citra d perditionem totalem aut parti .alem motus & sensus ejus partis, cui inscritur. g. L V II. Notandum id circa omnia abdominis vasa cst, quod fere inter duas membranas mesentcrii serantur, & in partes deducantur, subca membrana communi, quae ipsis a peritonaeo creditur accedere, aut quas oris integuntur. Hoc natura ob cam causam sic ordinavit, ut & tutius propagarentur, & in partes intimius ferrentur. g. L V III. Absolvimus nunc adeo contentas partes,quae in abdomine consistentes nutritioni inserviunt omnes, ideoque nunc merito transitum facimus ad partes inservientesgenerationι. Atque primo quidem re partibus genitalibus virorum; tum de partibus genitalibus urulin um tractandum

cst. Partes genitales virorum sunt, visi aspermatica, testes,parastata, vasa deserentia, vesicula seminales, prostrata, de penis. De his nunc tractandum est ordine. g. LIX. Vasa spermatica dictuat conaniuniter vasapra'arantia , qt iacensentur conferre praeviae alterationi seminis, ut postmodum gcnerationi

R seminis

167쪽

i o VNIVERIAE MEDICINAE seminis dicatae partes melius de promptius semen conficiant. Sunt autem tum dira venae, tum dira arteria. Dispar utrarumque exortus, sed similis propagatio. Nam dextra vena paulo infra emulgentem ex trunco venae cavae de cladente anteriore parte educitur: at sinistra ex ipsa vena emulgente procodit. ontra arteria utrasque deprcssius ex arteriar aortae trunco de-

iaciadente cinergunt. Propagatio ita se habet. Poli quam arteris spermaticet eductae sunt, & quidem infra venas speranaticas, obliquo ductu deorsum ad venas cas properant, iisque non longe post per membranam a perit naeo deductam sociantur, atque sic cum iisdem per lumborum regionem utrinque super primo musculo semur flectemium delatae super ureteres

procedunt, in itinere tenues surculos peritonaeo lamientes, & cum ad processum peritonaei pervenerint, extra cavitatem abdominis cum gracili nervo a sexta coniugatione &cremastere musculo in scrotum deducuntur, in quod ubi pervenerunt, variis plexibus ita inter se coeunt, & variis ana-1homo sibus connectuntur ac commiscentur , ut corpus aliquod cificiant

pyramidi non dissimile, basi sua in parastatas desinens. Nominatur ille plexus quibusdam a fisura pampiniformis, & a quibusdam corpus raricosum.

f. LX. Dc usu illorum vasorum mira A utores tradunt, quoniam diversa in his vasis occurrunt. Principio illud circa communem usum observant, quod per haec vasa adducatur materia pro semine , atque in iisdem aliquantum elaboretur:& quidem per venas ranguinem,per arterias autem spiritum vitalem advehi volunt. Caeterum suppositio de motu sanguiniscit culari edocet per arterias solum adreri materιam seminalem , verum per τμnas redundantem sanguinem revehi , quod cliam ex ligatura horum vasorum

aperte ollendi potest. Illud quoque non largiar ,l haec vasa vi praeparandi est e praedita, utpote cum ab aliis vasis nihil poculiare obtineant. Ideo credo solum esse haec vasa vehicula sanguinis ad partes genitales & a partibus genitalibus. Deinde docent observandum esse, quod ista vena prodeant ex vena cava, idque ideo, quia semen ex sanguine puriore, qualem vena cava possidet, confici debet: sed id pariter circularis sanguinis motus non admittit, secundum quem judico factum esse, quod ob viciniam melius in illam sanguis reduci potest, & ideo ctiam arteriae ex trunco arteriae aortae descendente deductae sunt. Verum quare vena sinistra ex emulente deducta est, non ex trunco vena cara ut dextra Z Non judico id factum esse, ut serum aliquod ad partes genitales una adduceret, nam venae non vehunt quicquam ad illas partes: sed partim ne longitudo cjus supra dextram excresceret, cum vena cava cedens aliquantum arteriae aortae magis in dextra parte

168쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. Is I parte sit: partim quidem maxime, ne cum lupergrederetur truncum arteriae aortae ab ejus pulsu circulatio& reductio sanguinis impedimentum caperet. Porro notabile est: quod arieria sint venis ni ores ρ An id ideo sactum credemus, ut plus spiritus, quam sanguiuis pro materia seminis ad vehatur 'Neutiquam, nam per venas non advehitur materia seminis , ut notatum est, sed solii in per arterias. Arbitrer itaque hoc ideo iacitum esse, quia ex illa materia, quae per arterias advehitur, multa copia in nutrimentum partium & seminis constitutionem absumitur, ut ita non tam multa materia regrediatur, unde minores venae illi revehendae lassiciebant, licet majores arteriae advexerint. Illa autem vasa quare communi membrana coercentur' Puto, ut tutius procedant, & spiritus minus dissipentur. Porro

ambigitur: Uuni obtineat tuu pampinisorme corpκs 8 Alii judicant insei vire meliori commistioni sanguinis & spirituum. atque etiam coctioni. Ego vero existimo, salvo doctiorum iudicio, quod illud estorinatum sit, ut tenuior &subtilior materia sanguinis arterioli magis ad testes deduceretur, crassior autem prompte per venas reveheretur. Idque quia semen corpus valdo spirituosum cst. Ergo compendio ita se habet ossicium horum vasorum. Arteriae sanguinem &spiritum vitalem pro materia seminis &nutritione partium genitalium advehunt, venae aute redundantem sanguinem reducunt,& in venam cava deponunt. Sed hic quaeri potest:quare non etiam nervi adrebant spiritum animalem' Iudico, quod vix advehantur spiritus animales pro materia seminis , sorte quia ii in semine non obtinent u-sbim, & ubi necessarii sunt ex spiritu vitali sufficienter generari queunt. A tsi hoc non ost: quare tam valde cerebrum debilitatur ex venere largiore ' Iudico

id fieri, quia plurimi spiritus vitales, qui alioquin in cerebrum propagarentur eo in casu dissipantur, ut hinc cerebrum labascat. g. LXI. Vasa hac praeparantia, cum quibus partibus genitalibus connectantur,inter Anatomicos dissensus cst. Aliqui enim existimant cum testibus, alii

cum parastatis seu epidydimide conjungi. Ego hic Riolanum sequor, qui docet, quod omnino in parastatas nihil ex vasis praeparantibus deduci possit, nisi per testes, & item quod diversis cxiguis ductibus in testes se exonerent. Idque utinagis credam iacit, quod ubi, dum castrantur canes, testes a vasis illis praeparantibus abstrahuntiir,niani lcste ductus tales appareant. Atque huc quoque facit, quod plurimae arteriolae ac venulae per testes dispersae notantur, quae non possunt aliunde originem capere, quam ab his ipsis vasis seminariis. Praeterea capite suo paraltate firmitor testibus assirmantur , de reliquo corpore cum vasis semen deserentibus connectuntur. R E Itaque Diuili do by Corale

169쪽

I32 VNIvERsAE MEDICINAEItaque liaec ita supponantur. Testes numero duo sunt, in scroto positi, ni gnitudine ovi columbini, plerumque tamen sinister major est. Dividuntur . in caput quidem in capite suspenduntur a musculis cremasteri-biu , qui a ligamento valido, quod in osse pubis est, eo loco,ubi trans orsi abdominis musculi lcsinunt, orti una cum vasisseminariis ex abdomine proveniunt. Oblongi gracilesque sunt, cx fibris carnoss, rubicundis aei linis compositi. Involucra quoque telles habent tum propria, tum comm nia. Quot sint propria testium involucra ambigunt Autores. Plerique tamen tria numerant. Nimirum intima membrana albuginea vocatur, alba, crassia, ac valida est', ac censetur a tunica vasorum seminariorum cxtensa

proscisci, quod non ita probabile esse conseo. Media est seu rubra, fibris carnosis donata, & substantiae magis carneae. Extima est membrana seu vaginalis , quae testcin quasi in vagina continet. Haec caeteris tenuior est, & multis fibris dario annascitur, unde exterior ejus facies ii Lequalior existit. Communia tegumenta sunt duae, extimum nihil aliud

est, quam cuticula & cutis testibus forinsecus inducta, quae speciali nomine .seu bursa scroti, item scrotum & scortum appellatur, quod per in dium si pura quadam discernitur: interius vero est productio panniculi carnosi seu membranae pinguedini intertextae , licet hic pinguedine careat. Nominatur darios, quia facile cxcoriabilis est. ipsa substantua testium, qualis sit ambigitur : alii enim flandulosam vocant, alii fibrosaria. Non nego plurimas fibras in iis reperiri, nec item raros, porososque esse e & tamen ab iis dissentire non possunυ qui substantiam testium peculiarem osse ii

dicant, ita ut non si illis in corpore pars similis. Temperamentum etiam calidum cis competere censeo, respectu culus Vim aliquam coquendi aut alterandi illos obtinere necesium cst.

6. LXII. Quodnam sit oscium testium longe diuqtie iam inter Autores disputatum est. Nempe sunt, qui judicant cum Philosopho testes solum tamquam pondera vasis stomaticis o parastatis appensa esse, ne conciderent, sicut telis textoriis pondera huiusmodi appensa esse notamus. Caeterum id veritati minus videtur congruere. Nam quibus animalibus testes in utero si mantur, iis hic usus testium neutiquam convcnit,& quibus testes in iuvente contunduntur, in iis pollunt ponderis vice defungi, & tamen illi sterilescvadunt: atque praeterea vasa illa satis firma sunt, ut non opus habeant tali distractione. Imo temperamentum testium, de tota constitutio illorum levis aliud suadere videtur. Ita neque hoc probabile nobis videtur, 1 quod iidem aut alii censent, testes esse conatios, ut circa illos vasa seminaria intorque

170쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. I 33rentur, ne essent illa animalia quibus testes contigerunt nimis salacia. Nam tunc testibus naturam calidam tribuere non debuisset, cum calor stimulos venereos accendat, & potuissent illa ipsa vasa satis intorqueri, licet telles non haberent. Itaque illa quidem dimitto, transeo ad alias duas opiniones, quae sunt magis probabiles. Illarum una docet testes esse seminu elaborauom dicatos: altera testes inservire depurationi seminu ab excrementostroso, vel etiam colligere serosum quoddam excrementum , quod seminu excretionem venerem proritet. Licet utraque graves rationes videatur pro se habere, tamen communiori subscribo, dum meliora docear. Nimirum censeo testibus competere oscium sciendi semen proli cum. Atque in ea opinione me sequentia confirmant. Initio experientia Medicorum docuit ; aliquando intestibus plurimam materiam semineam repertam csse, It deindc cadem docet, testibus confractis ac concussis steriles evasi sic. Id quoque confirmat

praxis, animalium testes comestos mire roborare vim genitalem, ut non solum talibus usi remediis in venerem magis agantur, verum etiam magis prolificum semen emittant. Si etiam anatomicis conjecturis uti velimus, docent accuratiores quidam Anatomici,ex vasis spermaticis materiam seminis adserentibus nihil posse in parastatas & vasa scinon deserentia vcnire nisi per medios testes, ob quam causam cogitabimus,quam ut in cis semen elaboreturi Et ob hanc causam specialis eis substantia tributa est. qualis nulli alii parti in toto corpore nostro convenit. Quoniam autem a sententiae alterius consutatione nostrae aliquid probabilitatis asterri potest, id maxime uigeo, ut illi Autores declarent, an serum separatim in testes de ponatur, an una cum sanguine, ex quo semen claboratur. Si illud. os cndere amplius debent, per quas vias serum ad testes deveniat, itemque per

quas vias serum illud rursus evacuetur. Nam natura non segregat excrementa, quin etiam ea noverit ex corpore expurgare. Sed quia horum nullum adhuc ab iis monstratum est, apparet, quia illorum opinio nondum ita approbata sit, ut pro vera sine ulteriore inquisitione debeat accipi. Si autem postcrius accipiant, concidit fundamentum ipsorum, ruit ipsorum sundamentum , ideo testes serum accipere, quia nequeunt sanguinem exsugere. Vt taceam, illos tum debere sun lamenta dare, quod telles eo casu semen non elaborent, sed serum evacuent, & pariter ostendere, quo id fiat modo. Deinde quoniam id sertim rursum confundi cum semine debet, utpote, cum per easdem vias expulsari tantum possit, quid )uvat secernere ' Imo dico naturam seri separationi jam prospexisse in renibus, de ser sum sanguinem seminis prolifici generationi obesse. Ergo natura, quae re-

R 3 iste

SEARCH

MENU NAVIGATION