Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

r34 VNIvgRsAE MEDIClNAE agens semper licit optimum, non mittit sanguinem ad testes in quo

copiosum serum contineatur, de ideo sorte arteriae spermaticae insta emul-gcntes initium capiunt. LX IlI. Veruntamen non leves rationes contra nostram sententiam alteri i possunt, quas breviter solvemus. Initio urgent non omnia animalia, quae semen generant, testes obtinere. Sed repono : illorum se men ideo imperfectius esse, & tamen obtinere tellibus quid analogon. Si dicant id melius convenire cum parallatis, quam cum testibus, regero, me id concedere, si figuram nudam externam spectent, non si cohaerentiam& temperamentum considerent. Dehinc uisent, non dari e vasis spermaticis ingrestum in testes: sed huic difficultati jam satisfactum est. Et quid, unde habent testes illa vasa, quae per subitantiana eius disperguntur ' Per

quae vasa affluunt humores praeternaturales, cum in tumores varios attolluntur' Per quae vasa testes nutriuntur ' Imo per quae accipiunt serum, quod expurgant, sicut illi testibus hoc officium assignanti Porro id in vent, quod natura debeat obtinere aliquam partem,per quam excrementa in seminis generatione producta secernat, cum idem ossicium tam curiose

in sanguinis coctione diversis partibus assignaverit. At repono, initio disparem esse rationem fans uinis & seminis. quoniam ille ex magis dissimili

hi, quam hoc:& deinde sicuti natura nullam habet determinatam partem, per quam excrementa segreget tertiae coctionis .ita nec in elaboratione seminis, sed ut ibi partim per insensibile transpirationem tenue excrementudi gerit, partim crassum in vasa repositum viis communibus segregat, aut ad superficiem corporis dimittit, aut alio modo cducit, ita se quoque gcritin seminis elaboratione. Istud etiam contra nos opponunt, quod in aper . tione cadaverum in testibus non reperiatur semen . in aliis autem bene. Huic repono nunquam reperiri salsum esset interim rarius concedo , &causa est , tum quia tostes in demortuis, cx morbo flaccidiores sunt, tum quia semen concoctum mox cxcernunt, & ob similitudinem substantiae semen a substantia testium, nisi multum fuerit, aegre discernitur. Vnum tamen argumentum prae coeterisciscaciter sententiam nostram stringit, nimirum quod non solum taurus testibus ablatis adhuc generarit, verum ctiam homines quidam. Attamen conabimur & id solvere. Ergo initio repono id valde extraordinarium esse, cum compertum si', quod quibus citra ullam l.vsionem aliarum partium genitalium testes vcl morbo vel alia ratione sueriint exstirpati, non generent. Deinde dubito, an testes integri,

an vero non pars tantum corum fuerint extram: item an utrique: aut an

172쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. Is snon praeter naturam tertium testem habuerint, si non in scroto, tamen retractum 8c in abdomine, quod aliquando observatum. Tertio pone ista ita non fuisse, id quoque ex historiis illis non possum ediscere,annon ex semine in testibus confecto, ac in aliis vasis asservato generatio illa proccia serit Denique quarto concedo, aliquando fieri posse, ut debilitatem tostium natura majore robore parastatarum compenset. Nam quantum colligere possum ex historiis hominum generantium sine testibus , illis sere ob morbos telles sublati sunt. Illud autem naturae non insuetum est, siquidem una pars valde debilem condere necessum habuerit, ut alteram condat persectiorem, quae deinde, si cum altera in communi officio conspiret, possit etiam ejus desectum implere. ita vero se habere parastatas

circa eos annotabo.

s. L XIV. Restat, ut nunc officio testium declarato etiam videamus, quomodo omnia huc consentiant f Ac principio quatitur: qirare tura duos testes condiderit ' An sicut alia pleraque membra, ita & testes geminavit Τ Λn potius, quia diversus sexus est, ut utriusque proventui testem unum consecraret Nam quia sexus multum differt, causam quoque diversam esse oportuit, non solum materialem, sed maxime efficientem. Cum

idem in quantum idem semper producat idem. Et quidem ideo dexter testucalidior est sinistro, quia maris generationi est dicatus: contronister frigidior est &sceminas producit. Hine Hippocrati quoque dexte& sinister innuncupatur. Sed si hoc ita tit: inare finister testis dextro major est Iudicant aliqui naturam hoc ipso secto magis senerationem se

minarum, quam virorum intendisse. Nam inquiunt icerrume magis necessariae sunt, quam viri, utpote cum multae uni viro sufficiant, & revioris quoinae vitae sint, & non tam diu generationi operam dare possint. H

rum lententiae nequeo prorsus accedere. Nam natura persectius semper intendit, coeteris paribus, & quis ausit' asserere, viros non esse aeque necessarios quam mulieres Ratio prima contraria etiam manifestam naturae contra se ipsam pugnam inseri, utpote cum contra naturam sit, unum virum multis mulieribus communicare. Neque aliae rationes ita urgentes sunt. Nam non absolute taminae brevioris vitae sunt, neque generationi

per brevius tempus vacant. Nam si citris generare desinant, citius etiam generare incipiunt, neque vir toto illo tempore, quo potest, generationi incumbere debet. Ergo arbitror ideo sinittrum restem dextro majorem videri,quia laxior est: &ideo vasa videri majora, quia humiditate magis diinuunt. Nam revera majorem esse, quis certo affirmet, cum dexter rur sus

173쪽

is 6 UNIvERsAE MEDICINAE sus multo sit densior quam sinister' Magnitudo autem non minus ex proinfunditate, quam ex circumserentia externa iudicanda. f. LX V. Porro respecitu situs controvertitur: quare testesseris pendeanti' Ccnsent aliqui, ut pondere suo virgam virilem in aequilibrio servent. 'crum quia non minus exsectis tollibus bene erigi potest penis , &iciles non a pene . sed cremastere musculo propendent, potius in eorum opinioncm concedo, qui judicant naturam lasciviaedioc modo prospicere voluisse in persectioribus animalibus. Quibus cnim interius in corpore testes reconditi sunt,ea animalia minime lasciva sunt. Raeritur etiam: quod escium cremasteribvi musculis competat ' Respondeo suspendere testes ,&cosdem, si opus sit, retrahere. Hoc maxime apparet in illis, qui pro libitutestes retrahere & remittere queunt.

s. L X V I. Ita unum officium testitim expedivimus, & ejus respectu aliarum partium naturam exsecuti sumus, verum in quaestionem venit, an pra ter id aliud quoque convcniat, nimirum corpus gubernare' Sane non disti tendum cst, magnam esse testium vim in universum corpus. Nam testibus ablatis advertimus temperiem univcrsi corporis mutari, barbam cxcidere, mores turbari, & studia variari. Attamen ideo non absolute principes partes testes censeri debent, sed sub ordinatae cordi, quoniam a corde testes vegetantur & roborantur influxu spiritus vitalis. At hic rursum subnascitur dubium: quomodo in universum corpus hoc dominilim testes exerceant F Sola virtute magnetica aut irradiatione id fieri non facile credendum est, cum coeterae gubernantes partes aliquid corpori tribuant.

Sed ecquid id spiritum esse dicemus, an auram seminalem i Aliqui prius, aliqui posterius accipiunt. Et qui illius sententiae sunt, aut spirit una vitalem in testibus reflecti, aut novum gigni arbitrantur. Illud certum cst, auram quandam seminalem e testibus elevari, N plerasque partes tetro vapore i in praegnare. crum non scio, an ci id regimen competat, & an ea aura corpus ita vegetum reddere queat λ Proinde non improbabile existinio, vel spiritum vitalem calidiorem & vinetiorem redditum partibus tribui, vcl alium spiritum in testibus claborari. De viis non debemus esse solliciti. Nam quia aura seminalis in corpus omne a testibus distribui potest, quidni queant & spiritus' Sed de hac materia rursum agemus, ubi de spiriti b iis sermonem faciemus.

g. L VII. Postquam semen in testibus elaboratum est, ex iis in parastatas deducitur, qui inde nomen habent quod testibus forinsecus adstent. Appellantur & epidi vini ci, quia supra h. e. testes positi sunt. Foris

tenuis

174쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. I 37unuis membrana parastatas cingit, postea sublaηιiam obtinent albicantem,ti testibus non dissimilem, attamen duriorem & magis glandulosam: intus vasa notantur, sed varie intorta, quae si liberentur a lubjecta subitantia

longitudinem continuam nanciscuntur. Figuram obtinent oblongam. daliquantum depressam. nde oriantur inter Anatomicos disceptatur,ventin probabilior opinio est, quod a testibus originem capiant, non a vasis praeparantibus, quod aliquibus cst visum. Namque si ordinate sectio in

stituatur,nullatenus cum his cohaerere advertuntur,& etiam prorsus aliam

ab iis substantiam habent: imo adverti potest, quomodo principio suo continua sint testibus ductibus quibusdam.

s. LX VIII. Quodnam illarum oscium fit, nona convenit inter Autores. Nos consormiter doctrinae de testibus constitutae opinamur, quod illorum oscium sit geminum, nempe initio fovere seminis calorem , ct implere ejus concoctionem : de deindeseminis delationi inservire. Primi restectu similem sere substantiam, & simile sere temperamentum, quam testes habent, acquisiverunt, quemadmodum similem rationem intestina ratione ventriculi Hibeunt. Quemadmodum Vero laborante ventriculo intestina aliquatenus chylum coquunt, aut inchoatam ejus coctionem promovent: ita etiam

parastatae in desectu aut debilitate testium semen elaborare queunt, ut eos quoq; raris observationibus generasse notatum si, quibus testes aut prorsus non suerunt, aut postea ablati suerunt. Secundi oscii restectu parastatae principium vasorum desercntium sunt, attamen intortis vasis. Quaeri hic solet: quare vasa in parastatu non recta , sed obliquata fini t Plana responsio est, ut diutius in iis semen moretur. Sed quare hoc ' An ut melius perficiatur, an ut libidinis oestrum refraenaretur, an ob utrumquc' Quoniam enim smilem cum testibus substantiam, & simile temperamentum obtinent, prius expedire queunt: & alterum exinde discithir, quod quibus animalibus int na non intorta sunt, sed sere recto ductu propagantur, ut cito accepta egerantur, ea sint valde voracia: atque ita potest di hic se res

habere.

s. L X IX. His continuantur vasa strematica deferentia, quae in scroto initium capientia sursum seruntur, & in proccssibus peritonaei vasis praeparantibus juncta pergunt ad ilia & os pubis, ac dehinc deorsum reflexa,& ureteres superpressa sub posteriore parte vesicae, super recto intestino

ad vesicae eollum in vesiculas seminarias termanantur. Substantiam haec vasa solidam, albam & nervosam obtinent,siguram teretem&oblongam. αωytisum valde exiguam, ac obscuram, per quam semen,utpote valde spi-S rituosum Diuitiam by Corale

175쪽

138' VN Iv E R s AE MEDI C I N IErituosum trimsire prompte potest. Uin istorum vasorum est semen trada.

cerein vesculas seminarias. .

s. L X X. Deferentia illa vasa terininantur, ut dictum est, in vescuta sominarin. Eae enim nihil aliud sunt, quam producta vasa dcferentia, di in

oblongiusculum ductum uvae racemo valde similcm. ac in varias cellulas cavitatibus granorum mali punici congruentes desinentia. PUta sunt hae vesiculae inter vesicae urinariae & recti intestini ligamenta ad latera vasorum deserentium, paulo antequam haec .vasa crassiora fiant & uniantur. Nam post constitutas vesiculas has seminarias, vasa illa deserentia rursum uniuntur,& in exiguum ductum exeunt, qui in prostatas desinit. Ad finem illarum duo exigua soramina sunt, carinacula obturata, quibus semen ex illis vasis in meatum urinarium essundi potest. Haec foramina in gonorrhoea laborantibus aut senioribus & siccis constitutionibus maxime notantur, in

aliis aliquando non ita perspicue app4rent. Quis sit astu horum vasorum dubitatur. Α liqui semen in eis contineri arbitrantur; aliqui vero judicant seminis excrementum in iis recipi. Ego priori sententiae accedo. Nam non solum continuae sunt deserentibus vasis vesiculae seminariae, sed & conso mem substantiam illis habent, & in foramen illud dictum desinunt. Imo pressis vesiculis seminariis actutum semen in communem ductum penis effunditur. Quare censeo sicut in intestini eoli cellulis colliguntur & co servantur sceces , dum expelluntur in intestinum rectum: ita in vesiculis his semen colligi, dum tempore coetus excernatur. Verum quomodo se men es dato ex hu soli1 in dubium vocari potest r an id fiat a semine insequente, aut ii spiritibus influentibus, aut alio modo. Ego non improbabile iudico id fieri, quatenus in copula maris & taminae assiuentes eopiose spiritus, & seminis turgescentia aut copia, partes genitales & has vesisas irritant, quae ea irritatione se constringentes semen effundant. Ita enim N aliae partes sere contenta deponunt, quatenus nempe irritatae contstrictione sua expellunt. s. L X X I. Adhuc ad radicam penis inter cervicAn & rectum intestianum glandosa duo corpora utrinque locata sunt, quae prostata vocitantur , autμndula seminaria, Substantia harum spongiosa est, durior tamen quam aliarum glandularum, albicans, ac membrana crassa densaque cinctar orbicularia sunt, di aliquantum depressa. Vis prostatarum secundum alios st tuitur esse semen in se comprehendere ecundum alios pinguem humorem imbibere, quo tompore effusionis seminis urethra delineatur, ne ab acre dine seminis laedantur. Et hoc magis videtur rationabile. Hoc enim pro

176쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. I 39ptium glandularum ossicium est, ut imbibant Lumores excrementitios, &eosdem rursus excernant. Membrana vero densa circum ecta non cana solum ob causam illis data videtur, ut tenuem illam materiam coerceat,

sed sorte magis, ne prostatae in coitu & aliis irritationibus laedantur. Verum in primario officio id dissicultatem parit, quod nullae appareant

viae , quibus contentum humorem prostatae evacuent: hinc alii ad occultas vias procedunt: alii poros a se notatos asserunt. Non repugno,sed consulant naturae scrutatores , ut i J non per foramina illa velicularum seminarium terminationi adjecta evacuatio illa seri queat 'M. LXXII. Quapropter ex vesiculis seminariis N: prostatis materia prolisca in urethram deponitur, quae canalis quidam penis est , ut de eo mc sub finem explicationis partium genitalium etiam agere debeamus. Penis a pendemio nomen habet, quia a corpore virili dependet , quanquam id toti non competit, sed partitantum e)us externae. Nam alioquin diriditur penu in de vocatur illa supcrior penis pars, quae ad radices ossium pubis a cervice vesicae initium capiens intra perin .vum latet. autem appellatur pars illam sequens. Magnitudo renis variat

multum, spithamae tamen longitudine definiri solet. Figura usus oblonga de rotunda est, nisi quod superior ejus pars paulo latior est. Constat penu

ex divess partibus. Principio ei competunt communia tegumenta humani corporis, cuticula nempe, cutis, & membrana carnosa, verum pinguedinem

non habet, ne quidem in pinguissimis corporibus. Deinde propria substantia

penis, non est ossea, ut in quibusdam animalibus, sed propriae quasi naturae constans ex urethra, duobuι corpori bin nervo=s, & glande. Urethra seu fluuurinaria est ductus quidam communis tenuis , per quem & urina & semen transit. Urinam accipit a vescae urinariae cervice, utpote cui conjungitur: semen autem ex vesiculis seminariis per foramina duo ad latera utrinque insculpta, & vesiculis seminariis continuata ; aut ex prostatis, vel per eadem soramina, vel per poros quosdam, quos se observasse A natomici quidam scribunt. Observavi tamen, quod etiam a diversis Anatomicis notatum , aliquando diversum canalem pro urinae & seminis evacuatione, in aliquo gonorrhoea laborante. Duplicι ex membrana urethra componitur :interior nervea magis est, & valde sensilis maxime juxta prostatas : exterior autem magis carnea, de pluribus fibris transversis donata. Ad hujus latera superiore parte utrinque consistunt duo corpora nervosa, quibus non dantur similia in toto corpore. In radice penis haec a se invicem divulsa sunt, verum in progressu conjunguntur per interveniens corpus Pariter ner-

177쪽

velim , sed albicantius, quod septum pellucidum Spigelius nuncupat. Intra

ea nervosa corpora atra & rara materia, quasi ater sanguis , quae nervosis

quaedam fibris Di membranulis intertexta est, invenitur. Ad finem illoriim corporum glans sacet, quae illa corpora quasi cingit, & obturat, aliquanto tamen ampliocestillis duobus corporibus, di in fine acutior evadit. In medio eius foramen est continuatum cum situla urinaria, & eadem quoque membrana tectum, non solum intus, jd & soris. Haec glans non habet sibi adnata tegumenta communia corporis, sed forinsecus tantum apposita, ut cam tegere queant & reflecti. Ibi locorum cutis pra3utium

vocatur, quod Iudaeis aliisque quibusdam populis solitum est praescindi.

Et inferiore pars glans inferventu membranae cujusdani alligatur, quae .stenum vocitatur. Praeter has partes sectiam sita nenis habet, cui noquidem a vena & arteria pudenda, atque prosunda ab hypogastricis, quae ad bifurcatum penis exortum utrinque per longitudinem Mus divincantur. Praecipue vero notabiles arteria sunt. Nervi etiam duo insignes ab ossis sacri medulla producti in penem abeunt, minor quidem in cutem eius digeritur, at ma or per protundiorem partem utrinque per penem &. ejus musculos deducitur. Denique etiam musculas suos penis accepit, sitos intra scemora non procul scroto. Duo corum laterales sunt, penis er etioni dicat;, qui a coxendicis appendice infra principium duorum neo serum corporum penis nerveo exortu producit, de mox carnosi redditi oblique asscendunt, & juxta principium eisdem affirmantur. Duo alii inferiores sunt, & a sphinctere ani carnea parte ortum ducentes , S internis suis lateribus conitincti, recta sub pene antrorsum seruntur, & ei circiter

in medio insema parte ad latera urethrae inseruntur.

s. LXXIII. Osscium penis est inservire urinae evacuationi, & seminis injectioni in uterum. Primi causa ilIi urethra suffecisset, sed ob aliam

causam aliae partes ipsi necessariae sueriint. Id ut melius pateat, ordine quodam secundum officiorum expediendorum ordinem breviter ea inonstrabimus. Principio peni appetitin veneris inditus est, quem maxime interior cius membrana percipit, quatenus a seminis copia irritatur. Hinc

Plato animal quasi penem esse judicavit, quia hujus appetitus sedes sit.

Putant tamen aliqui appetitum illum in cerebro residere, cum advertamus,

etiam citra irritationem illius partis appetitum veneris esse posse, quod non omni ex parte salsum esse censeo. Dehinc seminu excretioru penis est dicatus, quod fit, quatenus partim affluxu spirituum & seminis semen antecedens protruditur, partim constrictione vesicularum seminearum & ur thrae

178쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMns. I Ithrae propellitur. Vt haec excretio debite immitti postet in uterum , riagidum penem se oportuit , de si em. Primum praestat it nervosa illa duo corpora, quatenus ea a spiritus influxu & materiae istius atr rubicundae inflatione risescunt, & excreto semine dissipatis spiritibus. &subsidentibus raritatibus rursum saccescunt. Ideo natura ea ossea non secit, ne continuo rigore molestiam de turpitudinem inducerent. Posterius autem sit per musculos penis maxime laterales,qui efficiunt, ne in congressu vene-rco hinc inde ad latera penis evagaretur. Hi quid inferiores musculi faciant dubitatur. Nam quidam centat eos dilatare meatum urinarium, verum

nec improbabiliter dici potest, quod inserviant detcntioni renis, ne sursum nimis retraheretur. Ad omnia ista reliqua quoque conspirant. Nam ut commode aptari posset cervici uteri, figura teres & oblonga peni contigit, finique corporum glandula imposita est, ut proluberetur celer spirituum dissipatio , simulque circumjecta membrana & septo lucido eidem de causa ipsi prospexit. Habet illa glandula etiam hunc usum, quod cum sensu insigniter praedita sit, contricatione ejus incalesceret, & irritata spirituum astluxum & seminis celeriorem excretionem promoveret. Sed

quare pinguedine penis nulla obductus est ' A pprobo illorum opinionem, qui judicant pinsuedinem mollitie & liquiditate sua erectioni impedimento

suturam fuisse. Nam humiditate sua laxans, & calore rarefaciens etiam aliarum membranarum tensionem praecavet; unde in convulsionibus utiliter illinitur. Concurrere etiam potest haec ratio, ne penis in nimiam in lem deduc cretur, & graxior evaderet. Priorem tamen praecipuam esse censeo: secundae autem tertiam comparo, deesse pinguedinem, ne sensus

obtunderetur & voluptas minueretur. Nam pene non erecto tanta Voluptas fieri non potest. Sed istud vix admiserim, fusam per frictionem pinguedinem id effecturam fuisse. Nam intus praecipue illa sensus voluptas

est, quo ob densitatem membranarum corporaliter pinguedo pervenire non potest. Praputium quem usum habeat, dubitationem nullam ingerit. Quippe id devolutum de revolutum supra glandem divosa ratione in coniunctione maris & sceminae miram voluptatcm sceminis concitat, unde recutitorum foeminae magis delectantur copula eorum, quibus praeputiuiri salvum est. Adhuc id unum inquiramus, an vera sint, quae de longitudine penis reserunt. Sunt qui existiment in parvis viris penena esse majorem, quam in magnis. Id semper fieri non crediderim. Nam si utrorumque corpus bene.temperatum&constitutum fuerit, partium magnitudines

secundum debitam proportionein se habent. Verum aliquando id fieri

S a non

179쪽

UNIvgRsAE MEDICINA Non negavero , cum saepe expertum sit, eos qui sunt statura minores esse cesidiores temperamento. Sic alunt, in cis, qui a venere abstinent, pen esse ma)orem, quam in iis, qui eam exercent. Sed illud experientiae m-

pugnat, & non credibile est. Nam cum in coitu singulae partes distendi rarescant, poni idem accidere arbitror. Nisi indigitent tam auiduum aut frequens Veneris studium, unde partium genitalium robur Naccescat. Pariter ruserunt, quod iis, quibus vasa umbilicalia non proxime ligantur ad umbilicum in infantulis, longior penis obveniat, cum alio rei atur ab uracho. Sed seu propinque seu remote illa vasa ligentur, non ita propinque ligari possunt, ut retractio vesicae fieri possit, & seinperetiam quocunque modo ligata juxta abdomen decidunt. g. L X XI '. Sic se habent partes genitales virorum, sequuntur partes genitales mulierum , quarum officium Ut primo virile membrum admi

tere & constringere, pro exceptione seminis, deinde muliebre semen elaborare ac virili conjungere, tum coniuncta semina debite maturare, ac amuente nutritionis materia in debitam quantitatem deducere, dum sextus vicissim in lucem emittatur. Illa munia exsequitur anima per vasa praeparantia mulierum, te's, rasa deserentia, uterum, & pudenda, de quibus partibus ideo ordine agendum est. L X X V. A vasis praeparantibus exorsi notamus, quod ea quidem exortu cum vasis praeparantibus in viris conveniant, sed ab iisdem differant propagatione 3e terminatione. Nam in mulieribus ea vasa ex abdomine non excidunt, verum quia testes utero a lateribus in abdomine assident, in eoderia manent. Ideo breviora quoquc illa vasa, quam in viris sunt, quod ut natura conat'nsaret, pluribus anfractibus pampiniformem processum intorsit. Dehinc in viris quidem vasa praeparantia secundum se tota in testes abeunt, in mulieribus autem in medio itinere divisa partem ad testes, partem ad ulcrum mittunt. ae ad testes abit, major est, sed quae ad uterum concedit, minor, interim fere in tres surculos divisa. Unus ad uterum excurrit; alter ad vas deserens & Iigamentum rotundum procedit : tertius uteri latus sub membrana exteriori perreptans circa cervicem uteri terminatur. Horum vasorum officium cum virilibus consimilibus congruit lare, non tamen ex totor quippe ob divisionem minus materiae semineae ad testes muliebres adducunt, & ad uterum uberrimam adserunt; tum pro nutritione uteri, tum pro inenstrita purgatione, tum pro alimonia scelus,

quam dui in utero est. Illud notabilc in his atque aliis vasa vicinis uteroin, quod in praegnantibus multo sint ma ora, quam in non praegnantibus sDi JH-by Cooste

180쪽

Co N TR Ac T LIB ER PQ Mus. I 3tibus , ob sanguinis , quam eo tempore deorsum accipit, maxime attractione ipsius latus. An etiam ob vasorum compressionem id evenit pNon ausim certo assi arer licet mihi dubium non sit , satis vicina vasa ob uteri extensionem magnam premi. Hoc quoque a qui biisdam notatum, 'vasa illa spermatica tum inter se, tum cum vasis hypogastricis mutuis anm, stomosibus communicare, ut sic ex arteriis hypogaltricis in venas spc maticas sanguis se exonerare queat. L X X V I. Testes dehinc muliebre, . eis aliquatenus cum virilibus co sentiunt, tamenin multis ab eisdem discrepant.. Nam non extra abdomen

propendent, sed in abdomine ad latera sendi aliquantuna ab eo distantes in elatiore sede collocati sunt, eidemque ope ligamentorum sit periorum connectitntur. Figura non ita rotundet & ae quabili sunt/ut viriles, sed alia quantum depressiores & soris inaequaliores , mqnitudine minores, substantia molliores, tomperamento debiliores. S compositione prorsus alii. Nam una solum mcmbrana integuntur,' & substantia partim testibus virilibus cognata etsi molliore, partim prorsus dissimili constant, utpote cum vesiculis & cavernulis sint pleni. Hinc usus non est prorsus idem. Nam elaborant quidem semen, sed non tam persectum, quam viri: nequς solum, verum taplere mihi videntur etiam usum vesicularum seminearum. Ergo retinent etiam in se semcn usque in tempus coitus, quo per vasa deferentia in uterum emittunt. His positis licet omnia bene intelligere, quae in muliebribus testibus occurrunt. Nimirum in abdomine siti sthi partim ob loci convenientiam, partim ob uteri conspirationem, partim ob temperamenti debilitatem. Unica autem tantum membrana integu tur, quia externis injuriis non patent. Et alia acceperimi, ut testimonium iraeberene debilioris sexus debiliorem esse vim in generando. Praetereo ciens, quod a quibusdam dubitatum est, an testes omnino mulieribus comporant ' Nam viriles aut virilibus prorsus smiles illis convenire, nemo ad ret, at nullos, qua fronte quis contra sensuum fidem neget officium si

urgeant omnino cum testibus virilibus non congruere, nego, si omni modo intelligant, sed si aliquo modo intendant, ratum inferre possunt, sequiori sexui debiliores has partes conti gisse. s. L X X VII. Ex testibus semen muliebre per vasa deferentia eo serridebet, ubi semini virili commode potest conjungi. Sed quae illa sint, Anatomici anxie inquirunt, ut ob hanc quoque causam Peripatetici quidam mulieribus siquid simile tantum testibus, non veros testes tribuerint. Pr habile tamen est, si quae dentur, quoa sint ea, quae a testium extremitate inserna

SEARCH

MENU NAVIGATION