Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

carpum devenerint, terminantur.

I. LXVI. His ita circa brachium seu manum explicatis, eadem circa pedem seu crio perpendenda sent, nempe tum ossa, tum ligamenta, tum musculi. Antequam vero illas partes sigillatim persequamur, prius denominationem externarum partium referemus. Ergo quidem dicitur tota illa pars Pes , at quia eadem Vox ultimam etiam tantum ejus partem significata quibusdam discriminis gratia aepellatur magnin pes, ac a quibusdam etiam Cris. Dirimitur in tres partes , supremam, mediam, & infimam. Prima pars vocatur femur &-Latinis, Graecis quia truncum corporis quasi in duos ramos deducit. Rus interna pars dicitur semen, at protub rantia exterior iuxta articulum &ex Graeco schion. Secunda pars appellatur tim. & Graecis Gnon raro tamen hoc nomen denotat alterum os tibiae fibulae oppositum. Anterior tibiae pars iani ημιεν Graecis nuneupatur, quasi anteribiale, aut protibine, at posterior vocatur &Latinis sura. Sed exterior & interior --μιν dicitur. In s

periore parto tibiae flexura est, & articulus, quo femori jungitur. Vocatur

tu seu genu. Speciatim anterior pars , aut potius os ibi jacens vocatur ἐπι- aut μήλη, Latinis vero mola genu , de ratula. Posterior autem

pars, qua flectitur & Latinis poples. In inferiore parte eminentiae duae conspicuae sunt, quas vel ν εμα Graeci, Latini mallulas dicunt, atque talas, quanquam valde improprie , cum malleoli talo praepositi sint , adeo ut videri non possit. Ultima pars pedis dicitur absolute - . seu pes, & discriminis gratia parram pes. Hic ad si litudinem manus dividitur in tres

partes. Prima dicitur πιλεν, item - φν- etiam aut Latinis canem quanquam eo nomine speciale etiam in notatur. Secunda dicitur Ze apud Latinos autem nomine caret. Tertiam nuncupant δε--λους seu dg ros, quorum maximus pollex voeatur, caeteris a situ ab hoc nomen sortientibus.

s. L X VIL Sed his dimissis revertamur ad partium recensitariam explicationem specialiorem , & ab ossibus incipiamus. Ita vero OP pedis

seu cruris sunt os coxa, os femoris , patella, ossa tibia , de ossa ad extremum pedem pertinentιa. Inter haec os coxae superius jam explicatum est, ubi infimi ventris ossa enodavimus, ut modo sequentia adhuc declaranda supersint. s. L X VIII. Osfemora est os illud omnium quae in corpore hum no reperiuntur maximum, quod inter coxendicis & tibiae os interjacet , aeutrique coarticulatur. Vsum praestat ad cruris seu pedis assionem , quae

352쪽

Aeambulatio est , summe necessarium, quatenus molem universi corporis seu stemus, seu ambulemus, sustinet, & musculis etiam diversis firmitatem exortus praebet. Quoad substantiam firmum solidumque hoc os est, media

parte tamen cavernosum, tum ut molem corporis cola imode & citra periculum toleraret, tum ne ipsum nimio pondere corpus gravaret, aut nimisello exaresceret. Quoad quantitatem maximum omnium in toto corpore

est, ob ficinitalcm, quam requirebat ad sustinendam molem totius corporis. Quoad figuram teres & oblongum est, non tamen aequaliter, sed anterius magis gibbum & posscrius concavum, ac circa extremas partes m xime inseriorem, latius , itemque pollica parte lineam asperam obtinens. Quam figuram itidem tum ob robur, tum ob meliorem musculorum insertionem & propagationem, tum ob commodiorem cum aliis ossibus conjunctionem nactum est. Propicr quam praecipue duM etiam appendices sortittim est, superiorem nempe,& inferiorcm. Superlar non recta sursum, sed versus interiorem sedem cervicem erigit, ut tutius insistere pedibus possemus, neque gravitas corporis antrorsum vergeret. Ei deinde caput semiglobosum & maximum impositum est, cartilagine incrustatum, ut exactissime tutissimeque ossi coxendicis copularetur. Atque ob eam causam ligamentum quoque validum & tercs medio sere capiti, ubi fora naen ejus causa exsculptum est , ex osse coxendicis enatum inseritur. Praeter istud caput superne ex osse semoris alii duo processin exseruntur, qui quoniam eos musculos excipiunt, qui femoris motui auxiliantur, Graecis πο-& Latinis Rotatores appellantur. Vnus processus exfernus est, de major, imo maximus intercos omnes, qui aliis ossibus non committuntuς.

Ex lata basi incipit, paulatimque angultior cvadit, non tamen prorsus in mucronem desinit. In eo inus, impressiones, ac linea astera notanda sinat. Sinus aster interna parte vistur: quatuor impressiones foris gibba parte exsculptae sunt: atque illarum uni in procliviore & humiliore sede positae linea stera deorsum ducitur , ae oblique per semoris posteriora incedit. Alicrprocessus internus est prioreque multo minor, obtusum tuberculum repraesentat. Inferior appendix ossissemoris duo.capita magna exserit, magis versiis poltctiorem quam anteriorem corporis partem vergentia, unde accidit, ut crus quidem introrsum acuto satis angulo inflecti queat, at foris ultra rectam lineam, extendi non p*ssit. Eorum capitum unum externum & crast.

sius: alterum internum & minus, at obtusus existit. Hisce capitibus femur tibiae committitur, ut secti & extendi crus possit, sed neutiquam ad latera. moveri, quanquam cana sententiam aliqui Gal. attribuerunt. Notandi ci

353쪽

3i6 VNIvERIAE MEDICINAE ca eadem capita duo nus sunt. Alter anterrere parte corporis consistit, livis admodum & cartilagine tectus est, excipitquc patellae tuberculum. Alter p criore parte corporis consi stit, prioreque major est, partim ut ligamentum illud validum exciperet, quod ex femore cnascitur, & tuberculo inter duos sinus in elatiore tibiae palic exsculptos enato inseritur: partim ut vasis ad inferiora distributis tutum iter praestaret. In eodena osse semoris circa appendices inveniuntur quoquesoramna leνia, quae utilia sunt pro valia diore ligamentorum rotundorum articulos ambientium inscrtione. Porro

in posteriore quoquc parte inferiorum capitum duo Uasesamo seminis ilia

reperiuntur, quae solers natura cum ob finem condidit, ne primi pedem moventis musculi caput, juxta quod consistunt in motu validiore a dictis capitibus attereretur, aut aliud detrimentum caperet. s. LXIX. Ad genu anteriore corporis parte ubi Pinur tibiae coniungitur, patella est, mola etiam, ac rotula vocata,partim a figura, patetim ab officio. Os subrotundum est, foris planum, at foraminulentum, intus in

medio gibbum, sed ad latera deprcstum est, ut duobus capitibus inserioribus scinoris respondeat: latum quoque sed parvum cst, utpote vix duos

transversos digitos exaequans. Firmatur in suo loco a tendinibus divers rum musculorum, qui genu transccndunt. Vsum habet, ut conjunctionem senioris & tibiae firmet, & impediat, ne semur antrorsum excidat, cum pes multum extenditur, quemadmodum fere contingit, cum ad decliviora descendimuS.

s. LXX. Sequitur tibia, quae duo ossa habet in cxtremis sibi copulata , at in modio dehiscentia. Copulatio illa ob majorem tibiae firmitudinem a natura instituta est,at hiatus ob musculorum commodiorem. & qua partem tutiorem implantationem. Vtrumique os substantiam duram solidamque habet, ob firmitatem, attamen interius cavitatem , & medullam obtinet, ob humectationem. Vnum, quod interius consistit, nomine totius

tibia vocatum, alterum autem, quod exterius est,flbula, & a quibusdamsura. s. LXXI. Tibia multo major, quam bula est, & figurae non teretis, ut alia longa ossa, sed triangularis. . Anterior angulus acutissimus est, ac spina appellatur: minus acutus ille, qui foris stectar, & minimum ille, qui bulam rebicit. Hanc figuram nacta cst, ut melius divorsis musculis initium &stabile fundamentum praebcrc possct. Vtrinque superna nempe di inferna laric in extremitatibus tibia appendicem exscrit. Superior appendix nonni-il ab anterioribus versus posteriora procedit, ac in dura eminentiaε dividitur, quibus lingulis sinu3 oblongi super ciales, laevi cartilagine incrustati in

sculpti

354쪽

sculpti sunt, quibus capita duo inferiora semotis rccipit, cui tibia per enar-throsin copulatur. Vt autem ea conjuneso firinior estet, Nob sinuunt laevitatem non continue luxatio fictat , maxime si ad acutum angulum tibia constringeretur, in ambitu uniuscujusque cartilago crassa versus centrum paulatim attenuata circumposita , ac ligamentis firmata, elapsum illum prohibens. Ac eo etiam confert tuberculum illud duobus sinibus intempositum, inaequale&aspcrum, cui ligamentum validum ex sinu magno, pollica parte inter duo femoris inferiora capita situ produetum inseritur. Inferior appendix sit periore multo minor est, & tibiam cum talo per ginglymum copulat. Sinum habctgramnum cartilagine incrustatum, linea media a posteriore parte in anteriorem excurrente distin diam, ubi postea in leve tuberculum terminatur. Major ac profundior est ille sinus, qui ad interiora vergit, ob processum illum crassum intus cavum , foris gibbum & cxcarnem, quem malleolum internum Anatomici appellant. Externus dehinc minor elt, & praeter eum externa parte inseriore appendicis loco , alius sinus oblongus asper, nullaque cartilagine munitus visitur, in quo fibulae inserius caput recipitur, ob mutuam sociationem. s. L X XII. Fibula ab externo latere tibiae jungitur, cidem longitudine quid cm aequalis, sed crassitie multo minor. Neque enim aeque principaliter molem corporis sustinet, sed tibiae maxime firmamenti de auxilii causa adjungitur. Superius ideo tibiam iiiicit, ac adeo infra eandem consistit, & inferiore parte rursum longius exseritur, ubi pς iis ollibus copulatur. Itidem Uuissum ac triangulare id corpus est : acutiminus angulus anteriora respicit, qui ad interiora vergit minus acutus, minimum alitem , qui foris spectat. Vtrinque etiam appendicem ex serit. Superior in latere imterno sinum obtinet cartilagine tectum, cui capitulum latcrale tibiae subsuperiore ejus appendice politum inditur. Inferior vero acuto angulo neutiquam cartilagine obdutio terminatur, ac in sinum cxternum & oblongum inferioris tibiae appendicis committitur, atque ibi malleolum externum constituit, qui cum interno talum in suo loco continet, & hic quidem nugis quam ille, quia fibula profundius demittitur, quam tibia, ob quam

caurum malleolus quoque externus interno demissi orest. Ut autem etiam firmius fibula cum tibia conjungeretur, in medio ligamento ad id a natura facto eoercentur, & sibi mutuo uniuntur. g. L X XIII. . Succedunt Ua pedis extremi, quae ipsa scuti respondent ossibin extrema manus. ita ad consimilem modum dividuntur. Sicut

ergo haec distribuuntur in carpi , metacarpit & digitorum ossa, ita pedu σε

355쪽

3r8 V Nivsvs A MEDI CI N AEsunt vel Ἀψi, vel metatasi, vel digitorum pedis. Attamen praeter haec omnia aliqua occurrunt, quae a manus ossibus omnino diversa sunt, quae nuncupantur a quibus lana ossa partis imomisata pedis. Atque ab his ordiendum est, qirandoquidem extrema parte pedis ponuntur. Tria numero sunt,

talin, calcaneus, seu calcu os , deos naviculare, quae in eo conveniunt, quod in

primo suo exortu mollia & cartilaginosa fere sunt, foraminibus multis plena , ac pumici similia, sed figura prorsus discrepant, sicut de magnitudine.

Maximum enim est calcaneiu, magnitudinc medium ratio, at nummum os

naviculare. Verum in specie agamus de singulis.

L X XIV. Talia est illud os, cui tibia & fibula iungitur, cujusque

beneficio pes sectitur; extenditur, ac aliquantum ad latera convertitur. Alias dicitur Asbagalus nomine ex Graeco deducto. Variam omnino Ruram nactum est, secundum diversas suas partes, superiorem nempe,infretorem, anteriorem, posteriorem, & Iaterales, internam nempe & externam. Superior pars & a Latinis quibusdam a trium vocatur , quia quadratam figuram cxhibet, non tamen exacte, quia posterius latus priore aliquantum brevius est. Superficies vero non est aequalis aut plana, sed imae ap- .pendici tibiae rospondet eatenus, ut eam commode recipiat per ginglymum. Hinc in extremis rotunda eminet, sed media parte desidet. Lar rates partes superne laevi cartilagine teguntur, ubi malleolos recipiunt: infernc vero simis asperos habent, in quos ligatrienta induntur, quae duo ossa tibiae talo colligant. Anterior pars longam cervicem emittit, quae in rotundum capitulum cartilagine obductium terminatur, quod simit ossis navicularis immittitur, qua articulatione pes in latera movetur ac circumducitur. Inter hoc & superius latus occurrit sinus rotundus mediocriter cavus, in quod dum pes ad acutissimum angulum flectitur, tuberculum illud, quod in medio lineae interioris sinus tibiae eminet, ingreditur. Posterior pars minima ommum, totaque aspera est: superne transversum sinum per totum Iatus exigit, quod recipit ligamentum tibiae: inferne autem sinuni habet descendentem parvum, per quem transmittuntur tendines musculorumpcdem moventium. In ma pars talum cum osse calcis conjungit duplici commissura, recipiente per sinum, & recepta per capitulum. Et si vero &sinus & caput in hoc conveniunt, quod cartilagine obducta sunt, tamen differunt stu & magnitudine. Nam sinus in anterioribus jacet, ac tripla sere parte capitulo majus est. Alioquin caput oblo um & rotundum est, sinus autem, a posterioria iis ad exteriora oblique excurrit, coracoidem scapulae processum non male exprimens. Inter hunc & illud, ubi talus calcem Diuiti oule

356쪽

CONTRACTAE LIBER PRt Mus. s I9eem non attingit , alius sinus longus & mediocriter profiindus ae latus via situr, cui ei regione calcis alius respondet, in quo mucosa quaedaira substantia reperitur , quae ligamcnta cartilaginea, hoc loco talum calci jungentia irrigat ac hutnectat, ne in longis crebrisque motibus nimium sic

centur.

g. LXX V. Calcaneis seu ealiuos talo substemitur. Superitu enim ejus lania anteriore parte sinu suo recipit talum, at capitulo ab eodem recipitur: posteriore autem loco a talo liberum est, ubi tamen sinu aspero ga det, cui ligamentum tibiam constringens a tibia enatum inseritur. Larininternum 3c externum sinus exhibet, & illud quidem evidentius, utpote transitum praebens quibusdam tendinibus & vasis: attamen externininum etiam tendines duos transirittit. In imum latus latiusculum est: posterivi

modice gibbum, leves sinulos obtinens, in quos tendines primi & secundi

pedem extendentium musculorum inseruntur.. Anterim denique leviter prominet amplo capite, quo cubiformis sinui sere plano coarticulatur. g. L X X VI. Hamulare seu os a naviculae forma nomen sortitum est, quia oblongum est, intin insigniter cavum deforu convexum, utrobique cartilagine incrustatum. Cavitia caput tali recipit: conrexa autem pars tres obtinet superficies adeo leves, ut ambiguum sit, excipiant an excipiantur. His committuntur tria tarsi ossa , quorum diaximum internum latus occupat, sicut minimum externum. Suum habet in parte inrema pedis, cujus beneficio praecipua pars tarsi talo committitur. 6. L X X VII. Post haec tria ossa, sequuntur quatuor bl s tarsi, quae ipsa inter se connei tur cartilagineis ligamentis, nisi quod ubi se mutuo

respiciunt, omni cartilagine libera sint, contra vero ubi anterius metatarii ossibus, ac posterius naviculari conjunguntur, laevi cartilagine obducuntur. Illa osta, si ita sibi sociata considerentur, forma sita fornicem repraesentant, quatenus superiore parte convexitatem, at inferiore ubi planta

pedis est, concavitatem efformant. Atque id summa ratione natura machinata est. Quoniam enim tendines & musculi diversi inferiore parte pedis reperiri debebant, nisi illa cavitas condita foret, comprimerentur ac laederentur. Maxime vero illam cavitatem constituunt, illa tria ossa, quae naviculari committuntur, quae quoniam superna parte lata, at inseri re acuta sunt, a Fallopio & aliis quibusdam nuncupantur C eiformia. s. Lx X VIII. In specie sunt ea quatuor ossa formia, a magnitudine sua cognominata in minus, & mediam. Cusiformori yocatur, quia siqnis suis lateribus cubum repraesentat. Situm habet inter

calcis

357쪽

31o VNIvERsAE MEDICINAE calcis anterius latus, cui posteriori suo latere conjungitur , & quartum &quintum os metatarsi, quorum respectu duplicem superficiein obtinuit, iis anterius copulatum. Porro interna parte quarto ossi tarsi conjungitur: at externe, superne item & inferne ab aliis ossious liberum cli. g. LXXIX. Cuneiforme os ni is, quod secundum os tarsi est, post rius sinu suo navicularis ossis processulum intemum suscipit , anterius vero cum primo osse pudii, quod pollici substcrnitur, copulatur , sic tamen, ut distinete notari nequeat, an per sinum , an per procossum id sit. Superius convexum, inferius concavum est, fout & alia cunei formia ossa,utrobique autem valde asperum est. Cuneiforme os minuι, tertium tarsi est, ac medium inter cuneiformia locum habet. Superne leviter arcuatum cst, ac figuram quadratam exprimit, inserius autem in acutum abit. Anterius ac polierius triangulare apparet, ibi secundo tarsi, hic naviculari ossi copulatum inte cedente cartilagine iitrobique isti cuneisormi ossi annata. Interne ac externe quadratum oblongum repraesentat, atque ibi quidem sinum ingreditur lateris externi primi ossis cuneiserinis, hic autem cum tertio osse cunei formi sociatur. Denique Cuneiforme os medium, quod quartum est inter tarsi ossa, priori simile ,su eo aliquanto majus est: inferne etiam non tam acutum existit, & in medio ibidem locorum tuberculum exiguum exserit, pro receptione musculi tibiaei. Anterius dehinc tertio metatars ossi nectitur , sicut posterius levi sinu externum tuberculum ossis navicularis recipit , a lateralibus partibus denique tata ossibus tertio & primo connectitur

F. L X X X. Post tarsum sequitur metataris qui Graecis Latinis autem vocatur. Componitur ex quinque ossibus , Omnibus digitis pedis . ipsi etiam pollici, iecus quam in manu fieri plerique arbitrantur, singula substrata. Substantia ipsorum solida est, intus tamen

excavata. Magnitudo etiam major, quam in metacarpio. cum pes manu Iongior sit. Inter se tamen non aequalia sunt. Nam&crasitie& Iougutudine maximum est, quod pollici substernitur, tum paulatim minora evadunt, prout ordine ab hoc recedunt. Figura illorum metacarpit ossibus non adeo absimilis est, ac utrinque capitula exhibet, cx quibus anteriora posterioribus minora sunt, ac ad rotunditatem vergunt, at latera compressa sunt. Sunt etiam versus superiora magis, quam inferiora diducta, aliter quam in metacarpo, cum pedum digitos in extensione aliquanto magis atque manuum elevari necen infuerit. Pollipi etiam substratum os

caput orbiculatius obtinet , quoniam pollex ad latera magis moveri debe- bat.

358쪽

Co N T R AC T. AE LI B E R PR. I Μ us. 3rabat. Posteriora capita superius erassa sunt, inserius acuta, & ad Iatera coinpressa, ut triangulum non male exptimant. Haec sinum levem habent, conspicuum tamen, & cartilagine tectum, quibus tarsi ossa excipiant. At anteriora in sinus digitorum immittuntur. Inter se sociata haec osia in medio cavitatem relinquunt, pro diversorum musculorum defensione &receptione.

s. L X X XI. Vltima ossa totius pedis sunt esse digitorum pedum. Illorum sunt quatilordecim , nempe tria singulorum aliorum digitorum, &duo pollicis. De his non est opus, ut multis agatur, quandoquidem fere eonveniunt cum ossibus digitorum manus, sive substantiam, sive stum, ac connexionem, sue figuram spectemus. Magnitudine tamen ab iis discrepant cum multo minora sint. In articulis horum digitorum pariter ossa sesamoidea reperiuntur, quae itidem minora sunt, quam digitorum, at in aliissere cum illis conveniunt, . s. L X X XII. Post ossa pedis seu cruris, & cartilagines ipsis coniunctas , nunc porro nobis sunt dcclaranda ligamenta cruru seu pedis. H rum alia ad articulos pertinent, alia autem ad tendines musculorum ad pedes transinissos cocrcendos. Ad articulos spectant ligamenta illa, ouae os moris cum coxendice, deinde quae idem Os semoris cum tibia & labula , . turia 4uae tibiam cum fibula, porro quae haec ossa cum talo, postea quae hunc cum ossibus pedis, ultcrius quae haec alligant, de quibus omnibus brevitcr seorsura est agendum. I. LXXXIII. Ergo quidem 'voru caput;uperitu duobus ligamentis affirmatur acetabulo coxcndicis. Primum est nacmbrancum, latuinque, orbiculatim articulationem illam 'ambiens & municias, quale etiam in ali rum articulorum firmatione reperiuntur, sed sicut hic articulus magnitudinc omnibus aliis superiorcst , ita hoc quoque ligamentum omnibus sibi similibus fitinius & crassius existit. Secundum est ligamentum lcres & sere cartilagineum, in ipso acetabulo consistens, quod enatum ex bumiliore ipsius pede, ubi supercilium ejus non est osseum sed ligamciitosum, medio lenioris capiti . ubi sorainen hanc in gratiam insculptum est, innascitur, ut praecaveatur illorum ossiuin luxatio. s. L X X X Ι V. Dehinc inseri vi caput femoris cum tibia ac fibula sex lin.

gumentis connectitur. Primum commune est, mena brancum & latum, universum illium articulum ambiens, cxcepta parte antcriore ubi patclla illamna, tum conjunctionem scinati quae ipsa suae finxitatis causa iisdem tribus is mis tendinibus, secundi nempe, tortii θ: quarti tibiam extenden

359쪽

311 VNIVRRs E M aDICINAE tium musculorum, ossis femoris inferiori ea diti & tibiae fibulaeque, ubi illi conjunguntur , connectitur. crastum est ac validum, in poplitestum, quod originem suam sumit a medio partis posterioris tibiae , hineque rem asscendens in duo capita abit, quae postea in duo semoris capita ,

qua parte maxime inter se recedunt, implantantur. Tertium cartilagin uim & firmum est, secundo ligamento lamoris respondens. Enascitur ex

sinu illo magno, qui est inter duo capita inseriora femoris, quibus prius cnarratum innascitur, hinc inter articulum consistens implantatur tuberculo illi, quod inter duos sinus superioris tibiae appendicis est, ubi asperum apicem emittit. Quartum exile & gracile est, quod originem sumit ex medio ligamenti secundi,ubi in duo capita dirimitur, & sursum propagatum, inter duo caseita semoris inferiora inseritur. Quintum teres , genu externo lateri obducitur. Sextum denique huic e contrario positum inremo ejus-d a lateri attenditur. s. L x X X V. Tibia cum fuisti duabus ligamentu asstringitur. Primum superna parte consistit, quod ossa haec, ut caetera solent, undique exteriuσcircumdat. Alterum ea parte est, ubi ossa haec ab invicem distant. Latum, membraneum ac tenue est, obliquis fibris a tibia, ex qua oritur, ad fib lam, in qua desinit tendentibus. Prorsus simile existit illi, quod cubitum radio copulat, atque etiam ad rius modum musculos anteriores in tibia consistentes,sejungit a musculis, qui posteriorem ejus sedem occupant. s. L X X X VI. Tibia ct sibula cum tala tribus ligamentis copulantur.

Primum est membraneum , communeque totum articulum ambiens: duo

alia eartilaginea existunt, sua dum quidem a malleolo interno oritur, &interno tali lateri, quod i malleolo excipitur, innascitur :.sed tertium huic contrarium est, utpote quod a malleolo externo enatum in tali externum latus implantatur.

. g. L XX X V Ι I. dehinc cum pedis ossibus quinque ligamentis so

cia an Primam conmune est , calcis articulum cum talo orbiculatim ambiens. est cartilagineum, quod ab inseriore loco tali oritur, &ealai committitur. Tertium totum articulum externa sede ambit, ac ex eervice tali pronatum naviculari ossi inditur. Quartum robustum est ac carintilagineum , quod universum articulum ambiendo calcis os cubiformi c putat. amnium denique a tali cervice productum ossi cubiformi implanis

. s. L X X X VIII. Tarsi deinde, metatarsi, ac dissorum pedis ossa aeque auultis ac similibus ligamentis sibi sociantur, ut ossa manus, ut propterea

360쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. non sit necesse de his addere. Quemadmodum etiam illa ligamenta , quae

tendines musculorum ad pedes pertinentium coercent , cum ligamentis manus congeneribus sere conveniunt. Ea haec sunt. Primum transversianieli, in anteriore parte , tibiam & fibulam conjungens. Secundum ab inter no malleolo enascitur,& in os calcis immittitur, quod eis simplex videtur, triplex tamen est, & tres veluti annulos effingit. Tertium ab externo malleolo inchoat, & in idem os calcis immittitur, per quod transeunt duorum musculorum, nempe secundi pedem flectentis & abducentis tendines. Vltimo in digitorum inserna sede itidem ligamenta talia reperiuntur, per quae transeunt tendines musculorum digitorum pedis internodia flectentium , quemadmodum in manu reperiri supra notavimus. s. LXXXIX. Ita etiam enodavimus ligamenta eruris seu pedis, transitum ergo facimus ad declatationem musculorum cruru seu pedis. Horum autem alii pertinent ad femur: alii ad tibiam : alii ad pedem in specie sic

vocatum: alii denique ad digitos pedu: & singulis tot competunt, ut per eos omnis motus diversiitas queat ex plicari. Vt a femore incipiamus illi competit triplex motus, nempe extensio, flexio, & circumductio, seu motus ing rum. Extendi dicitur crus, cum versus exteriora ducitur, quemadmodum evenit, cum pedes ab invicem divaricamus. Hoc vel recta fit, vel oblique, versus anteriora aut posteriora declinando. Flexio vocatur, motus ille sena ris, quo in anteriora femur movetur, ut corpori fiat vicinius: & itidem vel recta est, vel obliqua declinans aliquantum ad unum vel alterum latus. Circuinductio seu motus in gyrum in semore nuncupatur ejusdem in orbita sua circumverso, atque vel versus interiora, vel versus exteriora fit. Illis motibus conducunt sui musculi ab officio denominati, quorum in unoquoque latere undecim sunt, iacmpe extendentium tres, qui posteriori loco in osteinnominato, seu ossis coxae dorso jacent: flectentium quatuor, quorum duo in ventris cavitate abditi sunt, duo autem semoti innituntur: quatuor itidem circumagentium, quorum unus internam, alii externam coxendicis sedem possident. s. XC. Extendente musculi vocanturglutat, quoniam natium carno

sim partem conficiunt,& discriminis gratia primin appellaturgiatavi major. Hic detracta cute cum subsecta pinguedine statim in c onspectum venit, in quo notanda positio seu itus, de oscium. Quoad tum totum sere natem sui lateris complet, initium ducens carnosum , amplum & quasi semicircularca diversis ossibus, nempe superiore parte ab ossis ilium spinae circumsere tia tota,laterati ab ossis sacri parto inferiore,infima autem ab osse coccygis,

SEARCH

MENU NAVIGATION