Disputatio medica inauguralis, de urinae secretione suppressa ...

발행: 1800년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE HAEMORRHOEA PETECHIALI. 1

RE1h et BE HRENs duorum aegrorum historias in medium protulerunt, qui subito animam emaverunt, alter resolutione, alter distentione nervorum, correptus. Et nonnulli denique, quos bo murrhora OCCupabat, mortui sunt, quanquam nulla adesset causa, quae ad mortem inferendum plane sussiceret φ. Scire autem licet, plerosque aegrOS, QUOS haemorrhina invasit, perductos esse in sanitatem; quippe sanguinem, inter Cutem et cuticulam effusum, vasa lympi alica paulatim sorbuisse, aegrosque haud amplius ad sanguinis profluvia opportunos evasisse. Atque ex auctoribus accepimus, quod, postquam morbus medicinae parere diu omnino recusaverat, aegri quidam, a medicis deserti, tandem Conualu

runt Corpus unum, hOC morbo exanimatum,

ferro patefactum est; et quae oculis introspi-C cientium

TERSTROEM.

62쪽

DISPUTATIO MEDICA

cientium obvenerunt, in Actis Naturae Cu- riosorum ' narrata sunt, eaque eXscripsit DrADAIR quum Vero, quae memorata sunt, nihil rei nostrae lucis effundant, ab omni parte transibam.

S IV. DE CAUSIS REΜΟTIS.

QUAENAM corporis conditio in baemorrhoeommaXime proclivis est, medicis, credo, haud satis Compertum est. Nonnulli putant debilitatem ei praecipue occasionem dare. Et aegri quidam, quos hoc morbi genus aggressum est, virium profecto imminutionem experti sunt, quae paulatim obrepserat, antequam signa morbo propria sese ostenderunt. Haec virium imminutio, uti medicis placuit, ex nimia fatigatione, Vel Ciborum parum nutrientium, et tabernarum simul insalubrium usu, vel tantum praVO Corporis habitu, exorta est forsan pro primo morbi indicio potius habenda. Morbi praegressi, utpote omnia febrium gene-

63쪽

DE HAEMORRHOEA PETECHIALI.

ra, rubeola, Tariola, rbe vincti mus, partus difficilis, aliique similes, a medicis putati sunt mortales aptos reddere, qui in hoEmorrhoeam inciderent. Recte autem an secus, adhuc non licet judicare; at, in praesentia, hoc neque amplius dicere possumus, hunc morbum illos nonnunquam subsecutum esse. RIVERIUS, ut supra notavimus, hoemorrhoram eos maxime adoriri observavit, qui obstructionibus viscerum inveteratis laborabant. Denique, sexus debilior, muliebris scit ., virili proclivior est hormurrhaeae I atque mortales, iis vitae temporibus ubi corpus est maxime debile et invalidum, eadem corripi saepissime observati sunt. Plurimi enim infantes et impuberes, ab aetate scit duorum annorum ad annum decimum quartum, et multi aetate provectiores, ea laboraverunt. Neque, Porro, omittendum est, plerosque, quos fremorrhoea occupavit, pauperes esse, qui, prae rerum angustia, cibis, ex his quae dissicile concoquuntur et parum nutriunt, vesci solebant, et qui in tabernis immundis, humidis, nec perflatum habentibus, congregati, Vitam

degebant ;

64쪽

DISΡUTATIO MEDICA

degebant quibus omnibus nulla quidem aptiora sunt, quae Corporis Vires minuant. Contra vero notatu dignissimum est, morbum, de quo scr ibi mus, stepe eos tentavisse, qui nullo genere valetudinis prius languerant; quibus ne unum quidem debilitatis signum a1rue morbi acCessionem aderat; et quibus denique nulla vitae commoda deerant. Ρraeter- ea, quam plurimi Causis supra memoratis debiles fiunt, quos haemorrhoea neutiquam adOxitur. Sin autem simplex debilitas mortales huic morbo opportuniores reddit, unde accidit, morbum pro ratione esse perrarum, Cum Causae quoque eXCitantes, uti jam memoraturus sum, frequentissime occurrere putantur Θ Unde, multo rarius esse hoc, quam alia morbi genera, quibuS, ut medici Credunt, eadem debilitas Corpus proclive reddit, et quibus Cum eo Caedem Caus 32 CXCitantes Communes sunt Θ His animadversis, nos equidem adducimur ut Credamu S, quandam esse Corporis, seu solidarum

sive fluidarum partium, cotiditionem, nobi adhuc

65쪽

adhuc latentem, qua homineS Proclives redduntur in haemorrhoeam. Auctores, qui de morbo, quem persequimur, scripserunt, plurimas memoraverunt causas, quibus identidem Concitatus est; vel plurimas sultem res inter accessionem adfuisse observarunt, quibus verisimili inium visum est eum Concitatum este, ubi aliquis in eum proclivi; jam factus fuisset. Frigus, nimirum, Corpori admotum, vel potio frigida, sudorem subito cohibendo, eundem CXCitare putata sunt. Et quasdam eX partu dissicili adoriri morbus habitus est. Quinetiam interdum, uti observarunt medici, subsecutus est affectus

animi vehementes, metum praecipue, et iram itemque nimiam fatigationem, atque Cruditates, eX Copia immodica alicujus rei devorata, oriundaS. Enimvero an res hujusmodi, neCne, hoe- murrhoram reVera excitaverint; an Cum alia quadam causa, etiamnum medicis ignota, ad eum CXCitandum Conspiraverint, per indo ut

eaedem reS cum diaetu quadam ad scorbutum incitandum

66쪽

zz DISPUTATIO MEDICA

incitandum Conspirant), nobis, Credo, prae impari adhuc scientia, nihil pro certo ConCludere fas est: praesertim, quum morbus, de quo agimus, saepe eXortus sit, ubi nec una quidem earum rerum, quaS memoraVimUS, neque ulla alia, quae pro Causa haberi potuit, obvia prius occurrerat, quam ipse morbus aliquem OCCUPAVit.

CUM Vero proposuerim signa, quibUS morbus, de quo sCribimus, maxime Cognosseatur, ad ea quoque transibo, ut, quibus aliqUis ab aliis morbis hunc dignoscere possit, notaS indicem. Sola valetudinis genera, quae θαw9rrhoea signis simulat, ea sunt quae TFphus et Scorbutus nominantur. Quod autem ad t)phum attinet, illa ab hoc facillime dignoscenda est, Ut inter omnes convenit, si illius signa diligenter respiciantur. Notae enim, quibuS febris imprimis insigniatur, illi semper absunt

67쪽

DE HAEMORRHOEA PETECHIALI. 23

Iunt; praesertim est nulla anxietas febrilis, neque sensorii functiones plurimum, vel omnino quidem, turbantur. Atque his animad- Versiis, nomen primum, scit. Petectiarum sine febre, ei imposuit Dr GRA AF. J Hedici autem eXempla quaedam memoraverunt, ubi pulsus arteriarum aliquantulum Celeres erant, spiritusque Citatior, et sitis modica urgebat attamen Corporis totius Conditio, signorum progressus et duratio, morbos inter se diversos esse plus satis indicant. Haemorrhoea quidem, uti supra diXimus, menses plures, Vel

etiam annos aliquando producitur. Quod vero ad scorbutum pertinet, inter medicos haud omnind convenit eum ab fremorrhoea natura discrepare. Neque sane negandum est, utrosque morbos inter se signis aliquantum Congruere. Dr ADA1R, Ut videtur,

haemorrhoeam nihil aliud esse quam mitiorem corbuli gradum eXistimat. Atque Clarissi. JFouRcROY', uti ex observationibus quibus

68쪽

DISPUTATIO MEDICA

dam, de aegri historia a D ' FARR1s in luceni editu, memoriae mandatis, Colligimus, semet ejusdem sententiae fautorem ostendit. Opinio, quae D i ADAIR placuit. hoC argumento quod quidem verum esse nemo negabit) praecipue niti videtur . homines, nimirum, vitam terrestrem agentes, scorbulo interdum Corripi, dummodo Cibis, Concoctu dissicilibus, vel in quibus parum alimenti est, dia vescantur neque, porro, hun C scorbulum terrestrem signis differre ab eo, qui nautas, aequora navi-hus pervagantes, adoritur. Et nullum certe symptoma,'' inquit, in haemorrhoea Unquam extitit, quod non saepius in scorbulo observatum fuerat.

HOC argumentum fortasse, aspectu primo, gravissimum habebitur. Credo, enimVerd, vix fieri posse, ut aliquis haemorrhoe m et scor-butum pro eodem morbi genere habeat, si sequentia ante oCulos ponat ; signa, nempe, et durationem utriusque, et, quae ad utrique medendum idonea sunt, medicamenta. Scorbutum

69쪽

DE HAEMORRHOEA PETECHIAL 1. a

sorbutum' dies aliquot vel hebdomadas nunquam non praecurrunt ingens la situdo, spirandi dissicultas, et musculorum dolor, ei, qui ex nimia fatigatione oritur, similis; vel potius forsan dicendum est, si orbutum ita tardo pasti inter initia aliquamdiu incedere.

Mθrrhiara Vero, quanquam eum nonnihil

lassitudinis saepe antecedat, s sepe tamen aliquos subito invadit, ubi nulla adversae vale- tudinis signa ante accessionem observata fuerant : neque profecto, Vel durante morbo, semper lassitudo urget. Quinetiam scorbutus, antequam diu inveteravit, plurimis stipatur signis, quorum bre- murrhoeae et maXime inveteratae alia rarissime, alia autem nunquam, adsint. Gingivae semper fere tument, et spongiosae fiunt; dentes alveolis vacillant; os foetet; aqua est inter cutem Cruribus sed raro, Credo, Cutis eccb-m matibus ante livescere obserVatur, qUam D morbus

70쪽

DISΡUTATIO MEDICA

morbus ingravescerit. Quod cum acciderit, aegri vim musculorum amittunt; membra enim torpescunt, haud secus ac resolutione nervorum Correpta, atque tendines poplitum. duri et contracti fiunt; ulcera foeda, et pensimae indolis, Crura occupant; dolent membra et vis era; anima deficit, aliquand5 haud recuperanda, dummodo aegri seu leniter moveantur, seu lenis aura eos attingat. Licet autem haemorrhoea in menseS quosdam aut etiam annos producatur, Vel in tempus Certe multo longius, Quam scorbutus unquam cursu implet; ligna tamen dira, quae jam memoravimUS, BegrOS nunquam VCXant. Morbus vero signis mitioribus per totum Cursum premit, doneC aeger seu fatis Concedat, seu medicamentis, viribusve naturae medicatricibus, perducatur ad sanitatem. Atqui, porro, formorrhoea omnibus medi- Camentorum generibus aliquando cedere re-Cusat, nec iis quidem sanabilis, uti animadvertit Dr DUN AN,) quibus scorbulo, haud gradu violentiori, certissime mederi Valemus. Quinimo

SEARCH

MENU NAVIGATION