Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

IO A N N Es MARIA. sterim pernobiles:& Franciscus Mainiis, Bertonus Mantegat ius, ct Acontius Triuultius. Hos tanquam duces ex utroque factionis ordine alii supra triginta tequebantur,neque suit quisquam e tanto numero qui in summa spe amplissimi praemii fidem prodendo fallere voluerit, quum in vitae periculum ex suspecta consciorum multitudine subiret, oderant enim eum omnes tanquam inustatae immanitatis Tyrannum, quod in tanta per nouem annos aerumnosi imperii rerum omnium asperitate, insanae feritatis morbum concepisset, viqueadeo horrendum, ut iracundia in rabiem versa, damnatos aut sibi inuisos, voracissimis canibus laniandos obiiceret, eoque atroci spectaculo magnopere laetaretur: haberetque in

delitiis Squarciam Gi ramum alioqui laonesta ortum familia, inhumanae saeuitiae ministrurn, qui ad eam carnificinam ingentes molossos humana carne alendos suscepisset, Diis itaque atque hominibus tale monstrum abominantibus postridie Idus Maias sacrorum causa in templum diui Gothardi descendentem Baucii fratres , reliqua coniuratorum manu incumbente duobus vulneribus confecerunt discilla v'.ad oculos fronte, & dextro crure ad seram detruncato. Exanimem & aliquandiu ab omnibus desertum pauci ex infimo familiae ordine in templum maxima detulere . Ibi cum foedis vulneribus S multo cruore deformatus non sine ludibrio spectaretur, infimae sortis meretrix tempestiuae pietatis officium usurpans,totum cadauer multa recenti rosa contexit. Inde posteali Philippo successore opulentam dotem ut honeste nuberet ingenuae charitatis nomine habere promeruit. Eodem die Giramus scelestus

carnifex concursu populi latebra extractus, quum vivus unco traheretur

pro ianua damnatae & mox ad solum aequatae domus, horribili meritoq. supplicio assectus est. Ipse quoque Facinius copiarum Imperator, quum ei insuperabilis morbus vitae finem asserret, nunciata caede principis, duces militesque suos obtestati is,ut percuta res persequerentur; Philippoq. ad principatum haereditatis iure contendenti fortem atque fidelem operam praestarent, paucas post horas expirauit, magno

quidem coniuratorum commodo , qui nemine princi- .pis caedem vindicante, Hastorem Barnabae ex com et

cubina filium bello strenuum paterno'. spiritus gerentem magnis acclamati nibus ad principatum

extulerant. - r

102쪽

si v E LIBER DUODECIMUS. ANNE MARIA intersecto, atque eodem die expirante Facinio, Philippus qui captiuo perii milis incertusque salutis in arce Papiae supremum v gentis Fortunae impetum expectabat, inopinato Facinii dudum hostis munere subleuatus, animuerexit ad non dubiam spem recuperandi principatus, cohortantibus Facinianis ducibus, qui quum in supremam morientis imperatoris sui voluntate, per conluctas dextras fidem datam fallere nefas putarent,uti viri militares etiam gerendo bello materiam quaerebant. Deerat pecunia exercendae virtutis neruus; sed ea subitario prouentu a Beatrice Tenda uxore Facinii celeriter impetratur propositis cum nouo principe nuptiis, quas ipse Facinius in extremo vitae actu suasisse ferebatur. Nec eas abnuit Philippus quanquam aetate fortunaque impares. Itaque leuis mulier

intempestiuae libidinis ct maioris imperii auida, vix detersi, lachrimis

inauspicati coniugii thorum subit, quaterque centena milia aureorum nummum dotis nomine dinumerat: nec mora,instructo exercitu Philippus Mediolanum contendit, obsidebat arcem blastor circumuallatam magnis operibus: Sed ductu Francisci Carmagnoiae Castellinique Beccariae, Philippi milites munitiones perrumpunt, Hastoremque ad Comensem portam accerrime resistentem profligant. Tum vero Philippus Vrbem ingressus per praecones in compitis pronunciari iubet, te nemini , exceptis fratris percussoribus hostem suturum, statim acclamatus princeps singulari totius populi studio incuriam Actianam deducitur. In eo tumultu Paulus Baucius & Franciscus Mainus principes coniurationis & caedis intercepti ,teterrimo supplicio admissi sceleris poenas dederunt. Exinde Philippi duces ad oppugnandam Modotitiam, quo se receperat Hastor, profecti sunt, nec multis inde diebus id oppidum in potestatem deuenit; & Hastor qui in arcem refugerat.quum ad puteum sederet, tormenti in incertum emissi lapide coxam ictus interiit. Extincto graui aemulo & propter studia Guelpharii partium magnopere metuendo, Philippus auctis opibus Tyrannos adortus incredibili foeticit te, aliquot urbes paterni imperii recuperauit, Pandulpho imprimis Ma- latesta Bergo mo Brixiaque depulso; Ioanne Uignato Laudensium Tyranno capto & latronu more in furca suspenso; Arcellis Placentiae nec iis aut in exiliti pulsis: & Franchino Rusca, qui Comum Occuparat, certa praemii conditione ea urbe eiecto. Uerum incredibili laetitia Philippum assecit, Gabrinus Fundulius Cremonensium Tyrannus seelici astu captus . Is cum medio in foro Mediolani conspecta supplicii machina cer

103쪽

uices securi subdere cogeretur, hortarenturque eum de more cucullati sacerdotes, ut ex disciplina Christiana composito animo vitae exitum ferret, patratorumque scelerum sperata inde a Deo Maximo venia rite poenitere vellet; contortis atrocibus oculis, Desinite inquit mihi indigne perfidioseq. prodito molesti esse; nam tantum abest ut me iure belli factorum poeniteat, Vt maxime etiam doleam, qu bd Papam simul ac

Caesarem ad immortalem clarissimi facinoris famam, o mea turre minime praecipitarim. Paucos enim ante annos Balthassarem Cossam, Ioannis xxiii. nomine pontificem, & Sigismundum imperatorem hospitio exceptos studioque peramoeni atque admirabilis prospectus in summa

celeberrimae turris coronam inuitatos incessente atrocem animum dira

libidine in subiectum forum prouoluere cogitarat, neque alius omnino vel grauissimae rei respectus duo totius orbis lumina seruauit, quam in nefario Tyranno non ignobilis obortus pudor, ne hospitalis mensae religionem cui ipse honoris causa conuiua adhibitus eo die fuerat, no crudelis quidem sed ingrati animi piaculo foedasse videretur. Caeterum Philippus & fraternam caedem & Tyrannos probe ultus, sectusque mirifica virtute clarissimorum ducum Carmagno lae ct Nicolai Picinini, ad recuperandas remotiores paterni imperii urbes animum adiecit: Uero nam enim Veneti, Pisas Florentini, ct Bononiam potisex Romanus ademerant. Sed ab eo consilio non iniquo iure suscepta bella gestaque demum per triginta S septem annos aliquanto maiore virtute quam fortuna totius Italiae urbes grauissimis cladibus assecerunt; cumque postre mb belli euentum Philippus tulit, ut conspirantium inter se liberarum

ciuitatum consilio atq. opibus impar, Bergomum & Brixiam amitteret.& Genuae dominatu pelleretur, quum ipse domi sederet paternoque exemplo,sed nequaquam pari fortunae conditione, gerenda bella per legatos arbitraretur. Verum in hac perpetua & semper ancipiti difficillimarum rerum agitatione, maximae constantiae & generos consilii laudetulisse videri potuit, quum septies terrestri aut nauali acie victor, sed saepius victus eosdem semper spiritus indomitae virtutis gesserit .iIntentus enim & erectus ad tuendum nominis decus, quum sepe fortunae aleam subiret nullo sumptu nulloq. periculo deterreri poterat, quanquam natura esset pertimidus usque adeo ut vel mediocri tonitru audito sormidine quateretur; ct subterraneas latebras amenti s milis quaeritaret, secreto cubiculo maxime gaudebat S in id paucissimos admittere, arcere salutantes, negocia tractare per interpretem, & denique reformidare costus hominum solebat aenetata enim oculorum acie qubd adeuntium facies non plane discerneret, assiduo nomenclatore S monitore disi lanter utebatur; ne omnino captus oculis li minus familiaribus putar tur. oblectabat autem ocium historiarum lectione, quarum Antonius Panhormita literarum nomine , praecipuo in honore habitus , ali

quandiu fuit anagnostes. Verum incolumi adhuc oculorum tu nune,

104쪽

libentissime adolescentium pila ludentium,aut luctantiu certamina, obducto ad senestram speculari vitro despectabat, ut ludentes eum spectare nescirent, quum tamen adesse crederetur. Inde enim eorum formae decus explicatos artus animique vigorem inspicere,& quos ex eius exercitationis indole maxime proba:set,ad mensae cubiculique ministeria deligere erat solitus. Sed eam voluptatem Candidus December illius aetatis scriptor iniquo selle turgidus, quum omissis laudibus. quae in l)hilip po celebrandae fuerant vitia notaret, ad suspicionem libidinis reuocauit. Erat Philippus in flexu praesertim aetatis ingenio sulpicaci, feruido, mobili, saepeq. saeuo; quum tenerae eius aures delatorii aculeis figerentur. Nec deerat ex intimis amicorum factiosi alienaeque laudis obtrectatores. qui recte sentientem saepissime deprauarent; inter quos Oldradus Lamponianus ab adolescentia cubiculo assuetu S gratia aut horitateq.tantum valuit, ut Carmagnoiam summum ducem magno Philippi incommodo alienare at l. extrudere potuerit. adiit S graue lalutis periculta ipse Franciscus S rtiata ascitus gener salsis scilicet criminibus oneratus,quli uno innocentiae praesidio a multis beniuolis aegerrime defenderetur. L erum Philippus ingrati saeuique animi infamia sese turpiter foedalle visus est. quum Beatricem uxorem adulterii cum Orum bello Citharoedo admissi ream nec in tormentis quicquam contra pudicitiae decus confitentem securi percussit; imparis ut ferunt coniugii pertesus; cuius tamen non dabiis opibus ad imperium peruenisset ut demum Amadet Sabaudii filiam

euentu sterilem duceret, non fine dote modo consectis nuptiis verum vesoceri societatem promereretur, ultro traditis Vercellis. Id quoque famam eius vehementer premit, quod alioqui in amore odioq. instabilis. tum maxime firmus atque inexorabilis cuaderet, quum veteres iniurias nouis beneficiis nequaquam pensandas arbitraretur, ut in Castellino Beccaria mox apparuit. non ob aliam causam in carcere necato, quam quod

recentis operae fideliter strenueque praestitae oblitus veteris perfidiae quais Papiam Facinio prodiderat meminisset. Sed viro memorabili inustatae virtutis praeconio Philippus vitiorum labes praeclare aut detersit aut operuit,quum Alsonsum regem nauali praelio ad Pontiam superatum &captum, incredibili benignitate magnitudine q. animi non custodia modo liberarit. sed excultum eximiis muneribus & praegrandi pecunia instructum ad repetendam Neapolim dimiserit. Rarissimo quidem S in comparabili generosae clementiae exemplo si vi decerpendae gloriose laudis prouentu superiorum atque eorum qui postea toto orbe regnarunt principum animos nobili censura metiamur. Superauit etiam maiores

suos domestici splendoris munificentia, quum clarissimos hospites acciperet, in queis fuere Martinus Columna Pontifex Maximus cui marmoream statuam posuit . & Sigismundus imperator ingentibus donis cum vniuerso comitatu liberaliter expletus. Excessit e vita nondum sexagenarius ex atroci febre di in multam bilem soluta repente suo, pridie Idus

105쪽

PHILIPPUS. Ior

Augusti, anno a partu Uirginis quadragesimo octauo supra Millesini i& quadringenteumum, quum circumuentus Uenetis armis & Mediolani fere obsessus, Franciscum Ssortiam generum diu antea pro hoste liabitum, Opportuneque in gratiam receptum. e Togata Gallia euocandum curasset, ut grauissimis hostibus summae virtutis atque felicitatis imperator opponeretur. Ferunt eum iusto odio contra Venetos aestuantem diu

agitaile animo, an Alsensum regem genero praeferret imperiique haeredem relinqueret; ut eo inclyti opulentissimique nominis praepugnatore, ambitiosae & praepotentis Venetae gentis audacia frangeretur, sed am re Blancae filiae quae iam Galeacium Ssortiam ad spem imperii in agro Piceno pepererat, generum eundemque solemni adoptione filium praetulisse,praecipuis supremi decreti suasoribus Andrea Birago & Petro Pusteria: quum diuerso studio Brocardus Persicus & Franciscus Landria . nus pro Alsonso contendentes victique suffragiis, ab sententia popularis inuidiae plena discessissent, multis ciuium indignantibus. quod pro homine longe omnium humanissimo atque sortissimo, qui iam adoptione filius Blancaeque unicae Philippo genitae maritus atque obiter Vicecomitum stirpi insertus esset, externi sanguinis ignotaeque linguae, suspecti denique ingenii vir, stultissimo paucorum consilio ad patriae dominatum vocaretur;quo consilio,breui, colonis Hispanis urbem Mediolanum i tamque Insubrum regionem,ad non dubiae calamitatis euentum esset repleturus: Fama tamen in vulgus manavit exaratum suilia codicillii. quod priori testamento subderetur, sed expirante Philippo priusquam teibb. adscriptis obsignaretur, suisse discerptum, quod viqueadeo grauiter Al sensus tanquam maligne exclusus tulit, ut ea suppressi codicilli iura Al- fonsus Nepos aetate nostra respiciens, ut sibi totique Italiae clades pararet, intemperanter aspirarit. Caruit marmoreo sepulcbro Philippus , quum in arca lignea aureo contem a panno condere tur, eam in sublimi fornicis intercolumnio sustinentibus tignis supra aram maximam suspicimus, sed in infimo pariete aifi- .

cum tale carmen

legimus.

Cili

106쪽

ea TAULI Io VII enunt mus atque liberalis Insubrum dominus, Philippus hic est,t Gictis regibus unico duobus

t ii, i Tonatos opibus Lucusanis Sedes, oesua regna,liberatos, Tetro carcere. Discite hinc Dranni, Sunt haec munera Frincipum ,sverbos Tebellare, os . esse uiau.

ARGUMENTUM DEUOLUTAE

HAEREDITATIS AD AURELIANORUM

PRINCIPUM DOMUM BREVISSIMA NAR

HILIPPO VITA PUNCTO, qubd in eo Vicecomitum principum vetusta progenies a Mat thaeo Magno ducta defecisset. Mediolanenses in libertatem sese vendicarunt. Nam Barnabae principis legitima virilis proles, ex tot liberis atque nepotibus praeter quosda spurios,tota perierat. Neq; Ioannes Maria λ coniuratis propere sublatus E Malalesta. neq; Philippus ex Matrice Tenda, nec demum ex Maria Sabaudia plane sterili, inauspicatis uxoribus liberos susceperant. Relinquebatur Blanca, quam Philippus ex Agnete Maina nobili concubina suscept 1 Francisco S fortiae concessa in dotem Cremona collocarat. Uerum haec qubd spuriae nomen praeferret, quanquam asci titio iure legitimam pater feci siet, paterni imperii haereditate indigna putabatur. Ita ut tota ea directo iure possessio Valentina Philippi sorore omnino respiceret. Hanc Ioannes Galeacius pater Ludovico Caroli Quinti Calliae regis filio nuptui dedit Asta urbe dotis nomine concessa, ad id quoq; superaddita conditione, ut si fratres nouae nuptae s ne liberis decederent, ipsius demum Ualentinae filii legitimi': successores Insubria principatu potirentur. Sed tabulis eo modo confectis Romani Caesaris authoritas deerat,cuius muneris esset appellare principes, Regna dono dare, in clientela Regulos asciscere, & translatitiis haereditatibus assentiri. Itaq. ut Ualentinae, eiusque liberis rite caueretur, quod nullus tum ex interregno certus Caesar extaret, altercantib. incomitio Germaniae proceribus,ad Romanum pontificem est decurium. Is praeclare assensu suo Caesaris

107쪽

Caesaris vices impleuit. qudd supremae potestatis iure rite praestari potia videretur, a summo scilicet sacrorum principe, praecipuoq humani atq. diuini iuris interprete & conditore legum, qua doquidem Caesar ipse qui antiquo Romani pontificis beneficio in media Germania septemvirali suffragio crearetur; Inungendus demum ab co appellandu'. Augustus,& denique aureo diademate coronandus foret.Caeterum conarmatis eo

modo dotalibus tabulis nonnulli ex ordine Iurisconsultorum Caesareo nomini impense fauentes reperti sunt, qui distentire viderentur, ut pontificem aut noritate spoliarent, interposita scilicet subtiliore quadam legis interpretatione, quod nullum omnino Ius pontifici esse videretur in transferendis adiudicandi'. regnorum nudis, tamet sperampluin ret, In his litium controuersiis quae 3 praesenti iudicio se sinatae decisionis remedia flagitarent. Uerum haec aliquanto cauillosus quam probum Iuris pro sessorem deceret, inducta, vel hoc uno vividae rationis exemplo falsssima Aureliani censere, quum &Delphinatus peram plaveterum Allobrogum ditio,& Arelatentis Prouinciae regnum, aut laori-ritate Pontificia non dubio tum, sed certo iure translata atque adiudicata suisse constet. Itaque Valentinam Ludovicum coniugem, insidiis lo- annis Burgundiae ducis apud Lutetiam immaniter interfectum. suo fato

subsecuta ni filias susceptis Galliae Cisalpinae principatum certissimo haereditatis iure reliquisse. Quanquam alios prioribus iure consultis nihilo doctiores sed pudentiores tamen, quod causam prioris quaestionis. de

Pontificia facultate, tanquam reiectam passim S explosam deserant, ad- inuento diuerticulo obliqui tramitis in causae caput deferri ut in dubium reuocare non dubitent,an Ualentinae pater legitimi verique Caesaris munere Mediolanens s ditionis princeps ct dux iuerit appellatus ; quasi La-dislaus insgni studio maximae partis se stragantium Germaniae proceruCaesar salutatus,& acclamatus, id liquidissima potestate praestare nequi- uerit, quoniam a Roberto Baioario pseudo Caesare seditiosis armis ex infelici aemulatione peteretur. Id igitur cum facile tanquam inane comis mentitii iuris argumentum, ab omnibus refellatur, Valentinae sua iura probe defensa relinqui. Peperit autem Ualentina tres mares , Carolum scilicet,qui in Aurelianorum principatu Ludovico patri successit, & Ioannem Angolismorum regulum , qui huius Francisci primi Galliae regis bellica laude,& optimorum studiorum amore valde inclyti paternus auus fuit, & Philippum Virtutis oppidi Comitem; in quem ditionis titulum, Ioannes Galeacius ducta Ilabella Caroli sorore, nomine dotis vocatus antea suerat. Tribus quoque fratribus accessit loror, quae, quod minime praetereundum videtur, Fuso in Aquitania nobilissimo regulo nupta, Gastonem inusitatae virtutis adolescentem,protulit. litu na inquam anth imperatorem quam militem terrificum belli fulmen in ipsa partae victoriae gloria Rhauennae extinctum. Caeterlim ex Carolo qui Britannico bello captus multis annis Londini in custodia fuerat, Mariaque

108쪽

P A V L I I O V IIIo Cleuensi Menapioru principis filia natus est Ludovicus rex Galliae eius

nominis Duodecimus. Is Carolus audita Philippi auunculi morte occasioni minime defuit,quin transmisso in Italiam cum iustis copiis Ray naldo duce haereditate vindicaret, verum a Ray naido strenuo liercle duce. sed valde praepropero. Fortuna nequaquam stetit. Alexandria enim ferme tota ultra Tanarii capta quit oppidum Castellaccium Oppugnarer.eo euentu cum Bartholo meo Coleone . Astoreq; Faventino Mediolane sis Reipub. ducibus praelio decertauit, ut profligatis eiuS copliS, forsiter. sed postremo frustra repugnans caperetur. Eo tempore Veneti inualidii adhuc incertae libertatis statum inuaserant, Ita ut lingulae imperii ciuitates, quum Mediolanensibus ciuibus parere,subesseque indignarentur, nouos sibi dominos quaeritarent. Placentini S Laudentes sese ultro lan iis dediderunt, Papienses S. Derthonenses Franciscum S sortiam recepere, Nouarienses Vercellis proximi ad Sabaudiam inclinabant. Sed Franciscus S sortia Mediolane nitu auspiciis Venetos adortus,expugnata Pl centia Laudeque recepta, ita eorum vires memorabili praelio, ad Caraia uaggium contudit,ut Veneti maximi periculi metu,& felicitate tanti ducis perterriti, cum S sortia pacisci cogerentur, ea tum insidiose oblata conditione, ut si in Mediolanenses arma conuerteret ad parandum ex soceri testamento Principatum, ipsi in id bellsi validas copias, praegrandemque pecuniam conferrent. Itaque S sortia deterso pudore, in suam spem a Fortuna subleuatus, cum alienati animi causas praetenderet, illico diremit amicitiam, armaque intulit. Nec multo post votis eius vehementer aspirante victoria . Veneti ab eo pari impudentia ad Mediolanenses defecerunt. Sed Mediolanens bus turbide di cruente Rempublicam admini strantibus, inuicti ducis virtuti Fortuna comes suit. nam breui Mediolanenses armis fameq. perdomiti frustra adiuuantibus Venetis, S rtiae se dediderunt. Idem iacere reliquae ciuitates, pacatisque demum rebus, Franciscus, ut imperiit armis partum Caesaris authoritate stabiliret, per legatos postulauit a Caesare ut quod adoptionis iure consecutus esset Augustali diplomate confirmaretur. Uerum quod id multo maiore pecunia quam putarat,cocmendum foret, Caesaris munus generose contempsit. Vir enim magnitudine virtuteque animi nemini secundus, ineptum & ab aerarii tenuitate prorsus alienum existimabat, eum dignitatis titulum ex venali membrana ceraque Caesaris praeferre, quem spectata bello virtus, ct inuicta arma detulissent. Galeacius quoque eius

successor paternum, secutus exemplum, in ea re comparanda, ne mediocrem quidem sumptum faciendum putauit. ita ut primus S rtianae gentis Ludovicus, id Caesaris diploma, a Maximiliano quatercentum millibus aureiS nummis impetratum, ambitiose quaesierit, excluso Galeacii fratris filio, quoniam ipse Francisco patre dominante, haereditateque potito, natus csset, secus ac fratri Galeacio, apud Firmum Piceni agri nato educatoque, in priuata patris fortuna contigit Iet, qua natalitu iuris

praero

109쪽

praerogativa, ex historiis Cornelii Taciti repetita, fratrem eiusque libe

ros ct nepotes, antecedere videretur. Ea diplomata impetrata sunt, quo, Carolus octauuS Galliae rex ad repetendum ex antiquo iure Ande-

gaudiis haereditatis Neapolitanum Regnum, superatis Alpibus Papiam venit, ut Ioannem Galeacium inuiseret, biduo post moriturum. Quo, non sine sulpicione veneni, vita functo , Ludovicus patruus desumptis insignibus Mediolani dux S princeps acclamatur. In eo autem diplomate, tanta scilicet pecunia coempto, diserte appositum fuerat, ut ipse liberique eius S successores legitime procreati Mediolani duces appella rentur. Subiungit quoque Coritas iustoriarum scriptor huic diplomati ad unguem transcripto insertoque lis storiarum volumini, codicillos appositos fuisse. aliqua, ut credi par est iuperaddita pecunia quo benignus lac apprime liberalis Caesar ad nothos ct spurios, si legitima proles in-lteriiset,eadem Principatus iura transferebat. Sed horum solemne exemplar non comparuit, supprellum utique, si extitit, quod non assirmauerim, a Ludovico demum a Maximiliano Franciscoque liberis: at mox extincto Francisco, in manus Caesarianorum a Maximiliano Stampa arincis custode ex scriniis Si ortianis traditum , quanquam is, ut nonnulli S sortiano nomini fauentes prirdicant , exempli copiam Ioanni Paulo

Ludovici ex concubina filio, benigne sed occulte secisse dicatur. Caete,

riim non toto vertente anno quum rex Carolus ex incruenta celerique

victoria eiectis Aragoniis formidandus euasisset, propteresque non ina ni metu ad arma consternati principes a Carolo discessissent, Ludovicus Aurelianus ab Asta sua urbe promotis regiis copiis Nouariam oci,cupauit, vi inde fretus occasione noui belli, cernenda: haereditatis iter aperiret. Iamque Insubres trepidante S fortia, ad desectionem animos inclinabant. Sed is conatus ad recte exploratam facilemque victoriam secundo euentu caruit. Quum Ludovicus ingenti foederatorum limsium exercitu poli Tarrentem pugnam oppugnatus, S obsessus Nou ria excedere cogeretur, Carolo rege cunctatius atque tepidius quam opporteret. opem serente. Uerum triennio post Carolo sine liberis vitastincto Galliae Regnum conlecutus, inito cum Venetis foedere Ssortiam vehementi impetu expulit, reuersi inaque demum ex Germania ad Nouariam viuum cepit. Eo modo sine vulnere Insubrum principatu potitus, quanquam nihil sibi ullo tempore timendum putaret, uti erat eximie

eius posteri luccessores beneficiario iure, Mediolani duces appellaren- '

110쪽

os P AVLI Io VII D tur. Uerum Germani Caesaris consiliarii in ipso concepti diplomatis, contextu, particulam trium verborum inserebant , quae concessionem

sine praeiudicio alieni iuris faciam ostenderet, quod Caesar pudore inc si lumi prioris diplomatis septennio ante Ludovico S fortiae eiusque libe- ris concessi penitus obliuisci non posset. Aderat tum Georgio cardina

li Giostedus Carlius Senatus Mediolanensis Praeses iuris intelligentia clarus. Is ad auertendas serendae litis occasiones egrcgie cautus eam trium verborum sententiam, nequaquam ex usu reptae petitionis ella disserebat,quod non extincta omnino sed rediuiua Si ortianorum iura non obscure aenunciaret. Sed Georgius ut quoquo modo transigeretur,constantibus in id Caesaris consiliariis, ea verba generose contempsit, quum diceret ipso Ludovico Sfortia patre in Locensem carceris caueam coniecto, filios impuberes, qui apud Belgas in hospitali diuersorio inopemitam traducerent, potentissimo regi sero litem moturos. Neque Gio-fredus in praesentienda lite falsus omnino vates fuit, quando ea demum ambigui ac ideo funesti iuris particula non Italiam modo, sed Europam omnem inuecto exitiali bello maxime conturbarit. Siquidem Ludovico Duodecimo post subactos Ligures, Venetosque terrestri imperio penitus exutos, ad conuellendam Iulii Pontificis aut horitatem Con. cilium Pisis indicente, non aliunde Iulius pontifex quam ex his tribus verbis tuendae dignitatis occasionem arripuit, ut Maximilianus S fortia in paternum principatum reduceretur. Sicuti & Leonem pontificem octo post annos, eandem belli causam secutum, ut Parmam Placentiamque recuperaret, Mediolano Gallos depulisse meminimus. Non deruere tamen summae grauitatis Iurisconsulti, qui ea verba tanquam obscure dissimulanterque prolata & descripta in solemnes codicillos, non perinde valere iudicarent, ac si diserte expresteque ad declarandam sinceri sensus 1 ententiam apposta fuissent,praesertim in grauissimis,ut aiunt, seudorum concessionibus, in quibus aperte & plane scienter ad non dubiam aequi iuris intelligentiam cauille oporteat. Sed huiusmodi controuersias vel eruditissimi legum interpretes nunquam tempestiue definiunt, quum magnae lites non in foro, sed pro castris Marte iudice diri mantur. Dedit itaque Franciscus rex , non grauate multis obtestationibus Clementis S totius Italiae precibus, quod non aliter grauissimo bello finis imponi posset, ut tantisper de iure suo decederet, & Stortiam regnare pateretur, quem a Caesarianis Maiestatis reum factum, ac impotentibus circumuentum armis paulo ante transmissis auxiliis adiuuarat, ipso praesertim Carolo Caesare magna tu aequitate moderati animi Franciscum S sortiam Bononiae ingratiam Augustique imperii clientelam recipiente. Sel. Ssortia eo Caesaris beneficio &Franci i regis indulgentia diu uti non potuit, repetina enim & inexpectata populis morte sublatus est', ut nouas fatalis belli causas aperiret, quo iterum Europa vastaretur. Igitur rex Franciscus S sortiana stirpe penitus extincta, tota eius

ambigui

SEARCH

MENU NAVIGATION