장음표시 사용
81쪽
quod in Aemilia via 4 Tarro amne septem milibus passuum distat. Sed
Matthaeus nequaquam diu Bononia potitus est, Olegiano eius urbis imperium occupante. Is enim sub id tempus quo Ioannes Archiepiscopus
suprema tentatus valetudine decumbebat, cum rebellantibus Patritiis atque arma capientibus , in foro prospere conflixerat ;coniurationisque
principes captos securi percusserat: in quibus nonnulli ex Blanchis, Gozadinis, Benti uotisque S Sabadinis fuerant. Post id factum quum a di ficatam a Ioanne Antistite veterem arcem egregie permunisset, inuasit eum libido arripiendi imperii, cuius ipse praecipuus defensor extitisset. Itaque fortuna nefariis coeptis aspirante, Praetorem militareque praesidium Matthaei, insigni composita fraude urbe expulit, Bononientesque armis territos in nomen suum iurare coegit. Erat Matthaeus ingenio ciuili potius quam militari,nec ideo ad vindicandam iniuriam parato; utpote qui nihil ex magno auo, si speciem corporis demeres,praeter nomereserret; ignobili enim octo delectatus nequaquam bellica laude ducebatur, eique summae curae iv mmaeque voluptati erant accipitres; atque ea omnis venatio quae vel foeminas admittens prorsus sine sudore exerceretur: has autem diurnas exercitationes, nocturnae libidines excipiebant; quibus adeo intemperanter corpus atque animum ess Tminauerat. ut in
ter duas saepe concubinas enervatis viribus cubitas, instillaret vi Corius in hiistoriis author est) muliebribus locis unguenta peregrina, quibus imtermortuae veneris segnitiem prodigiosa titillatione suscitaret. Per hunc modum fractis lateribus quum ad Seronum oppidum, ubi munitam pinnis domum aedificarat, medio itinere inter Mediolanum S Comum secessisset, diuturna febricula tabefactus interiit anno secundo post Ioannis patrui mortem; Ualentina matre multis cum lachryniis S fratribus
veneno sublatum, usque adeo constanter asseuerante, ut Galeacio& Barnabae diras imprecaretur. Matthaeum enim ex sermone quodam inuidiae pleno apud fratres exitiale odium parasse referebat; quod Crescen tiaco in vico,ubi auum obiisse retulimus, quum sorte in coena Galeacius& Barnabas, tanti imperii a maioribus conditi amplitudinem atque opulentiam laudarent, omniumque pulcherrimum fortunae munus princia
patum esse faterentur; Matthaeus incaute subiunxisset: id quidem sine
controuersia verum esse incomparabileq. videri, modo Principatus si ' cio consorteque careret; adeo ut non obscure Ioannc patruum perstri xisse videretur,qui secus ac magnus auus se cistet, non unum, Galeacii primi, atque Aelii exemplo; sed tres simul iniquo iure diuisi imperii har des scripsisset. Id dictum subamaro sale scomatisque nomine prolatum,' usqueadeo in pectus fratrum alte descendit, vi sequenti coena suillos lu- bos cuius obsonii Matthaeus erat appetentissimus,toxico illitos apposuerint. Duas habuit filias absque ulla virili prole ex Liliola Gonzaga, Philippi Mantuae principis filia lusceptas, Catharinam scilicet & Vrsnam; hanc Balthasari Pulteriae patritio valde opulento; illam verb Ugolino
82쪽
s P A VL I Io v II Conragae bellica virtute illustri nuptui dedit. Tumulatus est ad Eustornii templum iustis exequiis a Serono Mediolanum usque perductis, sed sepulchri marmorei honore tituloque Epitaphii caruit tanquam seatribus inuisus.& nihil laudis a lueratis promeritus, quos in ea turpi supinae' vitae desidia contempsisset.
Siv E LIBER OCTAVUS. ALLACIO SEC VNDO cuncta prope quae ex peti mortalibus possunt, cum naturae, tum fortunae rarissima dona contigerunt, corporis enim dignitate & decore sormae lectissimos iuuenes supergressus, tum maxime se ipso cellior S pulchrior
euadebat, quum nouo more comam aurei colo
ris promitteret, complicatamque saepe in tricas &nonnunquam diffluentibus cincinnis per humeros expansam reticulato pileolo, aut florea corona castigaret, id enim eum 3ecebat alioqui lacteo colore atque aenea barba conlpicuum uti videre est ex multis eius imaginibus unaque praesertim equestri thoracata, quae Ticini in arce ad sinistram porticum spectatur. Balthei militaris dignitatem Hierosolymis promeruit, quum religionis causa Christi sepulchrum inuisurus in Iudaeana nauigasset; Belgico item bello,non secus atque Otho familiae princeps superiore caeculo in Syria Viperam, perpetuum gentis insigne ipse quoque prostrato nobili Belga, nouum gestameninsgni aquae ct ignis argumento, tanquam opimum spolium retu- Iit. Ex ipsa enim clypei pictura ardentes bini torres pendentibus totidem aquariis situlis,contrariae potestatis facultatem exprimebant, usque adeo specioso emblemate, ut id ad posteros ipsosque Sfortianos in Uicecomitum familiam adoptatos, manarit. A Carolo autem Quarto Caesare qui Mediolanum aduenerat, solennibus codicillis rite consectis in Cisalpinae Galliae atque Liguriae imperio, Vicarius est appellatus pari dignitatis beneficio fratri Barnabae communicato, interque sacra solennia Caesar Ambrosiano in templo , utriusque filios quanquam plane pueros, militari baltheo cinxit, Ioannem scilicet Galeacium, qui demum totius imperii haeres potentia formidabili supra caeteros Italiae
principes evectus est, quum ex nomine nequaquam temere indito, duos summae virtutis atque prudentiae patruos referret, ct Marcum Bernabae, qui male auspicatum infelicis patrui nomen sortitus, ad frugem non peruenit. Caesare itaque multa pecunia, magnisque muneribus iam donato, in Germaniam redeunte, multo certior quam antea nominis authoritas amborum creuit, quae demum perpetuo beneuolentiae
83쪽
studio I fraterna charitate adeo stabilita est, ut concordibus animis viaque ad vitae exitum quanquam diuiso imperio regnarint, mutuisque opiabus bella gesserint, communem eum ducentes hostem , qui in ipsorum alterum arma moliretur. Ea enim aequitate defuncti Matthaei fratris haereditatem inter se diuiserant ut urbem Mediolanum ab ortu Solis ad o casu in per regiones ducta linea partirentur, & in urbe lingulas arces ambo conderent, Galeacius ad Iouiam portam qua Comum ducit; Bamnabas ad Romanam; quod huic Conchana domus , illi Actiana curia, sicuti Matthato antea Antistitis Ioannis aedes sorte obuenissent. Cesserat Barnabae Bononia, quae quum vehementibus armis repeteretur,oleagianusque pontificiis adiutus copiis strenue resisteret, diuturni grauit si
mique belli causam praebuit: Nam plerique principes & cum his Florentini Pisanique quibus odio atque timori consentientium fratrum opes erant, Conradum Landum Germanorum ducem & Marcoaldum cum Bohemis a Carolo Caesare Pilis impositum , praebita in triplex stipendium ingenti pecunia, aduersus Uicecomites concitabant, ea tempesta te validae externarum gentium manus, ut tum aiebant, fortunae auspiciis militantes, per Italiam praedabundo agmine vagabantur, his l. omnium regionum exules spe praedae se commiscebant. Itaque Landus & Mar- coaldus mira celeritate consectis itinevibus, in agrum Inlubrum peruo Iarunt, eorum aduentus cuncta ferro atque igne vastantium , magnam trepidationem Mediolanensibus incussit. pertulere eas clades tantisper Galeacius & Barnabas, donec accitae undique copiae in una castra coge rentur, nec multo post instructo exercitu contra nostes progressi ad Calae auratae pagum signis collatis conflixerunt, eo quidem euentu, ut Maris coaldo capto Landus ipse post sauciatus ferme toto eius exercitu caeso capto i effugeret; in quo sex milia equitum, quatuor peditum suisse naris rantur. Secundum eam victoriam Barnabas ad oppugnandam Bononiam profectus validiores quam putarat hostes inueniens multis acceptis illatisque detrimentis longo & dissicili bello implicatur. nam Florentini, Pisani & Principes Ferrariensis, Mantuanus, ct Ueronensis, communicatis consiliis cum Egidio Pontificis legato foedus renouarant, ea mente ut defenia Bononia duorum praepotentium fratrum vires non paterentur nimio plus crescere; parte alia Ioannes Marchio Montisse rati liscederatis incitatus, Galeacio graue bellum inferret; cum capta ex insidiis Alba Pompeia, & Ticino urbe prodentibus Guelphis occupata, Anglorum validam manu in Italiam exciret. Ea gens ex Britannia insula in continentem Galliae transuecta, consectis Belgicis bellis in Pr uinciam sese effuderat stipendia & praedam passim quaerens. Sed ea Hie Galeacii felicitas ut ab Anglis Albam reciperet, & Ticinum variis praeliis fameq. perdomitum in potestatem redigeret, capto Bussulario cucullato sacerdote,qui nefariis cocionibus Ticinensem populum circumduces, miserae urbis crudelis Tyrannus euaserat. His rebus prosperd Mius
84쪽
Galeacius coactis undique copiis Barnabae vires attenuatas duobus aduersis praeliis facile restituit. Quibus auctus vir acer & indomituS tanto impetu Bononiensum agrum populatus est, ut Olegi anus desperatis rebus, urbem temere occupatam Egidio legato tradere cogeretur , Firma
Piceni agri urbem perfidiosae pactionis praemium accipiens. Sed quum Barnabas iratus Egidio non secus atq. Olegiano nihil de belli apparatu
remittendum arbitraretur, foederatae ciuitates ingentes copias, Ugolino Gonzaga Imperatore in agrum Insubrum miserunt, rati Barnabam
fraterno periculo adductum Bononiensi agro detrahi , ct trans Padum reuocari posse. Sed Barnabas Ugolinum traiecto Pado, & Nouaria ca-Ita magnam perturbationem Galeacii reb. asserentem, parib. belli artius auertit. insecto enim exercitu Mantuanorum fines ingressus perruptoque S errallio quae est munitio ab amne Pado ad Mutinam perpetuis aggeribus suburbanum agrum complectens, Mantuanos duce praesidi 5-que nudatos adeo perculit, ut Ugolinus vel in ipso felici speratae ingentis victoriae cursu, de Imperio saluteque ciuium sirorum magnopere δε- licitus, pacem petere cogeretur. cognationemque nouo foedere confimmaret. Eo modo pace parta S Barnaba nihilo secius pertinaci studio Bononiae principatum tanquam sibi fraude ereptum validis armis repetente, Galeacius externas affinitates , decoras quidem regio fastu , sed
sibi& posteris damnosas &sere exitiales quaesiuit, I sabella scilicet Caroli Galliae regis sorore Ioanni Galeacio filio expetita, Leonatoque Clarentio Britaniae regis filio in generum adscito, huic enim ex nuptiis Uiolantis quum ducenta milia aureorum nummum dotis nomine recepisset. Mons etiam Regalis atque Alba Pompeia urbes cellerunt. Isabella autem quae Mediolanum venerat usqueadeo socero grauis fuit, ut ducentis milibus aureorum constiterit, quanquam Uirtutis oppidi ditio, honestissimaeque appellationis titulus , nouo sponso nomine dotis accessisset. Leonati porro aduentu tantae opes admirabili liberalitate profusae sunt, cum& nuptiale epulum daret & equestres ederet ludos, &Britanos ex generi comitatu supra ducentos eximiis donis adornaret ut opulentissimorum regum splendorem superasse censeretur. In conuiuio enim in quo Franciscus Petrarcha inter principes conuiuas discubuit, singulos ferculorum missus, qui supra triginta fuere , totidem inusitatae magnificentiae munera sequebantur , ea omnia Ioannes Galeacius delectae inuentutis princeps, ad mensam perducens Leonato obtulit. Fu re in uno tantum missu septuaginta equi insignes argenteis & sericis ephippiis strati, In aliis vero vasa argenta, hierofalcones, venatici canes, equestria arma, nobiles lorica , soliddque ferro splendidi thoraces, g
leaeque item & cal Sldes praealtis conis exornatae , indumenta margarititis picta bali hei militares, postremo praestantes aliquot gemmae aureis emblematibus insertae, & aureae purpureaeque telae ad viriles vestes vis ingens. Is porrb conuiuii apparatus fuit ut relatae a mensa dapes, decem. milibus
85쪽
GALLACI VsIsLCvNDVs tim ilibus hominum abunde susscerent. Sed non multo post Leonatus
quum nouae nuptae operam daret tempestiuisque conuiuiis ad patrui moris disciplinam, alieni coeli ignarus intemperantius uteretur, ad Albam morbo consumptus interiit; Uio lates demum Othoni Marchioni Monctis ferrati, nuptui data est, sed nihilo felicioribus auspiciis, quum Otho iii montibus Parmensium ab agresti agasone confossus ignobili fato persearit. Caeterum Galeacius diu antea sevissimis articulorum doloribus iactatus. quum filius praealta indole militaris Imperii munia capesses Astanecepta, Vercellisque defensis Subalpinum bellum selicissime confecisqset, in supremum incidit morbum, Nonisque Sextilibus defunctus est, anno a partu Uirginis septuagesimo octauo supra Milles mum& trecentelimum, vitae quinquagesimo nono, imperii autem vigesimo secundo Delectatus est in toto vitae cursu, ouum ex bellicis occupationibus sub
ci sua ocia suraretur, nobilioribus literis, historiisque praesertim; habuit re in honore praestantibus disciplinarum omnium I nobilium artium udiis insignes, ex hisque praecipue Franciscum Petrarcham amoena in ogenii sertilitate florentem, cuius hortatu bibliothecam codiderat, quum munere beneficioque Caroli Caesaris Ticini celebre Gymnasium instia tuisset. in puniendis reis etiam si natura plane lenis & exorabilis vide.
retur, ita clementiam cum seueritate mi lcebat, ut praescriptas leges non tenae re praeteriret. Magno autem incorruptae iusticiar, exemplo fuit Placardonus Uasillius o Vercellis in furca latronum more strangulatus.
Hunc Belgici exilii comitem. proptered que ex humili sortuna ad praefecturam aerarii prouectum , indeque se ui praedonis more. nullo metu pudoreue immensas opes congeretem repetundarum & peculatus reum populus fecerat, iudicesque damnaram, ita ut princeps nillil omnino ex damnati bonis neque in fiscum neque in aerarium se reducturum testaretur, libercque responderet tibi lege agendum videri, atque eo quidem seuerius, quod supra furti noxam grauioris flagitii nomen ferret, quando mortalium ingratissimus suillet. Nimia quoque S pene crudeli seueritate in praetorem ad vicum Iriae animaduertit, quod pr scriptos ex indice quoidani exules factiosos atque scarios persequi, captosque statim laqueo necare iussus propinquorum precibus, poenam tam diu suspenderat, donec Ticini princeps adiretur: ex ea enim cunctatione Galeaincius quod iure actu in credebat, amicis supplicantibus facile damna to rum vitam quidem concessit, sed mox praetor tanquam officii oblitus sontibus i eruatis, atq. ante carceres inspectantibus, securi ictus est. Sumptuoso autem aedificandi studio, magnificisque operibus Romanae potentiae monumenta luculenter imitatus, Mediolani arcem Portae Iouis mira celeritate construxit, quum antea h regione templi maximi , anteriorem curiam vastis porticibus atque cornaculis & media latissima area ad equestres ludos admirandam Actianis aedibus adiunxisset. Pontem vero lapideum Ticino amni Papiae imposuit, mirabilis structurae, cuni
86쪽
ab utroque podio siliceis columnis superinduceret, S utraque pontis carita singulis propugnaculis muniret: arx demum insupercilio decliuis urbis ad boream extructa, condecorataque eximiis picturis ita spectantium oculos ad admirationem conuertit, ut Petrarcsa nihil adulatus GaIeacium , eo incomparabili aedificio quum caeteris operibus maximos Europae reges anteiret, seipsum superasse perscripserit; spatium enim quadratae formae ducentorum fere stadiorum perpetuo muro circumplexus, opportunum, ad omne genus venationis addiderat, fundis nonnunquam antiquis possessoribus iniquo pretio ademptis vi queadeo impotenter, ut Bartholusc Xysta familia quum paterno agro pellereturi muriam frustra deprecatus, equitanti Galeacio ventrem cultello per.
foderit, leui quidem inflicto vulnere, quod magno casu in ipsam balthei
fibulam cuspis incidi flat. Caeterum in fronte arcis supra portam ad viridaria perducentem hoc vel rude carmen in marmorea tabula legebatur, antea quam tormentis Gallicis ea muri pars cum inscriptione perfracta concideret, extabant & lata insignia gentilitiae Viperae insculpta scuto uti moris est superstante galea cum frondoso cono ad similitudinem eius qua in praebis uti erat solitus. Id autem eo libentius ne periret apposuimus.quod Galeacius temporario ligneoque tumulo conditus, dum ad nobile sepulcrum sero marmora pararentur; Epitaphio caruit. Hae galea galeae cassrum defendit oe vrtem, , Et ferus O positos viventer comprimit hosses,
Inquefugam venit limitam mucrone 'tenti, Tractabitque suos visatresfrater amicos ct sibiIubiectos cultu rietatu, m omnesi 2 Uendu populis, di quos Diuina potessas redidi, m tingam dabit his per tempora tacem Frae cunctisque piam mens es eruare Papiam.
SIVE LIBER NONUS. ARNABAS materni aui nomen tulit , eo quidem euentu, ut ab Auria gente navalibus victoriis inclyta, a que innatae virtutis nomine maxime superba, feroces atque indomitos spiritus accepisse diceretur. imperiosus enim immitis &asper euaserat, plane maiores Aurias aemulatus . Brancham
Paganum, Lambam, & Lucianum , qui iuxta rei naualis disciplinam naturali conditione praedurat inque atrocem, crucnti. exercitati praeliis crudeles apparuiuent. Sed
87쪽
BARNABAS. 'qui tantopere seuerus existimari poterat infracto quodam corporis a
que animi vigore, uti semper armatus at q. aut de pugnax, unaque ea quae cuncta vitia praeclare contegit, & studia militum parat, insigni liberaliatate. caeteris eius aetatis ducibus praecellebat. In toto vitae cursu, quum bella continenter gereret nunquam conquieuit, quod bella ex bellis sererentur, neque pax stabilis neque induciae diu vigerent, inter suspectantes atque holtilia ex obliquo molientes. Id enim v num ei non iniquae ambitionis, verum maxime odiosae pertinaciae consilium fuit, ut Bono
niam Olegiani perfidia sibi ereptam interceptat inque demum fraude Egidii Legati, in potestatem redigeret. Qua si semel potiretur, Florentini, Lucenses, Pisani & vicini principes nequaquam diu se tutos fore prouidebant. Factum est ex ea contentione ut cum pontifice coniurarent,
coniunctisque maximis viribus pellendos excindendosque Uicecomites arbitrarentur, propterea conducti sunt communi aere in Italiam Angli& Britones ex Armorico Oceano , Hispanique Albornocto duce, &Hungari demum ex Pannonia Simone praefecto & postremo iterum accitus in Italiam Carolus Quartus imperator. Sed bellum varia fortuna vir inque gestum eum finem habuit, ut Barnabas non longe a Bononia
ad Raphaelis templum profligatus victusque iterum ad Guastallam, de
trimenta accepta nouis victorris ingenti animo resarciret. Nauali enim
certamine in Pado infra Uitellianam laostes superarat, constructaque insigni munitione ad Burgum fortem ita locum aduersus praesentem Caesarem defenderat; ut perruptis demum Padanis aggeribus, totum pene profluentem in MantuanoS agros effunderet. Quibus detrimentis illatis, omnibusque iam plane fessis , & pecunia exhaustis , necessaria pax,
sed non plane stabilis cum pontifice caeterasque foederatis facta est, non abnuente Carolo, qui, Arion isto Baioario Vindeliciae Regulo Barnabae propinquo interprete: quum belli tedio in Germaniam vocaretur,
accepta pecunia & confirmata vetere cum Uicecomitibus amicitia non multo post domum rediit, sic ut ab ea pace Barnabas tota spe recuperandae Bononiae decidi fle videretur. verum eo minore cum dolore, quod
ad solatium irriti conatus Regium Lepidi a Felirino Gonzaga praesenti pecunia coemptum in potestatem redegisset Incredibile dictu est quatum utrique fratrum appetita oppugnataque Bononia constiterit, quae nouem bella ex hisdem causis rediuiua, cum summo amittendi imperii periculo paucis annis adduxerat. Ferunt enim in bellicos senaptus, supra trecentas myriadas signati auri expensas; ita ut mirum videri possit tantas pecunias ex urbibus imperio subiectis imperari atque exigi potuisse, quum ambos fratres pari atque insatiabili mutuae aemulationis librudine ad insaniam aedificantes, multo maiorem pecuniam in calcem & lateres contulit se videamus. Inter nobilia opera Barnabae praestatissimum
fuit Tritianae arcis pons admirabili fornicis structura amni Abduxim- politus, usque adeo in altum exurgens, ut tribus superaedificatis transu
88쪽
toriis aditibus, insimo currus cum machinis ct impedimentis, medio
equites, summo peditatum uno tempore transmitteret. Construxit quoque arcem ad Romanam portam quae Conchanae domui iungebatur ponte pensili supra tecta priuatarum aedium perducto, instar longissimae porticus, cuius adhuc aliquot intercisa membra , supra Crassorum domos spectantur. Brixiae arcem condidit, quae ex molli clivo urbi immi. net. In suburbanis autem Modoetiam, maiorum opus luculenter imitatus , ad Lambri amnis ripas Metenniano in vico domum peramplam munitae arci persimilem cum latericio ponte construxit.& quod egregiae retatis opus adhuc extat, laxos carceres Mediolani instituit,in quo egeatis vltimae debitoribus & extra capitalem poenam damnatis alimen- ea gratuita praebentur. Sed vel immensas aerarii diuitias uni dotales sumptus exhaurire facile potuerunt . quum numerosam prolem nobilissimis Europae principum domibus insereret. Viridem enim Leopoldo
Austrio Norici regulo, Thadeam Stephano , Magdalenam Federico Baioariis Vindeliciae principibus, Ualentinam Federico Cypri regi collocauit; quum Agnetem Francisco Gonzagae, Catharinam Ioanni Ga- Ieacio fratris filio, Antoniam & Anglesam Conrado & Federico Uir-tembergensibus Sueuiae regulis nuptui dedisset, Lucia subinde Edemundo Britanniae regis filio tradita , ut in remoto etiam Oceano sobolem propagaret. Ex filiabus autem nequaquam ex Regina uxore susceptis, generosos sibi adsciuit, bellica virtute clarissimos quum Ioanni Aucu-tho Britanno Donninia, Lucia Lando Germano ad Brigantinum lacum illustri traderetur. Quarum omnium dotes cum luculento mundi m Iiebris apparatu, vicies centena millia aureorum excessisse constat. Nec tot sumptus tamque immodici Barnabam deterrebant, ut quicquam de plendore vitae remitteret, quin filios diuerss magnis in domibus cum frequenti S liberaliter ornata familia alendos arbitraretur. Erant legitimae prolis Marcus, Ludovicus, Rudulphus, Carolus, & Mastinus, quibus imperii urbes atque oppida per aequas partes diuiserat, quum totidem ex damnato coitu susceptis, latifunὸia & domos honestosque reditus donationis iure tribuisset. Erant ii Ambrosus, Eustorgius, Palamedes, Lan- celotus, ct Sacramorus, cuius stirpis se esse fatemur ii Uicecomites qui Iraecipuam nobilitatem a Matth. aeo Magno repetunt, quum legitima so-oles in Philippo principe defecerit: ex his autem Ambrosus tanta mi- Iitaris ingenii indole supra caeteros omnes emicuit , ut eo duce Britannisque militibus praefecto, Barnabas cum Romano Pontifice, Ioannaque Apuliae Regina, Florentinisque item atque Liguribus vario eventu bella gesserit. Sed Ambrosius in Bergomatum montibus quum auiderebelles persequeretur, praeceps datus in insidias , ab agrestibus est inater sectus, tanto patris dolore, ut montani vindicante irato patre supremae cladis poenam subierint. Caeterum haec diuisi imperii sortitio eum habuit euentum, ut unusquisque eorum dolore nimis angustae ditionis, Ioanni
89쪽
Ioanni Galeario patrueli multo opulentioris imperii sortunam inuideriret & de eo cuncti saepe contemptim & criminose loquerentur. Reginas quidem mater ambitiosa superbaque mulier iuuenes suopte ingenio ielatos & supra centiam sumptuosos quotidianis sermonibus impulerat, ut immoderata percuperent,audendoque. dc moliendo aliquod insgne facinus. ad praealta, uti generosos deceret, aspirare condiscerent, sicut non obscure indicare videretur sublato patruele , laosse verius quani propinquo , ipsos contesturi ex opulenta haereditate potentes & plane beatos euasuros. Caeterum non multo post Regina fato functa Barnabas cum liberis eadem spectare coepit. utpote qui tot filios aerario suo graues praetenui atque ob id infirma ditionis conditione regnaturos prospiceret. Sed dum scelesta conlilia miscet di diri odii cogitationes extendit, Ioanni Galeacio cuncta produntur. Is graui callidoque ingenio: audita explorataque dissimulat,& aduersus insidias sese domi & foris prinmunit intimi ossicii ministeria coarctat: abdicatoque luxu mensam cer tis dapibus astringit: custodiam verb corporis ex fidis veteranis adauriget: nec arcis limine pedem effert: nisi explorato praeeuntibus sciliceti
armatorum turmis, & praetoria cohorte circuna fusa; ante omnia porro
ad struendum ex longinquo dolum suburbana templa supplicabundus saepe inuisens conceptae religionis , & demissi pauentisque animi signa
praebet. Quibus artibus vlqueadeo in contemptum venit . ut nihil virile, vel ab astuto patruo sene cogitare putaretur, & patrueles nonnun ruam dictarent aliquanto eum opimo sacerdotio quam tanto imperi igniorem videri. Itaque communicato cum paucis consilio, edicens se Mariae virginis templum quod est in monte supra Uaresum oppidum multis miraculis atque donariis venerabile, soluendi voti causa profecturum, e Ticino Mediolanum contendit. Nec disseri Barnabas quin venienti honoris causa occurrat, quanquam improuiso aduentu perturbaritus pudore metum vincente paululum cunctaretur. Nec multo post Ver
cellens porta prodeuntem dato signo armati equites inermem S mula. vectum comprehendunt & in proximam Portae Iouis arcem cum Marrico atque Rodulpho filiis deducunt. At Ioannes Galeacius continenter armata agmina in urbem introducit, domosque capti fratris tanquam hollis ad excitandam plebem. opportuno astu diripiendas populo praebet, fit maximus in urbe tumultus punctoque temporis memorabili fortunae ludibrio tantae opes euertuntur , nec quisquam omnino repertua
est qui opem ferret, quum amici pariter atque hostes in opulentissimae gazae aceruos aut de grassarentur. & naaledictis Barnabam uti crudelem Turannum incesserent; nec in ca licentia publicanos & quaestores uti populo inuisos vllae vel in sterquiliniis latebrae diu tegunt, arx quoque ipsa attonitis custodibus paucas post horas deditur,e qua septem plaustra elaborato argento & pretiosa suppellectile onustas gnataeque item aureae
monetae leptingenta milia educta fualle reseruntur. Nec tanta calamitas
90쪽
86 P A v L I I O V Irrrodigio caruit, domus enim Palatina septimo die ante cladem adeo veementer de coelo tacta est, ut intimi cubiculi peristromata deflagrarent & Uiperae marmoreae fastigio superstantes fulmine frangerentur, vates quoque domesticus cognomento Medicina vi Nonas Maias eo
anno trium sederum coitu infaustas caueret , multo ante praedixerat, ct tum in fata sua properantem retentare fuerat conatus, occulta enim vis fati tum maxime urgebat, quum misero mentis arbitrium eriperet.
Evaserat paulo anne Barnabas ad inexpiabile odium populi, seipso acerbior & sevior, durum S atrox eius ingenium, senecta nihil molliente. quippe qui inopia rapax, infamis auaritiae nomen immani crudelitate
mularet. nam praeter perpetua inclementer imperatae atque exactae
pecuniae detrimenta illata Populis , noua etiam atque atrocissima lege promulgata, inquiri comprehendique eos iusserat, qui quinquennio ante contra vetus edictum apros occidistent; aut ex his vel in aliena mensa comedissent, usqueadeo inexorabili damnatione, ut supra centum ex miseris agricolis laqueo suspenderentur,reliqui uniuersa substantia mulctati exilio solum verterent. diuiserat enim per Pagos venationibus opportunos multa milia venaticorum canum grauissimo incolarum sumptu alenda curandaque quum vicatim per familias distribuerentur, Spraefecti venatorio apparatui multis cum ministris passim regiones circuirent tremendo superbae censurae instituto singulos canes ex indicis volumine inspectantes, ut insolenti iudicio quos vellent verberibus pecuniaque punirent, quum pari mulcta damnarentur qui strigosos & graciles tanquam inedia maligne enervatos,& contra obesos tanquam nimia pinguedine inertes factos, aut impexis villis male curatos produxissent. At Barnabas in Tritianam arcem ab se aedificatam deductus. septimo carceris mense quum resnasset annos triginta, vixisset sexaginta sex, veneno fasellis indito , ut fama tum fuit , extinguitur , eo quidem sequiore animo tolerata calamitate, quod in manibus Donniniae Porrae adamatae antea concubinae, in ipsa extrema vitae sorte non plane miser expirarit. Haec Ioannis Aucut hi Britanni socrus fuit, quae calamitatis vltro consors supremum in tantis aerumnis misero seni iolamen attulerat. Cadauer Mediolani Conchano in templo tumulatum est, statua equestri ex marmore Lunensi,uperstante in eo ipso armorum cultu expressique oris habitu, quo bella gesserat, nullo tamen epigrammate addito, qu uiri iuxta cubans Regina uxor marmoreo sepulchro tale carmen meruisset.
Italiastiendor Ligurum gegina Teatrix Hic animam chriata re Vidi essisuo,
si fuit in toto rerum lchestima mundori decor, sanctae finiat tu Scitiae,
Laurea virtutum, fos morum, facis origo, mus requiesciuibus alma quies.