장음표시 사용
131쪽
D3 PAVLVI IOVI Vsct sugillata Reginae maiestate, quae eundem cum Sergiano, conturbationis, atque molestiae casum subire cogeretur. Ad ea S fortia respondit: se, uti antea Reginae nomen in omni fortuna spectata fide colui ilit, ita &tum eius causa iniurias omnes, & contumelias animo depoliturum. modo ipsa se traduci, & circumagi fallacissimis Sergiani artibus minime pateretur. Ita commeante saepius Ursino, & res compositas limulante.&praedicante, vico gendis, instruendisque copiis spatiuna daretur, ad id Ssortia, postulante Regina, adducitur, ut copias eductas urbe in staburbana Corregia transferret. Ea sunt contra Arcem nouam,&ad sit biecti littoris plagam hortorum amoenitate percelebre extenduntur. Per hunc modum tanto armorum impetu, spe pacis ad otium compresso, quum Ssortia nihil omnino timendum putaret, spatiareturq. inermis in littore, Ursinus magna armatorum coacta manu, improuisus erupit; incompositos adoritur; funditque tanta celeritate,ut S sortia seminermis inopinati periculi casum excipere cogeretur. Ssortiani toto eo littore fugati ad Cryptam perfossi, a Cocceio Pausit ippi montis peruenere. Ibi aliquandiu Ssortia, globo facto, pugnam sustinuit: ipseque demum per
Cryptam subsecutus, Casale principis euasit. amissis quingentis equitibus . Sed demum resecto exercitu ab Aurilia familia Acerris receptus. tanta vi demum ad oppugnandam Neapolim est reuersus, ut Sergianus filios obsides dare, farcire detrimentum ad Cryptam receptum, remissaque potentia, parem serre cogeretur. im m elis una ad quam. Cap. XXXIIII.
Braccio quoq. tumultuaria pugna superatus, ad sanistae Mariae BurA gum , quo in loco veterem Capuam fuisse constat, sexcentos amplius equites amisit. adeb, ut Braccianis, Ac atabriga, atque Iannucio captis, Tartalia primum. Sipse demum Ssortia ad Auersamvsq. pellerentur. Occultarat enim Braccius aliquot turmas prae densa in syl- .ua, quae ad Sciliceum Glanii pontem, Atellanamque viam pertinebat: quarum eruptione, quum in transuersos impetum incissent, primae pugnantium alae a reliquis interclus P, profligataeque sunt. Caeterum Braccius, ubi Capuam est reuersus, de Iannucio viro fortissimo supplicium sumpsit, quod paucis ante annis ab ipsius castris,exacto stipendio,sed nequaquam impetrata missione discessisset.
Emel omnino manu hostium, bis inimicoru fraude captus est. C S terum adeb felici sorte ut e calamitate, se ipso semper maior S ci rior euaserit. Siquidem praeter honores,di opes,quas obiter ab Innocentia, praeclaraque virtute aiuuenter est consecutus etiam illi quod in summa solius vitae iucundissimum videtur) opportune,atque feliciter euenit, ut inimici eius sere omnes,admirabili Deorum immortalium iudicio plecteremur.
132쪽
Tetrabo ad se lectu acto. Cap. X X XDI. insgni praelio. quo ad Bononiam, iuxta Rheni pontem De
E nardonus vir Gallus, Pontificis, Florentinorumque, ct Bononiensium imperator superatus, captusque est ab Alberico, ct Uermici Ioannis Gale acu ducibus, Ssortia & ipse in potestatem hostium deuenit. In eum enim constanciis inae dimicantem , & deserente locum Tam talia, a latere praesidio nudatum. Facinius Canis dux acerrimus, cum densata ala cataphractorum equitum irrupit. adeo vehementi, improuisoque impetu, ut multis prostratis, & ipse Sfortia equo per armos hasta perfosso deturbaretur, super incidentissisque victis simul. atque victoribus, plane oppressus summum vitae periculum adiret. Ubi vero Alberici beneficio castris hostium te explicuit, ingenti animo gregarios milites , qui exuti armis, S equis, more militiae, dimittebantur, cohort tus est, ut bene sperarent, & se duce Florentiam venirent. Fore enim. vi accepta incommoda Senatus liberalitate, & cura sarcirentur. Ita ipse pedes Apenninum transgrelius, portae urbis applicans, uti erat puluerulentus, recta in Curiam contendit , trecentos amplius viros sortes adducens: Patres conscripti, inquit, nos vel iri milites, uti oportuit, pro dignitate vestra, ct militari laude impigre pugnauimus : fortuna auteriri quod voluit, & potuit, intolenter effecit. Caeterum si digni sumus, qui vestra benignitate, armis, ct equis instruamur, dabimus enixe operam. vivos iudicii vestri minime poeniteat, &nos uberiore stipendio digni videamur. Placuit Senatui in eo publico omnium dolore, generosi infractique animi vigor: extemploque Startia , accepta large pecunia, α resectis turmis, duplicatam numero equitum praefecturam obtinuit.
Quomodo ex in*hssit captus. op. XX XO II. Alignitate porro, S parum virili insidiarum genere Pandulphi A-M lopi circumuentus. ct in Arce nova Neapoli custodiae traditus per quatuor menses nihil mitius expectauit. quam, ut a carnifice confiisceretur. Id enim unum ab improbis, ac imbellibus, quibus ex ignobili metu inhumana crudelitas inesse soleret, omnino timendum arbitrabatur. Quandoquidem illi naturae vitio, viros sortes, &illustres, insontesque praesertim non capere, aut forte captos, non temere unquam diis mittere , veluti exacerbatis iniuria eorum animis consuessent. Erat Alopus natalibus clarus, sed decore formae , ct morum illecebris maxim dinsgnis . quibus Reginam, fracto pudore. insanientem ad amorem polis texerat. Ea enim, uti iam pridem vidua. sublato scilicet marito, qui erat ex Austria domo, . Norici Regulus. ac demum orbata fratre Rege L dissao, apertius, atque liberius, uti libido extimularet, amoribus vaca bat: adeo, ut Alopum aerarii praefectura ornatum, veluti consortem imperii ,& rerum omnium arbitrum , Neapolitani Graecorum more,
in adulationem promptissimi, Regiis honoribus percolerent. Is diffisus summo gratiae loco, qui tum maxime lubricus videtur, quum ad fasti-
133쪽
DE VITA MAGNI S FORTIAE. 23rsas equitum ductantem, homines gloriae .ac amplitudini S sortiae plurimum inuidentes. Hos diserte etiam atque etiam Regina monuerat, praecepersique. vi Iacobum non alio, quam Principis nomine salutarent. Uerum, ubi in conspectum est deuentum. solus S fortia, caeteris omnibus, magno astu, S repentina perfidiam adulationem procumbentibus, Reginae mandatis paruit: neque vel praesenti exemplo adduci potuit, ut eo scelere Reginam offenderet, ac officii , pariter & libertatis oblitus impudenter assentaretur. Ita, uti coniurarant veteres
S sortiae hostes. Iacobum adeunt, in Ssortiam , falsis vera miscentibus. eracerbe, &grauiter inuehuntur : adduntque magnis pollicitationius,si animum Regio nomine dignum coeptis afferre velit, se omnes strenue operam nauaturos, uti ei certissimo Procerum studio, S i ecundis. sima Populi voluntate, nec demum succensente Regina. regiae digni tatis corona deferretur. Sed ante omnia, Reginam duc bus impote tibus moechis, atque latronibus omnino liberandam videri, qua Rognum pro libidine lacerandum, euastandumque, subacta pessimis a tibus Regina, arroganter occupassent. Hos esse & Alopum S S fortiam:
Sed illum postea Neapoli facile tolli posse, si praesentem S fortiam ce
leriter oppressissent. In hunc modum inita conspiratione, per assuetos caedibus satellites, quorum Sciau et tus ex illyrico princeps erat, eum in itinere consedere statuerunt: quum in vado Caloris amnis incautus,&a suis disiunctus facile confici posse videretur. Sed percussoribus demum ad patrandam tanti viri caedem animus defuit, quum inlidentem militari equo, cura sessoris fiducia, Sperantio nomen erat . quadratoque suorum agmine, di minaci vultu amnem transgressum, formidassent. Certis enim coniecturis, vir acutus, clam ab se quaedam imperari, agminatque componi animaduerterat , notaratque pallentia ora in
quibusdam, qui atrocia, ct periculosa suspensis animis agitare videbantur. Sed nihil adeb saeuum aduersum se parari posse , vir adaperius, &generosus ad animum admittebat,adeb, ut in Arcem Beneuentanam ad Iacobum ascendere non dubitarit. Ibi ex composio , quum Iulius Caesar spurcissimo ore, maledictis agendo perfidiae crimen obiectaret: conis traque ipse succensus ira, &calumniae indignitate permotus, eum tanquam improbe mentientem in singulare certamen , militari prouocatione deuocaret: Spectante Iacobo, res eo deducta est, ut Peret tus , dc Cecholinus, smulatione ossicii altercantes dirimerent, comprehensos.
que in diuersa cubicula diducerent. Sed Iulius statim est dimissus, Sis
Dae autem manicae serreae statim iniectae . Nec mora, magno concursu
facto, Ssortiae domus diripitur, equites vertuntur in praedam, captique tres liberi eius, ct propinqui ferme omnes custodiae traduntur, uno excepto Sanctoparente, qui initio tumultus talia suspectans, atque opportune diuinans feliciter essugit. Quomo
134쪽
Apto S fortia Iacobus Neapolim venit, prodenteque nouam Ar-C cem Auersano Centurione, cui a contrario eventu Seruatori nomen erat, ea potitur, Paulum Ursinum liberat, intersectoque Pandul-pho Alopo, nuptiales mensas eius sanguine conspergit. Nec multo post Reginam coniugalis quidem thori consortem facit sed erepta totius imperii potestate, multis oneratam probris , S seuere castigatam, ne distu-giat , Gallis custodiri iubet: Regios titulos ipse usurpar. & Gallis honores, praefecturas, ct magistratus dilargitur. Interim Ssortia deuectus
in insulat Megaris arcem, cui ab Ouo nomen est, acerbissimis tormentis cruciandus Bernardo barbaro homini traditur: ut expressis tesseris quaestione, ea oppida reciperent, quae Sfortianorum imperio tenebantur. Nec suprema tamen vis, uti antea decreuerant, vitae eius assertur. Tot enim acerrimos duces, propinquos eius, tantasque copias veteranorum militum, amore, & studio incredibili, multisque beneficiis, ct diuturna consuetudine Ssortiano nomini addictas formidabant: Utpote qui eius rei periculum, superiore anno improspere factum suisse meminerant. Porro S fortiani milites fuga ad Petraefixae oppidum in Samnio coeunt. Michaletus, & Laurentius Attenduli , & Sanctoparens infesta populatione in suburbanas usque villas, portasque Neapolim deferuntur. Ob id Iacobus copias conscribere cogitur, quibus Iulius Caesar, &Cecholinus hostem reprimant, & Tricari cum urbem expugnent, quam Ladisiaus Francisco S fortiae filio, praeclara pueri indole adductus, dono dederat. Erant in praesidio Michaletus ipse, & Michelinus Rabinianus, cui Margarita S fortia soror, Foschini, & Marci Attendulorum mater, defuncto priore marito, denupserat. Ii de S fortiae salute solliciti, opportune de induciis, compositioneque agere coeperant, factaque potestate impune commeandi E castris hostium, summae nobilitatis homines Tricari cum venerant, Antonellus Pudericus , Russus Caietanus,
ct Angelus Uellianus nouae Arcis praefectus. In hos Margarita Date
nae virtutis aemula, arrepto venabulo loricata impetum fecit, comminataque acerbissimum mortis genus . ni fratrem incolumen sibi redderent, legitimo iure captos comprehendit. Quando ab ipsa, quae Tricarici imperio, & ditione potiretur, nequaquam autem a Micnaleto, Micheliniique, quibus nullum in ea urbe ius esset, fides petenda sui siet. Id virile facinus haud dubiam S sortiae necem auertit. Extemplo enim a legatorum propinquis, concursu ad Regem facto , facile impetratum
est, utSfortiae parceretur. Jus conditionibus Vortia necem effugerit. Cap. X L. Is autem conditionibus inter S fortianos , o Regios, res composi-H tae sunt, ut tradito Tricarico, &.remissis legatis, Ssortiae liberi, &o propinqui omnes, ac malites dimitterentur, praeter Franciscum,
135쪽
DE VITA MAGNI SPORTIAE. qui ad solatium praeteritae calamitatis in liberiore iam, humanioreque
custodia cum patre relinquebatur: Laurentius autem S Sanctoparens, mille equitum stipendia sub Rege mererent: Michaletus quoque, uti luberet, cum Leone, Ioanne, Alexandroque S sortiae liberis in Hetruriam proficisceretur: iureiurandoque rex promitteret, nihil se postea S sortiae nociturum : Margaritae item potestas esset, ubi vellet Neapolitano in Regno consdere: Idemque liceret Catellae S fortiae uxori, quae in tanto rerum tumultu ad sacratas virgines in templum Diuae Clarat cum Lisia priuigna confugisset. Michaleto quoque concessum est, ut quoties vellet, S fortiam inuiseret, alloquereturque sine arbitris: Isque demum approbante,adhortanteque S sortia, ad Braccium, veluti ad veterem amicum, tuentemque Sisertiae oppida in Hetruscis cum sexcem iis equitibus contendit.
Acato Regno a S sortianorum incursionibus Iacobus nihilo secius P Reginam in custodia continebat , abutebaturque imperio adeo insolenter, ut solis Gallis cuncta deferret, Italicos vero hominesvsque ad fastidium omnino reliceret, atque contemneret: & denique illustrium amicorum obliuisceretur, qui cum summo scelere, atque periculo ei Regium nomen asseruillent. Hac indignitate permotus Iulius Caesar ingemo superbo, atque praecipiti, ulciscendae cum publicae, tum priuatae contumeliae consilium desumpst. Repulsam enim ter tulerat.
quum in locum Alopi supplicio assecti, aut captiui S rtiae, aut denique Perelli paulo ante desuncti, sussci cupiuisset: praeoccupantibus cuncta Gallis, qui amplissimos honores sibi deberi existimabant. Ii sunt ordine Magister equitum, Regiae aulae praefectus, atque item Praesectus aerarii, qui hodie nouitio vocabulo, Connestabilis, Senescalcus, ct Camer- lingus appellantur. Igitur Iulius Caesar lethali bile percitus, Reginam secreto adit, ipsius iniuriam . & communes omnium miserias deflet: qui bus se praebuisse initium fatetur: Sed accepta fide serio promittit, tam sorti animo, quam antea incauto his rebus omnibus finem allaturum:
modo ipsa dignum Regio sanguine, S praesenti fortuna consilium syncera fide ad animum transmittat. Confossurum enim saa manu pseudoregem pollicetur, ut Reginam simul , & patriam a barbarorum tyrannide liberet. Tum vero Regina gratias agens excussis lachrymis, &praebita dextra, fidem dedit, se immortali beneficio obstrictam fore, si id, quod egregio voto conciperet, & a Diis immortalibus, ct a fortuna probaretur: caeterum in id facinus animum pararet, & ad se triduo reuerteretur, Ut cuncta aptius, uti opus foret, constitui, atque instrui possent. At frua mulier, nec oblita recentis iniuriae, quod aut la re Iulio Caesare, & necatum Alopum, cuius memoriam occultis fletiabus assidue percolebat, & Ssortiam tutorem Regni, defensoremque Regiae dignitatis, tormentis excruciatum, iplamque Regio fastigio do
136쪽
PAvLVs Io VIus lectam. In custodia Barbaris traditam, obliuisci non poterat, animum ad vindictam, atque perfidiam reuoluit, detulitque cuncta ordine ad maritum, ut incorrupti amoris, & propensissimae voluntatis sidem, animo eius insereret, ct geminata demum proditione, utrunque disparibus insidiis aggrederetur. Iacobus ea nouitate periculi exterritus . nec plane mulieris inditio fidem praebens, ubi compositis insidiis in Reginae cubiculo Iulium Caesarem eadem de patranaa caede promittentem, conopeo tectus audiit, prosilientibus armatis extemplo Caesar est comprehenses. & in foro, quum securi percuteretur, demum dignas instabili. & turbido ingenio poenas persoluit . Per hunc modum Iacobus adeo insigni uxoris ossicio deuictus , familiarius , atque frequentius Regi. nam adibat, permittebatque, ut solito liberius, ct sine custodibus to
Ne Retina cap to Rege liberata. Cap. X LILAE Iulio Caesare, &ob id facinus Regina in coniugalem tho-
C rum, commun Ssque epulas recepta , Iacobus nequaquam omnem
animo suspicionem detersisse videbatur , quum spatianti Reginae arcis limine pedem efferre, aut nauicula deuehi non liceret. Itaque duo Neapolitani, altitudine animi insignes , eripiendae, asserendaeque in libertatem Regina . ac expellendi Regis, negotium susceperunt, Othinus Caracciolus, qui inter optimates aut horitate, & opibus praecellebat, &Αnechinus Moriminus popularium Princeps. Discesserat opportune per eos dies Lordinus Gallus. equitum Magister, cum copiis in Aquilanum agrum profectus: ct festus dies publico epulo, ct chorearum ludis in theatro celebrabatur. Ad id, honoris causa, Gallorum proceres
inuitati:&quum noua nupta omnes, matronaeque nobilitate , ct somnia lectissimae ad cam celebritatem ducerentur, haud difficulter .sed magnis tamen precibus a Rege impetratum est, ut Regina iucundissimis huiusmodi, voluptuariisque spectaculis interesset. At postquam . inclinante in vesperam die, saltationi finis est impositus, Reginam ciuibus agentem fratias, & simulanter in arcem nouam redire parantem. a dextra, siti straque Othinus, & Anechinus comprehendunt, stipatique valida iuuenum manu, eam in Capua nam arcem perducunt. Extemplo Reginae nomen inclamatur: inuaduntur Galli, totaque urbe fugati in arcem compelluntur. Rex ad inopinati periculi discrimen, metu consternatus, portas claudi lubet. Neapolitani ex aduerso circumuallare ariacem, egressus obstruere, & late oblidere Regem pergunt. Quibus rebus non modo dignitati, sed S saluti vehementer timens, nudatusque omni militum praesidio, &cons hi penitus inops, his conditionibus in deditionem est receptus, ut in posterum Regiis titulis abst meret,Tarentinus Princeps appellaretur: Gallos vero omnes , praeter quadraginta, in Galliam remitteret: & Sfortia statim custodia emitteretur,redderenturque et vi erepta oppida, renouatoque veteri honore, Magister equitum
137쪽
Aud dubie concessu,&munere Deorum, ea, quae longe omnium H honestissima, maxinisque videtur, per omnem aetatem voluptate potitus est, ut insignes iniurias suas ab his plerunque, qui erant inimicissimi, vindicatas conspiceret. Facile enim accidebat, ut hominem multo candore, fide, probitateque ingenii praeditum, ct nunquam per circuitus , atque fallacias, sed militari, adapertaque via ad verum decus properantem, ii maximὰ ex insidiis peterent, qui imbelles, malis artibus, ct perfidiosa sinu latione in aula Principuna valerent , aut
bellica virtute valde inseriores, in recessibus animi caeco liuore torquerentur. Sequentibus enim naturae vitium, merita poena non defuit, quae nocentes, vel pede claudo, mature consequitur.
Andulphum Alopum; cui Ioanna Regina eius amore perdita, P aerarii pridfecturam, ingentes opes, ct totius Regni procurationem detulerat: ade6que ei profligato pudore erat obnoxia, ut ab imbeuli , impudicoque iuuene, ipsum Ssortiam virum fortissimum, insonalcmque carcere includi pateretur, securi percussum, triduoque insepulatum Neapolitani in soro spectarunt, quum Iacobus rex,qui tum N Ssoetiam in custodia seruabat, ipsum Alopum in Reginae stratis occultatum. deprehensumque cepisset. 3De nece Iuli1 6estris, Perelli, o ctilia. cap. X LM . rVlio Caesari Capuano, Peretio Troiae Comiti, ct Cecholino P
I rusino par vitae exitus fuit. Hi enim virtuti, atque amplitudini Siaratiae inuidentes, nihil tale suspicantem Beneuenti comprehendorant: quum etiam eum biduo ante, summissis percussoribus, interficere cogitassent. Horum igitur malignitate . atque perfidia captus S r-tia. & crudelitate Regis in quaestione tortus, priusquam e carcere mi teretur, audiit Iulium Caesarem ab ipso Rege, digno perfidia eius supplicio publice necatum: Peret tum vero idem expectantena, acerbissimo intestini dolore, incertum an veneno sublatum. Nec multo post Bracacius in Assatum campis, memorabili pugna superatos Carolum Maia latestam, & Cecholinum vivos cepit: Recuperata ex ea victoria urbe Perusia, Carolum tanquam laostem, ingenti pecunia redimi permisit: Cecholinum autem uti inimicum , & aduersarum partium acerrimum
Neca rate Iacobi Xeos. Cap. XL VI. Ple quoque Iacobus , qui Reginam uxorem , in captiuae morem.
I Gallorum custodia sepserat, infaustoque Iulii Caesaris, & Cecholini
studio rex fuerat appellatus, vix undecim mensibus regnauit: n bilissimorum enim ciuium conspiratione in potestatem Reginae redactus, eum superbiae, Scrudelitatis exitum tulit, ut talionis poenam thia
138쪽
PAVLVs Iovi V siret. sed demum impetrante Martino Pontifice, quum liberiore custodia seruaretur, nauigio repente conscenso, Tarentum profugit: sed eo fortunae eventu, ut inde oppugnatus a foemina Maria Baucia Ladissat Regis uxore foedissime pelleretur. Sensi& demum vel Italia pulsus, infestos Deos, rabidissimis ventis in Cephalen iam insulam raptus, ct tonisso tandem, varioque errore delatus in Galliam. Desperatis nanque reaus, ut ignominiam, & calamitatem, religionis voto contegeret, sacrati habitus cucullam sumpsit: atque ita vir sxuitia, ct fastu intolerandus, inter sacerdotes in obscuro vitam finiuit. Te Sergiano Magno Senesiaco trucidato. 9p. X LU ILVit etiam perpetuo infestus S fortiar Sergianus Caracciolus. qui
F li Regina in delitiis habitus ad id gratiae, potentiaeque fastigium
peruenerat, ut Alphonis Regi in filium adoptato, aut horitate, ac opibus aequaretur. Hunc a Rege captum , qui Reginae matris nomentantis impudicitiae probris liberare contendebat, Sfortia redemerat: ita, ut in eius gratiam , cupiente praesertim expetenteque Regina, illustres duodecim Catalanos, quos, profligato Rege . ceperat, graui admodum permutatione dimiserit. Sed tanto etiam obstrictus beneficio,
in posterum nihil ab ingenio suo discessit, quin pessimis artibus, hostilia, ct maxime atrocia in Ssortiam moliretur. Hunc ad extremum vis xi illustres, qui tale monstrum ferre non poterant, ut Reginae pudori consulerent , pernoctantem in arce Capuana , euocatumque cubiculo trucidarunt. Iacuit& semiuiuum cadauer in via publica tanto fortunae Iudibrio, ut Regina nullam vocem emitteret: propinqui tanti viri cae. dem vindicandam non susciperent: Magistratus autem id facinus miro flentio transmi iteret.
De Nicolai tarsini da morte. Cap. a LU III. Icolaus etiam Ursinus Bartholdi filius, a quo Uiterbiens acie S NN tiam desertum, proditumque memorauimus, uti Braccius ipse aliquot post annos ad Gaianellum in colloquio syncere testatus est, eius facinoris poenas ignobili morte persoluit. Quum enim apud Suanani oppidum Senensis agri, suae ditionis, impotenter agrestium sceminarum pudicitiam expugnare pergeret, concursu unius familiae, quae in tyrannum coniurarat, venabulo, ct irati quidem aratoris manu, crudelissime confossus interiit.
Vm Paulo etiam Ursno insgni duce, dilacerata vetere amicitia, C simultates adeo vehementer exercuit . ut ex militari prouocatione usque ad singulare certamen, iram, atque odium efferrent. Sed id facinus auertit Ioannes Pontifex Balthasar olim Cossa, quem tum primum e Bononia Romam petentem S fortia eius militiae ascriptus deduxerat, ostentaratque in ea pompa per mediam urbem ornatissimas alas, ct veteranas aliquot cohortes, inuidente Paulo, qui clientelas, & V
139쪽
DE VI ΤΑ MAGNI S FORTIAE. sine factionis viribus pollens, neminem potentia, ct dignitate parem pati .& prorsus Romae solus regnare cupiebat. Erat enim bello acer, ve rum ambitiosus, impotens, cruentus, ct ab ingenii mobilitate.'crebri foedisque transfugiis infamis. Itaque, Quum S fortiam extimulatum variis iniuriis ab amicitia Pontificis diuellere, Urbeque detrudere perge rei, quod eo expulsio, nemo esset reliquus, Cui licentiam, audaciamque ipsius frenare polli videretur: Id aperte molitus est, vi S sortia de saluat e sollicitus, vi ac iniuriis compulius Urbe excederet, & in Algido ca
strametaretur: Nec, ut rediret adduci potuit: quanquam Pontifex, mjs.so ad eum Sancti Angeli Cardinale vetere eluS amico, communi nomine pro Paulo fidem interponeret. Respondit enim , se eius hominis te meritati salutem minime commissurum, qui antea in conspectu Gregorii Pontificis manu sua Mostardum clariis imum ducem confodere non dubitasset, ct ab eius inusitati facinoris impunitate animum minoribu Ipostea caedibus esseratum ad terrendos homines ostentaret. Inde S fortia
Ladissao Regi se coniunxit:ad quem non multo post, ct ipse Paulus est
prosectus, prodita urbe Roma, quam paulo ante cum insigni laude defenderat. Sed eum demum Umbrico bello proditionis accusatum, a Neapoli ad supplicium in custodia seruatum, Ladi 1laus immatura moria te sublatus, periculo exoluit. Sed, ut meritas, ct fatales poenas subiret
Fortuna demum eo pacto illum carcere eduxit, ut Braccio obiiceret, quidum Ssortia in cathenis teneretur, eum ad Collem Floridum extra portam oppidi spatiantem nactus, Tartalia, & Ludovico Columna operam nauantibus, interfecit. Eo caedis nuntio erectum in spem libertatis Ssortiam, sublata voce dixisse ferunt: Ergo & mihi insonti Dii immortales mature cathenas soluent, qui uti aequissimi iudices impio,
ac omnium deterrimo dignum vitae exitum celeriter attulerunt.
De Armater' odioris si Micio. Cap. L. R materium quoque Asculanum, cui ut equitum turmam, ct coaA hortes peditum simul ductaret, contra vetus institutum indulserat, unum omnino e tantis copiis, & beneficii oblitum, ct summa cum perfidia alienatum sensit. Hic enim duce Neapoli custodiae tradito, urabem Orbitum naturali munitione inexpugnabilem, quum fidem cum fortuna mutasset, Braccio venalem proposuit. & prodidit. Nec diu A malerius auro illo flagitiose quaesito potitus est. Hostilia enim molitum, accumulata que perfidia, nouae proditionis consilia, fallaci ingenio versantem, Vitellius Patriarcha Cornetanus laqueo necari iussit. De infelicitate Macciaminum fartium, cir Smia rumpro
Ac quoque Deorum immortalium censura, id etiam in cumulo se-H licitatis accessit, ' od nihil, vel eo vita functo, iustae ultionis videtur esse praeterm illum. Quandoquidem Franciscus filius ita patris virtutem, S opes, di studia militum excepit, ut non multo post, Bra
140쪽
cium, atque stem continenter eius partium duces non uno in praelio prosterneret. Non multis enim inde annis , cum Nicolai Picinnini opes, tum filiorum eius conatus, virtutis aemulatione certantium, magnitudine , ct felicitate rerum gestarum usque adeo fregit, atque deleuit, ut nemo Braccianae sobolis haeres, qui dignitatem originis, ct senescentis famae nomen sustineret, facile reperiretur. Te vulnere ad Diterbium accepto. cap. LII. Iterbiensi in pugna grauissimum ex obliquo vulnus ceruice excoV pit: quum ei Brandolinus Comes vehementi incursu, diloricata casiaside, in iugulum usque laastae cuspidem adegisset. Neque prius, vel
multo manante sanguine , reduci e pugna potuit, quam a Sanctoparente irato simul, & reclamante , correptis equi habenis, retro verter tur. Adeo enim ira, doloreque incentus erat, ut vindictae cupidus, insana quadam temeritate cum paucis saepius in medios hostes procurrere,
peruaderi que usque ad media signa non dubitaret. Te periculo eius in expugnatione sapitonis. op. LII LAdem pene animi pervicacia , quum viturus iniurias, Braccium E Martini auspiciis in Umbria persequeretur, in expugnatione Capitonis oppidi extremum vitae periculum adiit. Defendebatur ace rime oppidum a Bracclanis . adeo, Vt Ssortiani, quater redintegrata pugna , di irrito semper conatu multis acceptis vulneribus, segnius murum tibi rent. Id dedecus, se praesente, admitti, elato indignantoque animo, minime ferens,comprehensam sua manu scalam moenibus admouit, &subiit. Nec defuere nostes,quin in eum accendentem forti exemplo mi-
Iites , ingentia trabium pondera, molaresque lapides prouoluerent, ita, vi comminutis scalis, terribili strage in praeceps dati , tota fossa sternerentur. Decidit Ssortia e summo fere muro deturbatus, adeo , ut multis fomentis, vix post horae spatium ad vitam streuocatus. Eo tamen Casu, nequaquam intermissa pugna, recruduit, inustatoque ardore S r-tianorum militum, corona muri occupata, oppidum est direptum , &Bracciani duces capti, ipso propc spectante Braccio, qui laturus opem cum magnis copiis aduentabat. Inter captiuos suere clarissimi postea duces, Comes ipse Brandolinus . cuius manu Ssortiam ad Uiterbium vulneratum sutile meminimus , ct Gattamellata Narniensis, cuius hodie aenea equestris statua Patauit a Senatu Veneto posita conspicitur. Ne vitae d crimine in quo Romae versatus e LI. Cap. LII ILErsatus quoque est in longe maximo vitae discrimine: quum media
V in urbe Roma, continuato per tres dies cruento certamine, pugnaretur aduersus Ursinos, conir , urgentibus Columnis, atque Sabellis, quibus Ssortia dux aderat. Non longe enim , Mineruae templo, qukitur ad Aemilianum arcum, e senestra, ingenti saxo, brachium est ictus, adeo vehementi dolore,conuulsisq neruis, obortaque oculis caligine, ut exanimatus ab equo prorueret, ct a suis pariter, ac hostibus foede proculca