GeorgI HornI ... Ulyssea sive Studiosus peregrinans omnia lustrans littora

발행: 1671년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Comitum.

Minores sunt I. Resp. Geuuae, cri caput Urbs Genua. II Luca , III Ret

Ia a singulis Urbibus ita denominatae. Atque haec prςcipua sunt illa capita, in quibus Geographia politica consistit, & quam quivis privata industria pro lubitu prolixius illustrare dc amplificare potest. Nam quicquid memorabile vel in lectione vel peregrinatione occurri id omne vel ad Imperium,vel Regnum, ves Principatum, vel Rem- Publicam revocari potest.

Sequitur nunc , ut ad Secundam partem , quae agit de Notitia hominum accedamus : Non n. Ussicit ad cognitionem Politices noscere tantum positu ram Orbis,situm Provinciarum,nomi

na Urbium de Regionum,aedificia publica & privata. sed potissima pars vitae humanae consistit in cognitione hominum,naturarum ac morum. Quam qua enim ab Adamo omnes homines descendant,immensa tamen reperitur inter eos differentia atque etiam Converarietas ta quidem ut pro illa populo-Fum Varietate, ipsa Politica possit esse varia , .& instar Polypi vel Cameleon- . tis

32쪽

PE RE GR IN A N S. 17tis colores suos variare ; neque quisiquam aptior est ad civilem conversationem , quam qui se omnium moribus 8c ingeniis dextre & sine ast etatione accommodare potest. Quam Virtutem Alcibiadi Atheniensi olim adscripserunt. Et superiori seculo Carolo V. qui diversissimas nationes , Italos, Germanos, Belgas & Hispanos tam lingua quam moribus & habitu ita CXprimebat, ut apud singulas natus &educatus videretur. Quam artem cum filius ipsius Philippus II. non callere sed totus esset Hispanus, hinc in magnas turbas incidit, ipsasque Provincias Belgicas amisit. Sed quandoquidem immensum esset omnium popu lorum instituta, naturam Sc mores per sequi, ideo summa tantum capita br Viter , quantum fieri potest, perseque

Quemadmodum quatuor sunt praecipuae orbis partes , ita etiam cum qua tuor Elementis 3c temperamentis in genere comparari possunt : Europa ἄ- Asia arei, Africa igni, America tem

EUROPAEI. Quippe Europa undique mari &

Oceano

33쪽

18 ULYssΕs Oceano interfecta ac innumeris fluminibus irrigua, tota maritimis studiis

exercetur, adeoque sola in reliquas Orbis partes classibus suis excurrit, ac to tum orbem circumnavigat. Hinc co Pora Euromorum communiter aqueas

seu ut Medici loquuntur phlegmatica& humidiora.Praecipue ubi adSeptentrionem magis inclinant & longius ab Africa recedunt. Nam quod Hispani& Itali hodiε videntur naturam obii nere siccam & calidam id ipsis non naturale sed adventitium est. Quippe ex Africa adusta plerique Hispan1 hodierni originem trahunt,unde & mores iblorum dio naturam referunt.. Proprium Europaeis olim erat ca- illos habere albos, flavos vel rubros. dque antiquis temporibus cum adhuc impermixti essent populi fere universale & perpetuum fuit, donec tandem irruptione & transmigratione Variorum populorum exterorum,illa sin-Ceritas fuit corrupta ac peregrinitate

Violata.

Unde hodieque in Germania, qui

atris sunt capillis censentur ab Hunnis, Attilae exercitu,Originem trahere,cum

alii priscam originem flavis vel albis capillis testentur. Vasta

34쪽

PER EG R INANI. Is Vasta etiam Europaeorum, maxime

Germanorum corpora antiquis temporibus aqueam illam seu humidamnaturam testabantur. Nam olim &quidem Cornelii Taciti adhuc aevo, Germani statura adeo fuer ut enormi , ut Italis vel solo conspectu formidabiles essent. Nunc autem illi artus longe Con traetiores reperi u n tu r,c us p raecipua causa est luxuria & nimius usus vini ac aromatam : nam antiquissimus Europaeorum cibus erat humidus pinguis ex carnibus, inprimis caseo, lacte de butyro. Accedebat communis aquς vel crasita cere visitae potus, tum perpetua bellorum, natationis vel venatus exercitia, sera matrimonia, moderata Venus,casta conjugia, commessationes frequentes, quae Omnia tantum robur &augmentum corpori conciliarunt. Unde

etia in moribus prisca illa simplicitas dc vita procul a fraudibus ac dolo, praecipue constantia & fides in verbis & promissis, ut etiam Germanica fides in pro' verbium abierit. Quibus omnibus mu tatis δc in contrarium versiis,quis mire tur naturam quoque multum & in magnitudine dc moribus esse mutatam λ

35쪽

xo ULYss EsEuropaei in genere cultiores sunt reliquis populis, & hodie omnem humanitatem maxime Christianam Rel, gionem & Imperium seu Monarchiam orbis terrarum possident: apud eos sedes est eruditionis,ac soli omnium populorum tam antiquorum quam recentiorum linguis loquuntur; Ut quo admodum olim in Apostolos, ita hodie in Europaeos enusum videatur dinnum linguarum. . P. Sicut vero aqua in perpetuo fluxu ac motu dissiculter terminis coerceri ρο- tost: ita etiam mobilis Europaeorum Natura praecipue peregrinatione delectatur, ac ubique terrarum novam sibi patriam quaerunt ; hinc toto passim o be sparsi, ubique colonias suas habent, . neque tamen a lingua & morbhus suis multum deficiunt, quae omnia ex Patriarchae Noachi Testamento

proficiscuntur, qui Iapheto primigenito filio suo dilatationem praecipue

. Promisit,

De singulis Et pse nationibus e tant vulgo quaedam dicteria,quibus a se

mutuo diicernuntur. Nam Germani in universum censentur bibaces,Grita leves, Ni ni lenti, Itali circumspecti, Poloni

36쪽

Polonii aetatores , Angli superstitiosi, atque ita de gliis nationibus, quaedam

vitia vel virtutes referuntur, quae tamen omnia cum grano salis sunt accipienda , neque putandum illa ubique assevera, quapropter Germani utuntur hoc versu contra opprobria Ital

ruma

Ut nos vina juvant, sc vos Venus improba vexat

Erposita est Heneri Iulia, nulla mero. Quemadmodum autem singuli populi sita habent vitia vel virtutes , ita etiam singulis nationibus quaedam particul ria insunt, qui sab aliis distinguantur. In Gallia Normanni pro luxuriosis, Gascones pro jactatoribus habentur, tam universali vitio,ut jactantiam qu

si proverbium vocant Gasionada. Atque ita aliarum quoque nationum proprietates vulgaribus rythmis ci Cumferuntur. Quae omnia speciatim Commemorare non est opus, &ipsa experientia hoc satis ostendit. Illam quoque Europaeorum seu Septentrionalium Cum aqua Convenientiam ostendunt magnet illae inundationes &migrationes populorum, quae ex Septentrione versus Austrum factae fum

37쪽

panr, Omnes fuerunt populi Europaei, qui veluti diluvio quodam reliquas Orbis partes inundarunt, & maxima Imperia condiderui. Proprisi enim aquaru enim est inundare ac se diffundere.

ASIATICI.

De natura Asiaticorum jam sequituri Asatici in universum molies habentur, quippe qui versus Orientem declinant, ac in regione plurimum temperata habitant, & quae inter calorem & frigus medi , neque nimiis caloribus corpora adurit, neque nimio frigore condensat. Hinc habitus quoque muliebris,tunicae vel togae talares, capita multiplicibus linteis involuta, usus Veneris profusus, continentia in potu,& alia multa, quae corporis mollitiem denotant. Sed qui hodie Asiam

tenent magnam partem ex Septemtrione originem trahunt,quales imprimis sunt Turcae, Perse & Tartari, de quorum etiam moribus quaedam sunt addenda.

Ad Turcas quod spectat, qui Europae magnam partem occupaIunt, Corum

38쪽

Ρ Ε R EG R I NA N S. 23rum quoque mores & naturam cognoscere Operae pretium est. Hi grandinis in morem omnia proruunt, & veluti fulmen segetes, ita ipsi urbes nationesique prosternunt, nuspiam diu in uno loco subsistentes, & eadem velocitate latibula sua repetunt. Unde haud immerito Prophetae dixerunt: A Septentrione omne matam. Accedit & illud, quod Septentrionalis Asia propter viciniam maris glaceatis maXime ventosa est & immensis flatibus exposita,unde illa Tartarorum ferocia proficiscitur. Quemadmodum nautas aquarum ec Ventorum perpetua jactatio barbaros & inhumanos reddit. Igitur Europaeis duae tantum nati nes Asiaticae formidandae sunt, Turcaenim. & Tartari , sed contraria plane ratione. Turcae enim stabiles in Europa sedes figere ac promovere student, &semel partis difficillime avelluntur. Tartari vastitate & praeda contenti ad sua brevi remeant.Potes Turcas comparare cum pediculis vel cimicibus , Tartaros cum pulicibus vel muscis. Atque haec breviter de moribus Asianorum dicta sint.

39쪽

Sequitur ut nunCagam, de natura dc moribus Africanorum. Africani cum igne comparari pOD sunt, vel potius cum carbonibus. Sunt enim colore atro instar exstinctarum prunarum, capillis crispis,& lanuginosis, mollissima cute. Iracundi, subdoli, perfidi, leves, mobiles,&quo magis adaequatorem accedunt,eo ferociores.Ita quidem ut nuspiam terrarum reperiuntur immaniores homines, & magis ab omni humana ratione alieni, quam Afri sub Zona torrida exusti. Quod exemplo duorum populorum, An icanorum & Iaccharum luculenter probari potes , de quorum immanitate horrenda &fere incredibilia Commemorantur aPigastia in descriptione Regni Concho. Et quid magis miserum quam habitatores Capitis Bonae Spei, qui profecto etiam porcos &immundissima quoque animalia superant, & quamvis in regione fertilissima positi, frui tamen naturae bonis

mercio a bestiali illa vita abduci. Cultissimi forte Africanorum sunt As s

40쪽

PEREGRINANS. 2sni , qui & religionem Christianam deliteras aliquas profitentur. Sed & illi non nisi vilia mancipia ita quidem ut tota India & Persia non aliis frequentius quam Abyssinis mancipiis utantur. In universum igitur Africa est terra maledicta, maxime qualis nostro tempore conspicitur, & ex ea nullum Europae periculum, nisi quantum a pyra tis Tunetanis , Tripolitanis& Algie-rensibus , qui hodie omnia maria suis classibus infestant, & ad quos reprimendos vix totius Europae vires sum-ciunt. Sed illi non sunt origine Afri, verum maximam partem Europaei,qui abnegata fide Christiana praemium defectionis praedandi licentiam acceperunt. Unde nec Turcarum Imperatori plenum in iis jus sit. Cum Abystinis

crebra olim Europqorum commercia, maxime Lusitanorum, qui conabantur Imperatorem illum per Africam potentissimum, foedere sibi conciliare

contra vicinam Turcarum potentiam.

Potest enim Abyssinus facile in AEgyptum & Arabiam penetrare, atquci etiam fluvium Nilum, a quo omnis fertilitas dependet, intercipere. Sed Consilia haec fuerunt irrita, ac Abim-B nus

SEARCH

MENU NAVIGATION