장음표시 사용
51쪽
potestas publica , alter alterum vivum
deglutiret. Quia igitur Resp. sine Rectore stare non potest,hinc necessariti dividenda fuit in duas classes, Magistratuum & subditorum. Mutuus igitur Consensus inter imperantes & subjectos est illud vinculum, quo unitas de concordia Reip. constat & servatur, quo illaeso, vita & salus Reip. constat,
abrupto, omnia ad interitum vertunt, Non secus ac in corpore humano,si spiritus vitalis auferatur, Corpus quoque& anima secessionem faciunt. Atque haec quidem per se satis manifesta. Sed praecipuum artificium in eo consistit,quomodo hoc vinculum inter Magistratum & subditos conservari possit. Et varia quidem argUmenta excogitarunt Politici Inter quae haec sunt
Praecipua. Primum quidemi salin populi seu totius Reip. Nam quamdiu & imperantes & subjecti in hoc tertio conveniunt, ut summum consiliorum ac actionum suarum scopum habeant publicum commodum, recte omnia habebunt, neque consensus abrumpitur. Secundum: Leges & consuetudines.
Tertiώ communicatio honorum BC Magistra-
52쪽
PEREGRINANS . 37gistratuum. Atque haec sunt Realia , ad quae si accedant virtutes Magistratuum 8c Subditorum personales , nimirum pietas,prudentia,temperantia,Clementia,promptitudo,fortitudo in bello,vix fieri poterit, ut talis Magistratus a subis ditis non ametur. Amor autem est firmissimum concordiae vinculum, dc nullo animi hominum glutine fortius connectuntur quam amore & mutua benevolentia.Sed est adhuc aliud,quod
hanc concordiam vehementer promovere potest, nim. status Reip. .lix, &florens. Plerumque enim homines ex utilitate omnia aestimant,adeoque felicitatem vel adversitatem temporum
suorum Magistratui adscribunt,ac illorum culpa adversos casus evenire judicant. Sane Mexicani in America hoc in Regibus suis veluti debitum quoddam exigebant, ut fertilitatem agro Ium , victoriam ab hostibus Si omnia denique prospera Regno suo conciliaret. Indignum alias, quod imperaret, aestimantes, nisi etiam Remp. posset reddere felicem. Ita Angli non alio fortius argumento ad Elisabetham sua amandam fuerunt impulsi, quam felicitate temporum , quam ipsius potiss. pietati
53쪽
petati dc fortunae acceptum ferebant. ta cum Augusto Romani egerunt. Si igitur sit aureum seculum & abundantia,facile promptus erit ad serviendum 'populus. In universum igitur studiose amolienda sunt omnia, quae Magistratuum apud Subditos odium & metum conciliare possunt. Secundum illa vulgaria , Luem metuunt , oderunt; quem quisque odit, periisse expetit. .
Sicut desp.ex Imperantibus & parentibus constat,ita etiam sunt duo supre- ma privilegia , ad quae in Rep. omnia reseruntur. Majestas nimiru & Liberintas.Majestas est illa praerogativa, quam Magii ratus in subditos sibi adscri-hunt. Libertas est privilegium, quod subditi contra Majestatem Magistra- tuu sibi deposcut. Majestas vult omnia sibi esse licita. Libertas Vult , quae dam Magistratui non esse licita. Ita perpetua quasi pugna inter majestatem & libertatem conspicitur , atque haec duo interdum migis inter se pugnant quam aqua & ignis , praesertim ubi utrinque pertinacia acce- cedit, ac Magistratus nil de majestate,
54쪽
P ER E GRI N ANS. 39 subditi nihil de Libertate remittere volunt. Unde TacitUS, Principatum,.sub quo majestas intelligitur, & Libertatem , reS vocat insociabiles ; 8c sane maximae artis est , haec duo ita, conjungere, Ut neutra laedatur. Majestatis proprium Emblema est, Sic molo sic jubeo stat pro ratione voluntas. Adeoque pro supremo scopo habet , legibus essesolutum ac inprimis irrefragabilem , quod Graeci peculiari
Voce appellant πιο mMMρ3. Praecipue
majestas vult esse exemta ab omnijudicio , neque ad rationem factorum reddendam adigi, sed soli Deo esse o, noXia. Contra vero libertas Vult eXem pia esse ab omnibus oneribus, nisi in quae sua sponte consentit, & ubique cum majestate quasi quendam concursum habere,neque pati ut contra privilegia 6c immunitates populi aliquid agatur. Ac saepe quidem hae contestationes adeo incalescut,ut vinculu illud , Reipublicae concordia inter magistratum & subditos dissolvatur, ac res inseditiones , tumultus & bella civilia erumpat. Quemadmodum inferius
Majestas igitur est illud, quod Itali - ,
55쪽
. Sceptrum vocant , ac in genere summu
Imperium significat. Estque duplex, vel imperii vel imperantis, sive reesis vel personalis. Realis ect , quae cum Republ. nascitur & ei est coaeva, lesemper durat, etiam sub interregno. Et haec consistit in Legibus Regni fundamentalibus ac ipso statu, dc ab ea de- Pendet omnis majestas personalis, ita ut haec majestatem realem tanquam superiorem respiciat & agnoscat & ab
ea temperetur. Non enim majorem
Majestatem potest habere Princeps , quam quae illi legibus fundamentalibus
Personalis majestas est ipse Imperator vel Rex vel Princeps,aut status,m-Periorem nullum agnoscentes Et haec majestas non proprie consistit in externa dignitate personae, neque titulorum magnificentia, sed in summa pO- testate, quae ab alserius arbitrio haud dependet. Atque ita nil interest, quomodo quis appellatur,sive Rex sive Dictator aut Pontifex aux Dux, dummodo veram maiestatem possideat. Tria autem essentialia requisita ad majestatem requiruntur.
56쪽
PEREGRINANS . II. Summa oc aboluta potestas, quae solum Deum, nullos vero homin
superiores agnoscat. Quo facit illud Lyjurini l. 6. Nullum eaput ista superse asticis ex-
Unde emcitur,summam potestatem 1 nullo superiore dependere, quia alias non esset summa. Ac propterea haec 'majestas adscribitur Dei Gratiae , quo tamen titulo etiam Principes Imperii - utuntur,sii ve ex speciali quodam prive- legio sive quod revera in suis ditionibusjura majestatis obtineant, secundum illud. Tantum potest Princeps in suo repritorio , quantum Imperator in
Secundum Majestatis requisitum e Perpetuapotestas. Neque enim su ficit suprema potestas nisi etiam perpe tua sit. Nam qui ad breve aliquod tempus supremam potestatem eXercent, illis proprie Majestas non convenit, quales fuerunt apud Roman. Dictatores & hodieque sunt Tutores Regum& Principum,qui voCantur Gubernatores, Protectores,aut Administratores.
Tales etiam in Imperio Germanico sunt
57쪽
Tertium requisitum Majestatis est, quod sit potestas legibus soluta, quae tamen intelligenda est, de vi legum
, non vero & directi . Princeps enim etiam supremus rationi tamen naturae subjicitur,neque ut brutum aliquod vivere potest. Atque huc pertinet vulgare illud : Princeps est legibue solutus. Quae regula multas paritur exceptiones, neque ita absolute accipienda est quasi nullis omnino legibus teneretur Princeps. Subjectus enim est legibus divinis , naturae, gentium, &Reip. fundamentalibus ac civilibus quoque,quoad osedientiam, no vero quoad
poenam. Ideo si has leges violet in judicium vocari & ordinariis poenis assicia ludice non potest sed solius Dei judicio subjacet. Atque hoc est praecipuum Majestatis privilegium,nulli actionum
suarum nisi Deo reddere rationem.
Haec Majestas Personalis habet sua quaedam Regalia, per quae sese exerit
ac ostendit, atque haec alias vocantur Reservata vel Praerogativae . De quibus
vulgo dicitur: Haec Reservata ossibus Imperatorum ita adhaerere, ut ea nunquam
58쪽
quam ab illis avelli possint. Et talia sunt
jus vectigalium,cudendae monetae', edi ctorum proponendorum,proscriptionis screandi Principes & Reges & alia multa. Quod vero & Principes Germaniae talia Regalia exercent,id ex Imperatorum concessione & speciali p*ivelegio
fit. Unde etiam illa por novam in Vestituram concedere ac confirmari ab Imperatore supplices petunt. Regalia igitur penes Imperatorem tanquam fontem ac scaturiginem sunt, penes Principes vero usu & exercitio. Unde in monetis suis semper effigiem ac n
men Imperatoris eXprimunt.. Talis igitur Majestas & realis &personalis competit Regibus Galliae, Hispaniae, Angliae, Daniae, Poloniae, Sueciae. Etsi enim aliqui ex his plus minusive circumscripti legibus videantur, ac in quibusdam superiorem aliquem agnoscant Id tamen non fit respectu Regnorum,sed tantum particularium c suum quorundam. Ac notandum illud quoque in uno Regno aut in una Rep. non posse esse, nisi unam M ijestatem, sive illa sit unius personae,ut in Monarchia, sive unius Collegii, ut in Aristocratia &Democratia agnoscant. Et huc peri,
59쪽
corpus atque unιus anImo regendum. Et
illud Alexandri M. Sicut mundus non potest duobus Solibin,ita Asia neque duosus Regibus gubernari. Quapropter jure reprehensus fuit Legatus Regis Daniae in Comitiis Ratisbonensibus, quod dixisset, se loco or nomine Reeiae Maje- satis Danorum votum dare. Quam dicendi formam cirector serre noluit , dicens: Nullam in Comitiis Maiestatem praeter Caesaream agnosci. Unde secundum stylum Curiae Germanicae exteri
Reges non Majestatis sed dignitatis titulo assiciuntur. Quod vero Pontifex Rom. superioritatem in Imperatores
& Reees sibi adscribit, id nullo jure,
sed mero & injusto facto contingit, ac semper eius usurpationi se opposuerunt supremi Principes. Quemadmodum Philippus Pulcher Rex Galliae ad
Pontificem rescripsit:.Diri tua maxima fatuitas,nos in temporalibus nulli bes se. De Papa Rom. quatenus ut Princeps temporalis spectatur, quin ei tria buenda sit Majestis, dubitari non potest. Sed de Duce Venetorum dubitatur,
qui quidem externo habitu & pompa imaginem Regiae Majestatis prae se
60쪽
feri,sed destia uitur tribus illis requisitis, quae ad Mnestatem personalem requiri diximus. Praecipuum autem quo M estas Duci Venetorum neg r,est hoc, quod subjectus sit Legibus poenalibus, ac a Consilio capitis damnari possit, cujus rei exempla resertJohan.
Bodinus de Re Publ. C. 2. l. 2.
Lex Maiestatis extat in Epistola ad Romanos NUI contra qui peccat, dicitur committere crimen laesae Majestatis. Quod quidem peccatum in Politica seque censetur irremissibile ac peccatum in Spiritum S .in Theologia. Ad crimem autem laesae Majestatis requiritur, ut sit in summo gradu & directo contra salutem Reipubl. vel viti mprincipis , aut illorum, qui summo Magistratu funguntur. Nam dantur etiam crimina contra Majestatem,quq sunt levioris momenti, atque illa non debent pari poena affici, qua crimen laesar Majestatis punitur. Hi uaeritur an versa etiam vel scripta crimen laesae Maj estatis constituant. Haec quaestio
acriter disputata fuit su b Tiberio, de quo passim videri potest Tacitus. Proprie loquendo, verba nis cum factis conjungantur & nisi, qui ea profert,