장음표시 사용
411쪽
PEREGRINANS. 38ς num transeat, scit. per vestigia plantae pedum illius. Deinde toto anno,e Palatio suo non egreditur unquam : vir sanctus & pius. Ultra flumen etiam palatium struxit in ripa cujusdam brachii Euphratis, fluentis ab altera civi tatis parte : ubi magnas domos aedificavit,porticus & hoipitia in usum pauperum aegrotantium, qui eo ut curentur se conferre solent. Hic sexaginta fere sunt tabernae medicinales, quibus ex aula regia de aromatibus aliisque necessariis prospicitur. Quicunque illuc aegroti veniunt, sumptibus regiis donec convalescant aluntur. Ibidem magnum est aedificium , cui nomen Dar silmeraphtan, id est, habitaculum clementiae : quo omnes furiosos aestate inventos concludunt,singulos compedibus ferreis vinctos donec ad mentem redeant , ibi eos relinquunt tum singuli domum suam redeunt. Singulis enim mensibus regii praefecti in eos inquirunt , & si mens restituta sit dimittuntur, ut ad suos redeant. Haec omnia facit, ut misericordiam CXerceat
in Omnes, qui Bagdadum ingressi vel aegroti vel furiosi deprehenduntur rex enim piu5 est, atque bona intentione
412쪽
id facit. In provincia Bagdadi civitas est tria patens milliaria in circuitu. Regio palmetis, hortis & pomariis dives, adeo ut in tota Babysonia ei nulla parsit. Eo ad negotiationem ex omnibus regionibus confluunt: habetque viros sapientes & philosophos omnium scientiarum gnaros, magos & cujusvis veneficii peritos. Hinc Gehietan bidui itinere distat, quae est Resen magna illa civitas. Inde Babel unico itinere distat : haec est antiqua illa jam devastata ; quae plateis suis ad triginta milliaria extendebatur. Ubi etiamnum vastatum Nesucadnesaris palatium visitur. eoque homines ingredi veremur, propter serpentes&scompiones locum occupantes. Inde Hilaquinque milliaribus abest : Hinc ad turrim, quam illud aedificavit seculum quo linguae divisae sunt, quatuor sunt milliaria : lateribus quos Letour vocant constructa est , & fundamenti longitudo ad duo circiter milliaria extenditur ; latitudo turris ducentis quadraginta cubitis finitur , & longitudo
centum cannis. Inter dena cubita viae erant,quibus in gyrum ascendebant,& i ad suprema usque orbiculariter ten cie- bant:
413쪽
PEREGRINAN s. 387bant : unde prospectus ad viginti per tingebat milliaria, quia regio latissima est ac plana. Sed hoc aedificium c itus igni taetrum fuit, qui ad ima usque Omnia diffregit. Inde dimidiato itin
re Naphlam devenitur. Hinc tres pa rasangae numerantur ad beati Eeechielis Prophetae synagogam in ripa Euphratis : ubi e regione synagogae sexaginta turres sunt , & inter singulas est synagoga. In illius atrio librorum sacrorum theca est ; & post synagogam Ezechielis filii BuZi sacerdotis sepulchrum : cui magna pulcherrimique Operis testudo impendet , quam construxit Iechonias Iudaeinum reX cum triginta quinque Iudaeorum millibus qui eum sequebantur , cum ab Evtia
Merodachoe carcere dimissius esset. Hic locus una sui parte flumen Chobar r spicit ', altera vero Euphratem. Caet rum Iechonias omnesque qui eum comitati sunt in pariete sculpti visuntur:
Iechonias primo loco; Ezechie , ultimo. Is locus ad hunc usque diem qu dam tenus sanctitarium est: huc enim elocis remotissimis precandi causa confluunt, inde ab anni initio ad festum expiationis usque ; magnaque gaudia
414쪽
agitant. Ibi productum magnum Iibrum , quem EZechiel Propheta sua scripsit manu, legunt eXpiationis die. Super EZechielis sepulchro die nocteque ardet lampas , inde ab eo tempore quo eam ipse accendit: & hactenus el- lychnia identidem mutant, oleumque addunt, qui eum sequuti sunt. Ibidem sancta quaedam magnaque domus libris plena, ubi etiam cum e prima,tum e secunda aede libri servantur: & quicunque liberis carent, illic libros suos consecrantJudaei etiam,qui eo ad preces e Persita & Media conveniunt,Pro se regionum istarum incolis , vota ad EZechielis Prophetae synagogam deferunt.Quinetiam magnatum inter Mu-hammedanos filii eo ad precandum
veniunt, ob ardentem beati Ezechielis Prophetae amorem ζ locumque VP-cant habitaculum elegantiae vel pulchrum. Eo omnes Arabes ad preces congregantur. Inde non amplius dimidiato milliari distant Ananiae , Mi-shaelis Arariae sepulChracum suo unumquodque magno fornice. Belli
autem tempore nemo in toto orbe,
prae reverentia beati Ezechielis , IOCallia ad laedendum tangere audet s tam. inter
415쪽
PEREGRINANS . 389 inter Multam medan Os , quam inter Judaeos. Inde tribus milliaribus distat civitas Auolsonath. Hinc Ein-Siphta
tribus parasangis dissita est: & hic beati Propheri Nahumi Athoschaei sepulchrum vasitur. Inde ad pagum Laphras diei iter est. Unde dimidiato itinere ad Pagum- deserti profectus. Inde uno die ad Ligam fluvium; ubi erat sepulchrum beati regis T sed iis , quod magno fornice tegebatur: & eodem spatio Supham veni : in qua civitate magnifice structum est yechoniae regis sepulchrum. Hinc sesquidiei itinere distat Suria: haec est illa civitas Mahas . Inde Schephithis usque bidui iter est tibi exstat synagoga, quam Israelitae eXHierosolymitana terra & lapidibus
Constructam vocarunt Schephithi, in Neharisa. Hinc sequidie Ebrebarum veni : quae etiam Poum-bedilha dicitur, sitia in Euphratis ripa ; in qua tria fer m e Israe litarum millia, cum synagoga Rabi & Samuelis , eorumque scholis , quibus e regione ipsorum sepulchra objacent. Inde itinere facto
per desertum regionis Schesae, quae UO-catur regio Eliman,e mensa ad septentrionale Babyloniae latus via unius &
416쪽
39o U L Y s 3 E sviginti dierum per deserta, eo veni ubi Judaei habitant, qui Rechasitae dicuntur, alias homines Themae. Thema autem est initium regni ipsorum , in qua magna civitate D. Annas Princeps in reliquos dominatur. Districtus veroditionis illorum inter montes septenistrionales sedecim dierum itinere terminatur , & magnas munitasquel habet civitates : nulliusque gentis imperio premuntur incolae; sed insuper ut spolia & praedam auferant, remotas regiones adoriuntur, ipsos etiam vicinos Arabes, eosque confederatos. Hi sunt Arabes Scenitae per regionis suae deserra habitantes: aedes enim non habent;
sed ad spoliandum & praedandum ad
regionem etiam Elim an discurrunt. ADtimose tribus diebus Cesarem devenitur. V ulgo hic esse tribum Rubenis,Gadis, E dimidia Manasiis tribum ferunt: quas Schalmaneser A Tyriae rex captivas duxerit. Hos Israelitas huc profectos magnas istas munitasque civitates condidisse ηunt, & cum omnibus regnis bella gerere: nec ad eos accedere posse quenquam: nimirum quum per deserta & solitudines octodecim dieruiter superandum sit , veminem eo penetrare
417쪽
netrare posse. Caeterum har maxima
civitas quinquaginta ferme Iisese lita- .ru millia habet:&in his cum sapientiae studiosos, tum viros fortes qui acie de- ce rtant cum Babyloniae tincolis,& regione septentrionali, nec non vicinis Elymanitis. Hic Indiarum est initium. Ab Israelitarum autem regione ad Uiram flumen,quod regionem Elymanis
interfluit, riginti quinque dierum iter
est: atque hic tria fere Israelitarum millia. Istinc septem diebus Naselum ven,&viginti circiter Israelitarum millia treperi,inter quos erat Magister Meda. jan. Hinc iterum diebus quinque Bot ram in qua adTigris ripam stita duo ferme Israelitarum millia: quorum plurimi sapientiae studiosi ac divites. Unde bidui iter est ad Samura flumen, regni Persiae initium,& sepulchru Earae scri- hae ac sacerdotis, qui Hierosolymis ad
ArtaxerXem regem profectus,ibi diem obiit. Hinc ad Cuzestaan quatuor sunt milliaria: haec est Elam magna illa provincia, quae iam omnibus partibus nouhabitatur ; sed ex parte vastata est. In cujus ruinis est Schusan metropolis, regis Assueri quondam regia : ubi ma-guum & elegans .aedificium inde a pri-
418쪽
U L Y s s E Sscis diebus remanet. Tigridis flumen civitatem secat in partes duas , quas Pons interjacet. ab hac parte, ubi Judaei habitant, fora sunt & commercia
Omnia , adeoque omnes divi es Commorantur ἀ ab altera vero parte paupe res, quia nulla fora aut commercia habent , nec hortis aut pomariis instructi sunt. Atque hinc tandem concepta invidia ita secum statuebant, omnes has divitias totumque splendorem illis nonnisi ex eo provenire,quod beatum Danielem Prophetam penes se haberent sepultum : quapropter ut in me
dio sui Danielem sepelire liceret , Pe tierunt. Sed alteri id ipsis non permisere, nec permittere voluere ; sed diu inter se gessere bella : donec tandem
inter defessos hac conditione tranSachim fuit, ut Danielis loculus alternatim locum mutaret , 8c hoc anno ab hac fluminis parte, altero ab altera es set. Promissa ergo fecerunt,& utrique ab utraque parte conventis steterunt: donec eo tempore quodam accederet
Senigar Saas filius Saae , qui in omnes Persidis rege4 , nempe quadraginta quinque qui ejus imperio parent Ara bice vocatur, magnus Persidis Impera
419쪽
tor) imperium habet. Is est cujus dominium ab ostio fluvii Somrae extenditur adusque civitatem Semarchori flumen Gozan, provinciam Gissor, totam ripam Gozanis , urbes Mediae, montesque Haphion, ut & alias insignes regiones, in quarum sylvis ferae reperiuntur, unde moschus colligitur. In summa, regnum ipsius ad quatuor mensium quatuorque dierum iter eratenditur. iasium igitur Imperator iste magnus Senia uexPersidis huc venisi set, atque Danielis loculum de loco in locum volutari observaret, & Judaeos ac Ismaelitas confertumque Populum Per pontem una incedere, quid rei esset, rogavit : & postquam ipsi omnia
ista enarrassent, indecens es Se pronu n- Ciavit, ut Danielita contem tui haberetur ; sed dimetiemini, inquit, spatium utrimque aequale, & Danielis io culum vitreo conditorio imponetis, quod de ponte ferreis catenis suspendetis in medio. Praecepit etiam ut e dem loco magnam quandam synagogae structuram aedificarent, quibusvis
C toto orbe accedentibus : ut cuicunque collibitum esset , eam ingressus Preces funderet, sive I udaeus sive pere-7 grinu
420쪽
. U L Y s s Ε sgrinus. Ad hunc usque diem Danielis loculus e ponte dependet. Interdixit etiam rex ne quis ulli bi in flumine piscationem intra milliare sive superiori sive inferiori spatio exerceret,idque in Danielis honorem. Inde tribus ciebus devenitur Rosaό-har. Hinc bidui iterest ad fluvium Vanath. Inde quatridui iter esst in regionem Mothath: ubi populi degunt, qui Multam medanorum doctrinae fidem non habent, & in magnis montibus habitant; seniorem suae regionis Alcaschischin , quasi senes clicas , appellantes. Inter ipsos quatuor Israelitarum coetus degunt : qui cum iis non solum habitant ; sed etiam in proelium proficiscuntur. Persarum rogis jugo non subsunt : nam in altis montibus domicilia hahent,& cum ad spoliandum & praedandum descenderunt, in montes denuo ascendunt; nec
quisquam cum ipsis bellum gerere potest. Qui inter hos ex Judaeis habitant, sunt sapientiae studiosi, & imperio P rent capitis exulum qui Babylone degit. Hinc quinque dierum itinere A riam devenitur , quae viginti quinque ferme Israelitarum millia habeta estque ieitium istorum coetuum qui in montibus