GeorgI HornI ... Ulyssea sive Studiosus peregrinans omnia lustrans littora

발행: 1671년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

PAR EGRINANS.tibus Haphton habitant;hic enim plusquam centum Israelitarum coetus

Commorantur est Mediae initium. Isti prima captivitate a rege Schal ne sere abducti fuere , dc Chaldaice loquuntur e inter quos etiam sapientiae studiosi. Ab Amaria diei unius itinere dissiti, habitacula ad Persidis regnum extendunt: & huic regi parent, qui ab

iis per suum tapraefectum tributum etiam exigit. Tributum, quod in toto Muhammedanorum regno pro singum lis maribus decimo quinto anno majoribus pendunt , hoc inquam tributum est annuus aureus imperatorius, qui aureo sesquitertioMoravetino aestimatur. Jam decimus agitur annus, ex

quo illic fuit vir quidam , cui nomen; Datad Ab L, Amariensis: qui discipu' ilus fuerat principis exulum Hasdat, &principis synedrii Eli qui Iacobi erat decus in civitate Bagdas; legis Mosaicae , Constitutionum & Talmudis peritissimus 3 imo omnium exoticarum scientiatum dc linguς Arabum eorumque scripturae 3 minime etiam librorum magicorum & veneficorum ignarus. Huic in mentem venit,ut in Pemmarum regem rebellaret, Iudaeosque in .R 6 monia

422쪽

montibus Haphton habitantes colligeret, & quasvis genteS OppugnanS eX- pugnatum iret Hierosolyma. Iudaeis ergo signa dabat in miraculis falsis quibus se a Deo ad occupandum Hierosolyma missum asserebat;atque ut VOS, inquiebat, a gentium jugo subducam. Adeoque Judaeorum pars ipsi fidem habuit: hoc etiam imposito nomine , Messias noster. Id quum Persarum rex intellexisset , eum ad colloquium 2C-cersivit:& intrepide accedenti & congredienti quaestionem proposuit, An tu es Judaeorum rex. Quod cum re spondens assirmasset, eum rex propius accedens extemplo comprehendi & in carcerem abduci jussit, nempe locum ubi regis captivi ad mortem usque Vincti detinentur in urbe Dabasan, in ripa maximi fluminis Goran. Elapso triduo , quum rex consedisset ut una cum principibus & ministris suis de facto Judaeorum deliberaret, qui asversus regem rebellaverant, ecce David ille per se e carcere solutuS,a nemine accepta Venia accedit : atque regi ipsum intuenti & percunctanti, huc adduxit, aut quis vincula tua solvit;

Fespondet , sapientia mea ct Iolertia

423쪽

PEREGRINΛNS. 397 mea , quia nec te, nec ullos servos tuos metuo. Evestigb inclamans rex eum Capi jussit : verum respondentes servi se eum non videre dixerunt; sed eundem vocis tantum auditu Percipere, Quum confestim rex sapientiae ipsius admiratione obstupesceret, ita regem affatus est, Ecce ego viam meam insisto. Ita abeuntem rex sequutuS est, regemque suum omnes principes & ministri pariter sequuti : donec ipsis ad fumigis ripam accedentibus, David ille accepto sudario & super aquas e

tenso transiret. Tum omnes regis mi

nistri eum super sudario suo per aquas

transeuntem spectarunt : & lintribus insequentes eum assequuti non sunt, fassi in toto orbe incantatorem non

esse parem. Eodem die decem dierum emenso itinere Amariam venit, idque virtute nominis expositi , id est, Jeho- hae : ibique eum quaecunque sibi accidissent narrantem Iudaei omites pro Pter sapientiam demirati sunt. Postea hic Persarum rex principem creden

tium , Calipham Bagdadi residentem,

Muhammedanoru imperatorem per literas compellat , ut cum Capite eXulum sive captivitatis principe &syne-driorum

424쪽

eriorum capitibus agat,quo David Aueroi ab hujusmodi factis prohibeatur ssin minus,inquit,omnes Judaeos in toto regno meo repertos interficiam. Itaque quum omnes coetus Persidis in magna angustia versarentur , ad exulum principem & synedriorem capita qui, gagdadi habitabant , hujusmodi

literas dedere, Quare in conspectu vestro moriemur, cum nos, tum omnes hujus regni coetus p prohibete virum istum, ne sanguinem innoXium funis dat. Quocirca in hanc sententiam scri

rum praesides, Scito, redemptionis tempus nondum advenisse , necdum signa nostra , nobis conspecta : nam inflato suo animo nemo praevalebit. Itaque jubemus, ut te cohibeas, quominuS talia in posterum moliaris ; quod si non

pareas , esto eXcommunicatus a toto

Israele. Has literas evestigio transmisere: & similiter dedere literas ad Zachaeum principem , cujus in Assyria sedes, & D. Josephum Videntem Cognomine Burhan Al Phelec, id est, examen astrologiae) ibidem commorantem, ut Davidi Al-roi literas mitteIent. Quapropter addiderunt & ipsi litte

425쪽

PEREGRINANS. yyy litteras , stilicet commemorati isti, Princeps & Videns , ut exhortarentur,& illum justi ac aequi commonefacerent : sed ista omnia non admisit. Nec a via pessima destitit, donec exoreretur rex quidam,cui nomen ZisAlia , Turcarum rex &4 Persarum regis v saltus : qui legatos misit, soceri Davia dis Al-roi causa, cui sic manus decies mille aureorum tradidit, quo clanc lum Davidem Abroi occideret. Quod ille praestitit , quum domum illius ingressus,dorimentem in lecto interficeret : ut hac ratione illius consilium&solertiam irritam reddiderit. Attamen ira Persarum regis in Judaeos cum montanos istos, tum in sua ditione habitantes concepta nondum deferbuerat. quod cum ipsi animadverterent, 2Echmalotarcham accersiverunt, quo sibi ad Persidis regem auxilio veniret. Quocirca is ipsum benigna oratione' di placidis verbis aggressit placare studuit : unde & placatus fuit, centum circiter aureis talentis prius numeratis. Postea tranquilla fuit regio,sedata jam Regis ira. A dicto monte decem dierum itinere Hemdanem enitur ; quae est magna illa civita. Media, toto Pr

426쪽

oo D L Y s s E SVinciae cognominis : quam Israelitarum quinquaginta fere millia inhabitant. Hic ante synagogam quandam humati Mardochaeus Sc Mer.Inde quatuor dierum itinere distat Tabreettaam, ubi quatuor pene Judaeorum millia ad Gozan fluvium. Hinc septem diebus pervenitur ad civitatem Ι*ahaan urbem illam magnam es regnique metrinpolin, quae duodecim milliaria patet . ubi quindecim ferme Israelitarum millia, & magi ster Sar-Schalom, cum istis . Echmalotarchae authoritate praefectuS , tum omnibus totius Persidis regni oppidis. Hinc quatuor diebus distat Schiphaae , quae est metropolis Persiae, regno cognominis: quam decem fere Iudaeorum millia inhabitant. inde septem diebus Ginam veni , civitatem illam magnam in ripa Gozan - Conditam. Hinc dierum quinque itinere distat Samareant urbs magna , in regni confinio condita. Inde quatri- duo petitur Tuboth, civitas in cujus vicinis sylvis moschus invenitur. Undevigintiocto dierum emenso itinere ad montes Nisson venitur, flumini Gozan imminentes. Ibi in Perside scilicet, sunt Israelitarum quidam, qui ex

illo

427쪽

PER EGRINAN s. Iillo loco ortum ducunt & affirmant,in urbibus floris quatuor Braelitarum tribus residere, tribum Danis , Zesul nis , Ascheris, & Naphtali, captivam multitudinem primam quam Schal. maneser Assyriae rex abduxit. secundum illud,Et abduxit eos in Lahlah se

Hasor montes Goeagras ac montes Me

diae. illorum Ismaelitarum regio ad viginti dierum iter protensa civitates& castella in montibus habet, quae ab uno latere Gozan flumen alluit : nec

ullo gentium jugo premuntur ; sed Principi praeposito parent, cui nomen Doctor Ioseph Praefectus summus Levita. Non destituuntur sapientiae studiosis, iisque qui sementem & mesi sem faciunt : & in praelium proficiscuntur ad AEthiopum regionem , per deserta iter facientes. Foedere vero juncti sunt cum Turciae paganis , qui ventum colunt & deserta inhabitant. Gens est quae nec panem edit, nec vinum bibit ; sed carnem erudam qualis ex se est, non coctam vorat. homines Omnes feri, quique nasi loco bina parva foramina habent, quibus spiritum ducunt : quolibet animali cum puro, tum impuro vescuntur. Caeterum Uraelit

428쪽

Ο U L Y s s E srai litas diligunt. jam xv agitur annus, ex quo in Persidem magna manu profecti urbem Rai occuparunt, eamque internecione deleverunt; & omni abacta praeda, deserta repetiere. Multis autem abhinc annis, nihil simile in tota Perside visum fuit. Eo audito, Persarum rex in ipsos admodum excaninduit, addens, Majorum meorum semporibus ex illo deserto nulla turba erupit : quocirca jam vadam & eorum nomen e terra delebo. Itaque nunciis per totum regnum missis, omnes copias suas Collegit : dc exploratorem

quendam quaerenti, qui ubi castra illi haberent, ostenderet ; ibi repertus est quidam, qui regi promitteret, se ei locum illorum ostensurum : nam eX eorum, inquiebat, sum numero. Cui rex

divitias promisit, si locum sibi ostenderet,& quae dixerat praestaret. Postea rex, quanto, inquit, commeatu ad institutum , magnumque desertum superandum egemus p Tum ille, Sumite panem & aquam in dies quindecim: non enim ulla edulia reperietis, donec ad illorum regionem perveneritis. Quo praestito , per desertum quinde cim dierum emensi iter nihil inven Iunt ,

429쪽

PEREGRINANS. O3runt ό prae manibus non nisi perpau-Ca edulia habebant : adeo ut homi r ῆs quidam &jumenta, quae secum duxe

rant, morerentur. Quapropter reX ad- Vocatum eXploratorem rogat , Ubi

jam verba tua, quibus nos de hostibus nostris inveniendis securos reddidisti

Cui respondens, a via aberravi in illi. Itaque accensa ira caput ejus amputari juvat. & hoc per totum exercitum

mandatum promulgavit ; Cuicunque aliquid edulii superest quod communicari possit, cum socio suo partiatur. Tum comedentes quicquid prae manibus erat,ipsa etiam jumenta,per deserta aliis tredecim diebus iter faciebant, . donec ad montes Nisboris devenirent,

ubi Judaei habitabant. Persae cum de die eo venissent, in hortis & pomariis castrametabantur & juxta fontes, qui

secundum Gozan flumen scaturiunt. Cum ergo fructus maturi essent, edebant & vastabant, nemine contra eOSProdeunte : caeterum in montibus multas civ tates ac turres videbant.Ita.

que rex ministris duobus in mandatis dedit , ut profecti , quaenam gens in mon tibus degeret,rogarent ό & quovis modo ad illo rabitatores penetrarent,

430쪽

sive navigando, sive natando. Ibi m gnum pontem invenerunt,in quo tur-IeS erant Cum porta Clausa a & ante Pontem, scilicet ab illa parte ulteriori, Urbem magnam. Itaque a citeriori montis parte inclamarunt, donec quidam accederet, quidnam vellent , aut cui parerent rogitans quem non intellexerunt, antequam interpres veniret; qui eorum linguae peritus de ipsis

percunctatus est. Cui in haec verba responderunt, Subditi Persarum regis su

mus , atque Percunctatum venimus,

quinam sitis,cuique pareatis.Tum illi, Pudaei sumus, nec regem,nec Principem ullum e Gentibus nobis praefectum habemus. Rogarunt itaque quae ad idolatras filios Guis qui erant ex illis Tum ciae paganis, sive profanis Turcis) alti,nerent. quibus Iudaei responderunt, Consederatisun ideo qui illorum malum quaerit,quaerit & nostrum. Postea viri illi duo reversi haec Persidis regi narrant: qui magno pavore perculsus fuit. Cum postridie ad eum mitterent qui praelium consererent, respondit,

Hos oppugnatum non veni,sed cum Tur- . paganis, inquit, inimicis meis pugnarum accessi. Quod si Nscum manus

SEARCH

MENU NAVIGATION