장음표시 사용
11쪽
di cultate Ecclesia Dei is SMcου a Mi m riu polliceri non poterit ' Communis certe plausus, quo Catholici Principes universi tuam ad A fles, cam Sedem provectionem exceperunt, firmam nos in spem adducit fore ut finis aliquando imponatur vexationibus , aerumnisque illis , quibus tandiu Ecclesia ipsa ubique fere locorum per manifestam injuriam afflicta fuit. Ego vero, qui diuturno viginti, Uamplius annorum spatio non tam publicaram calimitatum , quam invictae constantia, indefessaeque
CLEMENTA n. vigilantia proximus spectator extiti, eam temporum felicitatem S mcTITATI TUAE conceptis votis auguror, ut occasio Tibi praebeatur illam animi moderationem in prosperis adhibendi, quam Defunctus in adversis ostendere compulsus fuit. Hoc enixis insuper, accuratisque precibus a divina a mentia flagitare nunquam intermittam ἰ dum in genua provolutus Sancti mos nos rides, qua pares, veneratione deosculor.
16쪽
HABITO IN PALATIO APOSTOLICO VATICANO Die I s. Decembris I O .
De sua ad summum Pontificatum assumptione Sacro S. R. E. Cardinalium Collegio gratias agit.
M positam humeris nostris Apostolicae ser- I. vitutis sarcinam, imbecillitate primum nostra suadente, sicuti nostis, quantum licuit, detrectavimus; Divina tandem impellente voluntate, cui non est, qui resistat, vel inviti sustepimus. Quanto id animi nostri dolore contigerit, cum setis abunde Vobis perspectum sit, non est, quod pluribus nunc exponamus. Studemus jam moerorem nostrum ita temperare, ut non Oblivi- stamur ossicit. Hinc quoniam non verecundae, sed ingratae mentis indicium est beneficia tacere Divina, & satis dignum ilest a Sacrificiis Dominicae laudis obsequium consecrati Ponti-llficis inchoare, agimus primum, & semper acturi sumus Omnipotenti Deo uberrimas gratias, qui Nos, quantumvis indignos, tam alte iussit ascendere; gratum deinde erga Vos quoque animum profitemur, qui Divinae voluntatis Interpre-
17쪽
tes, ac Ministri, tanta animorum, studiorumque consensione, tam honorificum, tam sanctum, etsi immeritum, de nos rahumilitate judicium protulistis. Et sane quantum ob iudicium hujusmodi, licet Nobis grave nimis, & permolestum,
vobis debeamus, exprimere verbis non possumus: re ipsa tamen declarabimus, quoties se Nobis Occasio obtulerit bene- merendi de commodis, ac Dignitate ordinis Vestri. Ea interim Nos in tanto rerum discrimine Constitutos vel maxime spes consolatur sore ut, qui elevans allisit Nos immenso Oneri, quod subimus, supponat manum suam, ac Dextera ejuS glorificetur in Nobis . Studium in stuper, quod Vos tam alacriter,& constanter in Nos eligendo ad extremum retinuistis, NO- his in Pastorali munere exequendo non desit; clim praesertim ad vestram quoque laudem pertineat factum vestrum, vestrum quodammodo beneficium, tueri. Amoris profecto vestri fuit exiguitatem nostram ad hoc rerum humanarum fastigium evehere; neque enim in id consilii devenire umquam potuistis, nisi solius ductu charitatis, quae non cogitat malum, &in oculis vestris nostrorum operuit multitudinem peccatorum. Muneris modo vestri erit Electo assistere, oneratum sublevare, deficientem admonere, laboranti in excolenda Domini vinea allaborare. Nos certe opera, consilioque vestro in Catholicae Ecclesiae regimine libentissime utemur, ac nostris non fidentes viribus, quae nullae sunt, sed Divina, quae sperantes in se confundi non patitur, Virtute suffulti, non faciemus animam nostram pretiosiorem, quam Nos, dummodo consum-memus cursium nostrum, & ministerium, quod accepimus 1
Domino Jesu, fideliter impleamus. Reliquum jam est Patrem misericordiarum potentem suscitare de lapidibus filios Abrahae
enixe a Vobis rogari, ut infirmitatem nostram ope sua adjuvet, velitque electionem, quam per Vos peregit, bene, ac seliciter Christianae Reipublicae evenire.
18쪽
Habito die a1. Februarii I OI.
ARGUMENTUM.titum Caroli II. Hispaniarum Regis Catholici impenu dolet. Defuncti laudes commemorat, re solemnium Exequiarum in Pontificio Sacello pro illius animae suffragio celebrandarum diem dolanat. Potremo universale Iubileum ad divinam opem sui Pontificatus initio, ae pro occurrentibus Ecclesae necessitatibus implorandam indicit.
.X DBi primum, vel ipso rumore publico nun
A ciante, Vobis innotuit cla. mem. Caroli Se-
19쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. cationibus, aequum, & tanti Regis dignitati consonum duximus Vobis ex hoc loco, ut moris est, ea de re verba iacere,
non tam ut communis doloris, eo etiam nomine Nobis acerbioris , quia gravissimum Apostolicae servitutis onus humilitati nostrae impositum in mentem reUocat, memoriam renovemus, quam ut VOS omnes ad prosequendas Nobistum pro Regis anima ad Deum preces, quod & hactenus Vos praestitisse non dubitamus, pro munere nostro impensius adhortemur. Interim publicas de more Vobistum in Pontificio Noestro Sacello proxima seria quarta eidem Regῖ, ut par est, exequias celebrabimus, de vestra quidem pietate confisi, quod exsolvendi iampridem funeris tarditatem charitatis ardor compensebitis. Ceterum, VENERABILEs FRATREs, quod sub ipse ineuntis Pon tificatus Nostri limine verebamur, quotidiano iam experimento cognoscimus: venisse nimirum Nos in altitudinem maris, in quo ne tempestas demergat Nos, emcere sola valet omnipotentis Dei dextera, quae mari, Ventisque imperat. Auxilium itaque de Sancto solummodo expectantes inter tam gravia imminentium bellorum discrimina, aliasque tantas rerum, ac temporum difficultates, ad vestras. & universis Eoclesiae preces confugimus, quae ut Dei auribus gratiores accedant, crediti Nobis Dominici gregis pietatem excitare decrevimus, Concedendo Indulgentiam plenariam in Qrma Jubilei omnibus Christi fidelibus in alma Urbe nostra quidem existentibus, qui intra spatium duarum sequentium hebdomadarum jejunaverint quarta, & sexta seriis, ac Sabbato alterius ex hobdomadis hujusmodi, & Basilicas S. Joannis in
Laterano, Principis Apostolorum, & Sanctae Maria: Maioris, vel earum aliquam visitaverint, ibique oraverint, & peccatasta confessi Sacram Communionem sumpserint, nec non Pauperibus eleemosynam, prout sua cuilibet pietas suaserit,
20쪽
ORATIONES CLEMENTIS xI. 3 erogaverint; Ceteris vero extra Urbem praefatam Commorantibus , qui Ecclesiam, seu Ecclesias ab Ordinario designandam, seu designandas visitaverint, & alia omnia praefata adimpleverint. Qua in re non solum laudabilibus Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum hoc, vel uti periculosi itineris viatico, Pontificatum auspicantium exemplis insistimus, sed temporis etiam opportunitati occurrimus, cum advenerint dies acceptabiles, dies salutis, qui sicuti Nos ad impensius orandum, ita Divinam clementiam ad liberalius indulgendum invitant, & spem certam faciunt consequendi veram illam, & coelestem pacem, sine qua nequit & ipsa, quam Nos inter Catholicos Principes tam solicite custodire satagimus, pax humana consistere. Agite ergo, VENERABILEsFRATREs, Deum, qui est multae misericordiae omnibus invO- cantibus se, sine intermissione obsecrate, ne tam turbulento
tempore, quo Catholicae Ecclesiae praeesse Nos voluit, viribus deficiamus, sed veniat in Nos Spiritus Sapientiae, & Intellectus, Spiritus Consilii, & Fortitudinis, Spiritus Scientiae, & Pietatis,
quo timidae cogitationes, & incertae providentiae nostrae roborentur, ut ea & investigemus, & dignoscamus, quibus per omnia Divinae complacentes bonitati, eidem in omnibus con--.formemur.