Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Habito die I 8. Aprilis I OI. tr

AtidaΜ facinus Friderici Marchionis Brandeburgenses, qui nomen, re insignia Regis Prusiae, inscia Sede Apostolicd sibi arro Derat, improbat, ac damnat, simulque palam facit samonuisse Catholicos Principes, ne praesumptos d dicto Mamchione honores ullo officii genere illi tribuant.

ubique jam fama percrebuit Fridericum, Marchionem Brandeburgensem nomen, &insignia Regis Prusitae, profano prorslis, ac forte inaudito hactenus apud Christianos more, omni Ecclesiae Dei authoritate contempta, nec sine gravi antiqui iuris, quod in ea Provincia Sacro, & Militari Teuthonicorum ordini competit, violatione sibi publice arrogasse; illorumque proinde numero se nimis incaute junxisse, quos increpat simul, & reprobat sermo ille Divinus: ipsi regnaverunt, & non ex me, Principes extiterunt,& non cognovi. Hoc me factum quantum Apo

22쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI.

stolicae Sedi iniuriosium, quantum Sacris Canonibus, quibus haereticum Principem antiquis potius cadere, quam novis augeri honoribus constitutum est, adversium fuerit, egregiae pietati, ac perspecto Zelo vestro explicare supervacaneum ducimus; Scire tamen Vos volumus Nos illud minime dissimulasse, quinimo, ut muneri nostro, quantum in Nobis erat, hac in re satisfaceremus, audax, & irreligiosum eiusmodi facinus datis ad Catholicos Principes literis aperte damnasse, simulque illos serio admonuisse, ne praesumptos a praefato Marchione honores ullo ossicii genere approbantes, Venerabilem , sacramque Regiam Dignitatem, quae ut Dei sin-gialare munuS agnosci, Veraeque columen Religionis , atque ornamentum esse debet, in Acatholico Principe vilescere patiantur . Haec habuimus, VENERABILEs FRATREs, quae vobis hodie

significaremus, ut & consiliorum nostrorum participes sitis, &Nos in tuenda pro viribus Orthodoxae Fidei,& hujus Sanctae Sedis dignitate vigiles, atque constantes, adjuvante Domino, esse velle intelligatis.

23쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 8. Augusti IIo I.

ARGUMENTUM.

Suum, V Aposolicae Sedis de Latere Legatum deputat D. Camdinalem Archimum ad Sabaudiae Principisam, Philippi V. Hispaniarum Regis Catholici Sponsam, brevi ex Italia difcessuram.

v ENERABILES FRATRES.

Ro ea, qua Charissimum in Christo Filium Nostrum Philippum Hispaniarum Rege m Catholicum in Domino prosequimur, Charitate ad Regiam illius Sponsam Sabaudiae Principissam propediem, ut accepimUS, ex Italia, benedicente Domino, discessuram Romanorum Pontificum Praedecestarum Nostrorum morem secuti, Nostrum, & Apostolicae Sedis de Latere Legatum deputare intendimus dilectum filium nostrum Josephum S.R.E. Presbyterum Cardinalem Archinium, qui novae Reginae Apostolicam Nostram benedictionem deserat, Regale connubium gratuletur, faustumque, ac selix in Hispaniam iter, nec non laetam, & copiosam sebolem, cujuslibet Conjugum virtute,

24쪽

pietate, & Religione dignam, ex intimo nostri Cordis affectu apprecetur, ad laudem, & gloriam omnipotentis Dei, Fidei Catholicae incrementum, Christianaeque Reipublicae quietem, & pacem. Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac Nostra Supradictum Iosephum Cardinalem Archinium, Nostrum,& Sedis Apostolicae de Latere Legatum deputamus, & declaramus ad praemissa peragenda.

In nomine Patris ', & Filii , & Spiritus ' Sancti. Amen.

25쪽

Habito die a. Octobris I OI.

ARGUMENTUM.

Obitum Jacobi Secundi Magnae Britanniae Regis DD. Cardinalibus fgnoicat, ejusque laudes, θ' quae pro Orthodoxa

Religione subierat, damna honorisca commemoratione prosequitur.

VENERABILEs FRATRES.

Jacobi Magnae Britanniae Regis obitum , o quem sine maximo paterni cordis nostri moerore audire non potuimus, sit spiria inaester, & lacrymas Vobis nunciamus, nec fa I ne ullum Nobis dubium esse potest, quin animos aeque vestros ingenti dolore assecerit gravissima haec Christianae Reipublicae jactura, quam in amisso vere Catho lico Principe, vere Ecclesiae Filio, vere Fidei Defensore, im pensissime deflemus. Vertim quia juxta monitum Apostoli contritiari de dormientibus non debemus, sicut & Caeter1, qui spem non habent: jubet Nos praeclara defuncti Regis pietas, quam nulla umquam aetas delebit, nulla serae posteritatia

26쪽

ORATIONES CLEMENTIS M. I Iextinguet oblivio, iubet heroicus illius rerum omnium humanarum pro religione contemptus, quippe cui Rex optimus Patriam, opes, Regnum, & Vitam ipsam posthabere non dubitavit, jubet demum mors ab eo piissime, ac constanti animo obita juste Nos sperare debere Religiosissimum

Principem a Deo optimo Maximo, sicut dum viveret, tanquam aurum in sernace probatum, ita post mortem, quasi holocausti hostiam, acceptum esse. Nostras nihilominus pro Anima Regis de hac Apostolica Sede optime meriti ad Deum preces, atque sustragia deesse Charitatis ratio non patitur. Id & privatim hactenus Nos ipsi agere non omisimus, & pU-blicis quoque in Pontificio nostro Sacello exequiis, Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum exemplo, suo tempore praestituri sumus. Caeterum eximiam, & Regio plane ejus animo dignam Charissimi in Christo Filii Nostri Ludo. vici Francorum Regis Christianissimi virtutem hac occasione silere non possumus, qui quemadmodum olim eumdem Jacobum Regem e Regno nefarie deturbatum cum Regia Coniuge, & Nato magnifice, & liberalissime exceperat, ita ei semper omnibus benevolentiae, & humanitatis ossiciis usque ad

extremum adstitit, & quod illustrius est, superstitem illius Filium a Charissima in Christo Filia nostra Maria Regina ejus

Matre in paternarum virtutum aemulationem educatum benigne complexus, uti verum Britannici Regni haeredem, difficillimo hoc tempore, omni prorsus proprii commodi ratione neglecta, palam agnovit, eumque in Catholicae sidet, quacumque demum adveniente sertuna, rtiter asserendae proposito egregie confirmavit. Qua sane in re clim ipsius Christianissimi Regis gelus, & animi magnitudo mirifice eluceant, Nostrae omnium Vestrum laudes ei merito debentur, quas quidem uberrimas posteri omnes illi reddent , dum praeclari sedit memoriam recolent numquam interituram. Haec etsi

27쪽

ra ORATIONES CLEMENTIs XI.

Vobis, vel ipsis rumore publico nunciante, innotuisse iam credimus, nuperrime tamen ad Nos per celerem Cursorem a Venerabili Fratre Philippo Antonio A rchiepiscopo Athenarum, nostro, & hujus Apostolicae Sedis apud eumdem Christianiss1-mum Regem Nuncio, qui omnia cognovit, & vidit, fideliter allata, confestim ex hoc loco referre aequum, & opportunum duximus, ut scribantur in generatione altera, novumque hinc paternae Nostrae erga Vos charitatis argumentum accedat, VENERABILEs FRATREs, quorum sortibus humeris, piisque votis impositum infirmitati nostrae onus, quod his afflictis, turbidisque temporibus gravius semper in dies experimur, levatum iri confidimus.

28쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die a I. Novembris I OI.

Propostis, quae Italiae, Europα Ecclesiae impendebant, gravi is malis ob exortum inter Imperatorem, ae duos Reges de Hispanica successone atrox bellum, ac pateruis comm moratis sciis ad illud amoliendum frusra adhibitis, DD. . Cardinatibus consilium aperit, quod Jusceperat, mittendi Nuncios extraordinarios ad eosdem Catholicos Principes , ut eos ad Chri anam Concordiam, ae Pacem revocare pro DLribus studeat, ac publicae tranquillitati prospiciat.

VENERABILES FRATRES.

X quo supremum hoc Catholicae Ecclesiae 3M culmen non minus inviti, quam immeren 'tristes. Deo sic jubente, conscendimus, multiplices, easque gravissimas Christianae Rei tu i publicae calamitates, majoraque in dies Italiae, Europae, ac Ecclesiae ipsi impendentia mala Paterno nobiscum animo reputantes, primo quidem ex intimo cordis ingemuimus, charitate magistra edocti flere cum flentibus; sed eo tum inde loco positos Nos esse contemplati, quo non deplorare ista sussiciat, nisi & emendare

29쪽

i ORATIONES CLEMENTIS XI.

pro viribus studeamus, ab ipso ineuntis Pontificatus nostri limine, qua fusis privatim, qua publice indictis precibus

apud Deum, adhibitis etiam, atque opportune, & importune congeminatis hortationibus, & Officiis imminentis inter Catholicos Principes atrocissimi belli perniciem amoliri curavimus e memores sane Illius Nos Vices gerere in terris, qui nascens ex Virgine per Coelicos Cives pacem hominibus ho-nae Voluntatis annunciavit, ac res urgens ex mortuis, & asicem

surus in Coelum pacem itidem suis reliquit Discipulis, ut &ipsi ejus imitantes exemplum pacem aliis edicerent. Cum vero annum jam fere praeteriisse cernamus, nec tamen adhuc paternas Voces, quibus pacem ubiqUe Clamavimus, exaudi ri , neque Pontificias curas in idipsum hactenus impensas noscamus aliquid prosecisse; quinimo proximos armorum strepitus quotidie crescentes auribus pene nostris audiamus, ac, quod deterius est, Haereticorum Vires Catholicorum dissidiis proficientes magis invalescere, non sine maximo Orthodoxae Religionis periculo, conspiciamus, ne publicae Causic pro pastorali munere nostro, inter praesentium malorum sensum, & metum futurorum, deesse ullatenus videamur, Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes per extraordinarios Nostros, & Sedis Apostolicae Nuncios ad Charissimos in Christo Filios Nostros Leopoldum Romanorum Regem in Imperatorem electum, aliosque duos Reges quantocitius transi nittendos, publicae tranquillitatis negotium hoc praesertim tempore, quod hybernis imminentibus armorum tractationi minus opportunum videtur , maiori, qua possumus, animi contentione urgere decrevimus,

parati studium omne, laborem, & diligentiam impendere, ac Nosmetipsos quoque, si opus fuerit, exemplo boni Past ris, qui animam suam dat pro ovibus suis, superimpendere, ut Catholicos Principes ad veram, Christianoque nomine

30쪽

ORATIONES CLEMENTIS xl. 1 sdignam charitatem, atque concordiam revocemus. Haec Vos scire voluimus, VENERABILEs FRATREs, ut conatus, & solicitudines nostras rei non minus arduae, quam tautari intentas,

opera, consiliisque Vestris, quibus libentissime utimur, in primis vero enixis apud Patrem misericordiarum precibus, proximis potissimum Dominici Adventus diebus, qui sicuti Nos ad impensius orandum, ita Divinam clementiam ad liberalius indulgendum invitant, juvare possitis.

SEARCH

MENU NAVIGATION