장음표시 사용
41쪽
conturbata sunt, & commota sunt, ad salutarem poenitentiam vocatus Vere expertus est, illuxisse coruscationes Domini orbi terrae, dum commota est, & contremuit terra. Patri igitur misericordiarum, a quo tanta haec nobis bona effluxere, sacrificandum est sacrificium laudis, ut, quos merito castigare minatus est erranteS, foveat tua miseratione correctos. Ad eamdem proinde aram, ad quam publicis indictis supplicationibus primo confugimus, pro acceptis beneficiis gratias acturi, iterum redire constituimus; proximam idcirco Festivitatem Antiochenae Cathedrae B. Petri Apostolorum Principis, quae erit seria quinta post Cineres, in ejus Basilica cum solemni Missa Vobiscum celebrabimus, ipsius Apostolorum Principis patrocinio confisi, ut nullis de
caetero permittat Nos Dominus perturbationibus concuti, quos in Apostolicae confessionis petra lidavit. Praeterea, ut inmemoria aeterna sit dies, qua cogitantem Dominum dissipare murum filiae Sion, impavida precum vestrarum humilitate
placastis, singulis annis in Festo Purificationis Beatissimae Vir ginis Mariae absoluto Sacro, quod ea die in Pontificia Cappella de more peragitur, hymnum Te Deum laudamus perpetuo decantari, ipsiusque Festi pervigilium in eiusdem Deiparae obsequium cum jejunio, Dilectis Filiis Senatu, Populoque Romano id ipsum quam enixe expetentibus, perpetuo
itidem in hac Alma Urbe nostra servari omnino volumus, ac praecipimus. Reliquum est, VENERABILEI FRATRES, ut quae tam grandia Nohis contulit dona Divina dignatio, constanti, quae Dei Ministros maxime decet, Christianarum virtutum exercitatione perennia reddamus.
42쪽
Habito die I . Decembris I O3.
Creat S. R. E. Presbyterum Cardinalem Franciscum Pigna. tellum Archiepiscopum Neapolitarium.
. Ecurrunt dies Orationi, ac ieiunio conse-κ crati. Ideo juxta prisicum Majorum nostro-
rum morem ad gloriam omnipotentis Dei, Sanctaeque Romanae Ecclesiae praesidium, aci decus, creare intendimus unum Presbyte-Grum Cardinalem, videlicet Venerabilem Fratrem Franciscum Archiepiscopum Neapolitanum; aequum enim censemus, ut Praedecestaris nostri, qui carnem, & sanguinem respicere constantissime usque ad obitum recusavit, meritissimus Agnatus, non minus hoc nomine, quam ob egre-
43쪽
gias suas, & sacro Antistite dignas virtutes commendatus Pontificiae nostrae largitatis primitias eXperiatur. Quid vobis videtur lAuthoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri , & Pauli, ac nostra, creamus S. R E. Presbyterum Cardinalem Franciscum Pignatellum Archiepiscopum Neapolitanum , cum clausulis necessariis, & opportunis
In nomine Patris ', & Filii ', & Spiritus Sancti. Amen.
44쪽
Leopoldi I. Romanorum Regis in Imperatorem electi obitum DD. Cardinalibus denunciat, ejusque virtutes honorisca lasedatione commemorat. v ΕNERABILES FRATRE s.
Llatum ad Nos hesterna die tristissimum nuncium de Obitu cla. me. Leopoldi Romanorum Regis in Imperatorem electi, non sine maximo paterni cordis nostri moerore, bis hodie communicare volentes, iisdem plane verbis utemur, quibus Beatus olim Ambrosus suam in Theodosii Imperatoris funere exorsius est laudationem : Hoc nobis inquit ille hoc nobis motus terrarum graves minabantur, quod clementissimas Imperator recesssurus esset ὸ terris. Eam itaque Christianae Reipublicae iacturam, quam nuper nutante solo natura ipsa praesenserat, dolenti quidem, & amaro animo, nulla tamen interposita mora, nimirum statim , ac illam per celerem Cursorem acce-
45쪽
pimus, Vobis similiter denunciamus, non tam ut de tanti Principis morte nobiscum impense doleatis, quam ut ipsius Animam precibus, aliisque Ecclesiae suffragiis celeritis iuvare possitis. Quamvis enim eximia ejus in Deum pietas, in homines comitas, atque clementia, Ceteraeque illius egregiae virtutes , animique potissimum & in prosperis moderatio, & in adversis mira plane constantia, sperare Nos faciant eum e terreno ad coeleste Regnum, quo omnes Christiani tendimus, miserante Domino, misse translatum; nihilominus quoniam, qui aliis praesumus, aliis durius, quod trementes dicimus judicandos Nos esse, sacris admonentibus literis, dubitare nequaquam possumus; ideo & ratione ducimur, & debito Christianae charitatis urgemur, ut sacrificiis, orationibus, &obsecrationibus defuncti Principis Animae solatium comparemus. Id porro & privatim Nos ipsi jam agere coepimus, Vosque una Nobiscum prosequi optamus; hoc ipsum publicis suo tempore in Pontificio nostro Sacello Exequiis, pos quam scilicet debitae, ac consuetae erga hanc Sanctam Sedem obsequii significationes ad Nos perlatae fuerint, stata die V his indicenda, juxta Praedecessorum nostrorum morem,
lemni ritu praestare non omittemus. IN
46쪽
Creat viginti S. R. E. Cardinales, ex quibus novendecim evulgat , unum Uerb in poctore rescrDat, arbitrio suo quandocumque declarandum. ERABILES FRATREs: Ostulat Roma, postulat Euria, postulat Ecclesia, ut imminutum jam valde Fraterniratum Vestrarum numerum augeamus. Hinc
Christi Domini exemplo moniti, qui anto quam e Discipulis suis cligeret Apostolos , exiit in montem orare, H fuit pemoctans illiusque potissimcim temporis Opportunitatem nacti, quo iidem Apostoli post Christi Domini conscensium in Coelos, mox adventuro Spiritu veritatis replendi, erant Omnes unanimiter in oratione perseverantes: enixis tam nostris, quam aliorum precibus Patrem misericordiarum exoravimus , ut Nobis divinae suae gratiae lumine adesset, quo tales ad sublime hoc in Ecclesia Dei munus deligeremus, qui
47쪽
rg r ORATIONES CLEMENTIS XI. eximiam pietatem, ac zelum Vestrum aemulantes, gravissimum infirmitati nostrae impositum onus levare, ac Pastoralem selicitudinem nostram opere, & consilio iuvare non praetermitterent. Hac igitur, quam tam serventer imploravimus , coelesti ope confisi, ad majorem Omnipotentis Dei gloriam, Sanctaeque Romanae Ecclesiae decus, & utilitatem, creare intendimus eos omnes, nempe viginti, qui ad septuagenarium Vestrum numerum complendum in praesens desint, Cardinales, & ex his novendecim nunc evulgare, Videlicet. Franciscum Martellum Patriarcham Hierosolymitanum. Joannem Badoero Patriarcham Venetiarum . Laurentium Casonum Archiepiscopum Caesareae. Laurentium Corsinum Archiepiscopum Nicomediae. Laurentium de Flisco Archiepiscopum Januensem. Franciscum de Aquaviva Archiepiscopum Larisiensem. Thomam Russum Archiepiscopum Niceae Cubiculi nostri Praefectum in
Horatium Philippum Archiepiscopum Spadam Episcopum
Philippum Antonium Archiepiscopum Gualterium Episcopum
Christianum Augustum e Ducibus Saxoniae Episcopum Jaurinensem.
Raynutium Pallavicinum Almae Urbis nostrae Gubernatorem. Carolum Columnam Protonotarium Apostolicum, & Palatii nostri Apostolici Praefectum. Jo: Dominicum Paraccianum Protonotarium similiter Apostolicum , & Auditorem nostrum. Alexandrum Caprara, &Josephum de la Tremoille Rotae Romanae Auditores. Petrum Priolum Camerae nostrae Apostolicae Clericum, ac sel.
48쪽
ORATIONES CLIMENTIS M. 33rec. Alexandri P P. VIII. Praedecessoris nostri Pronepotem, Cuius memoriae notum omnibus est quantum debeamus. Nicolaum Grimaldum Congregationis Episcoporum, & Regu- larium Secretarium. Carolum Augustinum Fabronum Congregationis de Propaganda Fide Secretarium. Gabrielem Philippuccium Signaturae Justitiae Votantem. Unum in pectore reservare intendimus, arbitrio nostro quandocumque evulgandum.
Quid vobis videtur Authoritate omnipotentis Dei, & Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac noma, creamus S. R. E. Presbyteros ,& respective Diaconos Cardinales Franciscum Martellum Patriarcham Hierosolymitanum. Joannem Badoero Patriarcham Venetiarum . Laurentium Casonum Archiepiscopum Caesareae. Laurentium Corsinum Archiepiscopum Nicomediae. Laurentium de Flisco Archiepiscopum Januensem. Franciscum de Aquaviva Archiepiscopum LarisIensem. Thomam Rumum Archiepiscopum Niceat. Horatium Philippum Archiepiscopum Spadam Episcopum
Philippum Antonium Archiepiscopum Gualterium Episcopum
Christianum Augustum e Ducibus Saxoniae Episcopum Jauri
Raynutium Pallavicinum. Carolum Columnam. Jo: Dominicum Paraccianum. Alexandrum Caprara. Josephum de la Tremoille . Petrum Priolum.
49쪽
a4 ORATIONES CLEMENTIS XI. Nicolaum inimal m. Carolum Augustinum Fabronum. Gabrielem Philippuccium. Cum dispensationibus, derogationibus, A clausulis necessariis,& opportunis . Unum in pectore reservamus arbitrio nostro quandocumque declarandum.
In nomine Patris , & Filii Τ, & Spiritus ' Sancti. Amen.
50쪽
Cardi latus recusationem 2 R. P. D. Gabriele Philiputato rite factam admittit, in ejus locum S. R. E. Presbyterum Camdinalem creat Reverendissimum D. Michaelem Angelum de Comitibus Archiepiscopum Tarsensem.
ABILEs FRATRES. eos, quos in praeterito Consistorio, nanimi Fraternitatum Vestrarum conis pariter, & assensu, Cardinales creavi, fuit, sicuti nostis, dilectus Filius Gae Philippuccius Signaturae Justitiae vo. . Curaverat is quidem prius Nobis non obscure indicari animum situm a tantae Dignitatis, quam sibi deferendam audierat, fulgore refugientem; sed, ut verum ingenue fateamur, Christiana haec, & rara Uiri humilitas potius Nos in suscepto consilio magis confirmauit. Clarius ille postmodum, ac disertilis sensus sitos aperuit supplici libello Nobis in eodem Consistorio per Dilectum filium Nostrum Galeatium Cardinalem Marescotium porrecto, cujus tenorem tunc audivistis, & hodie iterum audietis. Noluimus