장음표시 사용
61쪽
factas, utpote nullas, & invalidas, minimδ confirmandas esse censuimus; hujusmodi vero electionibus reprobatis, ac penittis abrogatis, decrevimus insimul vacanti Ecclesiae praedictae ex integro providere de perina Venerabilis Fratris Francisci A rnoldi Episcopi Paderbornensis, juxta modum a Nobis praescribendum. Modus porro, quem praeseribere intendebamus, is fuit, ut tam idem Episcopus, quam Canonici illi, qui eum nulliter elegerant, quicquid contra nostrum Pontificium mandatum de proroganda Episcopi Monasteriensis electione quo-Vis modo peccaverant, humili prilis retractatione emendarent , atque ita Episcopus ipse non alias demum, quam omni prorsu S erga nos, & hanc Sanctam Sedem inobedientiae suspicione detersa, ad Monasteriensem Ecclesiam a Nobis trans. ferretur. Impleverunt jam omnes, quod debebant, suasque ad Nos Literas dederunt tam uberibus in nos, & eamdem Sedem syncerae fidei, ac devotionis significationibUs resertas, ut nihil jam pro explicanda praeficiendi Episcopi vera obedientia, quae Nobis debetur, nihil pro asserenda Apostolica auctoritate, cujus vindices sumus, Nobis optandum supersit. Leget illas mox Collegii Vestri Secretarius, iisque perlectis ad ipsius Ecclesiae propositionem juxta consuetum morem procedemUS.
Ingress/s hic fuit Comisorium D. Secretarius Sacri Collegii, Salta voce legit literas a Reverendisssimo Episcopo Padertirnens, atque etiam a Canonicis Monaserienss Ecclesiae ad Sanctitatem Suam conscriptas; Quarum lectione absoluta Sua Sanctitas providit ex integro Ecclesae Monaseriens de persona ejusdem Episcopi Paderbornesis servatis alias de more servandis.
62쪽
Luae Ecclesasticae libertati, N Atilboritati in Regno Neapolis, in Ducatu Sabaudiae, U Principatu Perimoniti, ac nuperri mὰ in Ducatu Parmae, ae Placentiae 2 laica potesate illata fuerant, gravissimrs detrimentis summatim commemoratiS, palam facit si decretum, Mumque esse, quando in irritum ceciderant interpositae pluries paternae admonitiones severiora remedia inflictis Ecclesae vulneribus adhibere, ac ea, quae Pastoralis osscii ratio posulabat, viriliter exequi. Quod reipsa, re illicb praesitit, promulgatis eo ipso tempore, quo Sua Sanctitas haec in Combiorio disserebat, publicisque, Neonissetis locis Urbis Uxis tribus literis Apollyolicis typis edistia Brevia vocant) quibus ea omnia, quae in antedictis Dominiis gesa fuerant, Ecclesasicae jurisdictioni, ac immunitati praejudicialia damnavit, S nulla, ae irrita declaravit, pluraque alia pro Ecclesae libertate, H Pontifciae Authoritatis tuitione consituit.
63쪽
X quo Catholicae Ecclesiae gubernacula non mintis inviti, quam immerentes, Deo sic disponente, tractanda, suscepimus, venisse nos in altitudinem maris bene noVimus, innumerasque, & sane gravissimas e sublimi hac Apostolica specula Pontificatui nostro ingruentes tempestates bene prospeximus: nullam tamen
dissicultatis, & periculi pleniorem praevidimus, quam quae
subeunda nobis erat adverssis saeculi potestates, nova in dies,& minime toleranda Authoritati, libertatique Ecclesiasticae praejudicia inferre molientes. Non propterea concidimus animo, in eo confisi, qui sperantes in se confundi non patitur; Dei enim promissio est, quae praeterire non potest: Quoniam in me spe est, liberabo eum . Arguimus , obsecravimus, increpavimus, instantes opportunΘ, importune, juxta Apostoli monitum , in omni patientia, H doctrina; pluries idcirco, suadente justitia, asperiora quaeque aggredi parati fuimus: pluries, monente charitate, mitiora amplexi consilia, Pastoralis ossicii cursum inhibuimus ; pluries manum extendimus ad Uirgam : pluries subtraximus; nihil sane curantes, quomodo interim homines modum hunc agendi nostrum interpretarentur, qui sciremus Deo aequo per infamiam, ac bonam famam serviendum esse. Nota res est, de qua loquimur: satis enim comperta iunt, & pervulgata, quae ante aliquot annos adversus Ecclesiae iura in Regno Neapolis, in Ducatu Sabaudiae, & Principatu Pedemontii, ac nuperrime in Ducatu Parmae, & Placentiae contigerunt; illa proinde Vobis, qui omnia nostis, A quorum consilio semper his in rebus usi fuimus , singillatim referre praetermittimus. Nos certe viae, quam hucusque inivimus, minime poenitet, tum quia aliqua, nec
64쪽
sane leviora in praefato Regno Neapolis, ut vobis notum est, condigna, ac debita emendatione reparari obtinuimus, tum quia omnibus iam Pontificiae lenitatis impletis ossiciis pro iis , iquae non pauca supersunt, ag severiora remedia, tametsi non sine maximo cordis nostri dolore, fidentitis tamen, & ala crius devenire iam possumus . Cum enim auctis in dies sca datis, & inauditis Ecclesiasticae authoritatis violationibus multiplicatis, eo nunc jam adducta res sit, ut nulla amplius sacris Altarium Ministris, nulla Epistopali dignitati, nulla E clesiis, nulla Nobis, nulla Deo reverentia supersit, adeoque omni prorsus spe dejecti simus paternam longanimitatem ΠΟ- stram quidquam in posterum profuturam, dura quidem, sed tamen inevitabilis implendi muneris nostri necessitas exigit, ut inflicta Ecclesiae vulnera non lenta iam, nec levi manu tractemus. Decretum proinde nobis, fixumque est sine majori cunctatione ea hodie viriliter exequi, & palam promulgare, quae Pastoralis ossicii ratio postulat, quaeque diuturnis tam nostris, quam alienis precibus humiliter imploratum coelestis gratiae lumen Nobis ostendit. Nec sane absque peculiari Divinae Providentiae consilio contigisse arbitramur, ut hac ipsa die, qua eum honorem, qui profanis olim Gentilium celebritatibus tribuebatur, sacris illis B. Petri vinculis pie deserimus, quibus Apostolorum Princeps, orante sine intermissione Ecclesia ad Deum pro eo, mirabiliter solutus fuit, Nos similiter, post divinam opem enixe invocatam, Vincula illa, quae fecularis potestas injicere tentavit Ecclesiae, qua non
ancilla, sed libera est, Apostolicae severitatis gladio disrumpamus. Nullus prosecto labor, nullum periculum deterrere Nos poterit ab ea, quam tam juste suscepimus, Apostolicae Sedis, & Ecclesim iurium defensione : magno, fortique gradu
Pergemus ire, quo coepimus, animo recolentes praeclara illae
Apostoli verba: Si quid patimini propter jusiliami, beati.
65쪽
XXI. so ORATIONES CLEMENTIs M.
Deum interim Omnipotentem, cujus tremendo judicio potentissimi quique Gentium Principes pavidi, ac nudo latere palpitantes subesse debent, nostrae, seu potius sine causis vindicem, & assertorem invocamus, levantes cor, & oculos nostros in montem excelsum, & sianctum, unde omne nobis auxilium affuturum speramus, fidenterque cum Propheta clamantes: Dominus illaminatio mea, resalus mea, quem timebo ὶ Reliquum est, VENERABILEs FRATRES , ut Vos quoque, qui in partem solicitudinis nostrae vocati estis, quae consilio Vestro egimus, jugibus vestris apud Deum votis, & assiduis precationibus juvetis, divinam bonitatem in contritione Cordis obsecrantes, ut sua coelesti ope curis, & conatibus nostris clementer adesse non dedignetur. Pos haec declaravit S. R. E. Presbyterum Cardinalem Iosephum Vallemanum Archiepiseopum Atheniensem Palatii Apostolici Praefectum, quem in Conrisorio secreto habito die I . Masti 1 o6. una cum aliis novendecim Cardinalibus creaverat , re in pectore reservaverat. Praetereis alium smiliter Presbyterum Cardinalem creavit, ac renunciavit; videlicet R. P. D. Carolum Thomam Maillard de Tournon Patriarcham Antiochenum in Sinarum, θ' aliis Indiarum Oriem talium Regnis cum potesate Legati de latere Generalem Vistatorem lotolicum.
AD gloriam Omnipotentis Dei, Sanctaeque Romanae Ecclesiae
utilitatem, ac decus, palam hodie evulgare, ac declarare in tendimus unum Presbyterum Cardinalem, quem dudum, nem pe in Consistorio secreto habito die 1 . Mensis Maii anni proxime praeteriti, una cum aliis novendecim Cardinalibus creavimus, & in pectore reservavimus, videlicet: Venerabilem Fratrem Iosephum Vallemanum Archiepiscopum Atheniensem,
66쪽
Palatii nostri Apostolici Praesectum; cujus virtutes non recensemus, quia Vobis satis compertae sunt, ac notae. Praeterea climnon minus iis, qui longe, quam illis, qui prope sunt, debitoressimus, ac operarios in vinea Domini, non modo sub oculis nostris, sed etiam in longinquioribus Orbis terrarum partibus strenue, fideliter, ac fructuose laborantes praeclarioribus Apostolicae liberalitatis praemiis decorari maxime deceat: ut Christianae Religionis, ac Catholicae fidei in remotissimis ab hac Sancta Sede Regionibus solidiori stabilimento, & latiori propagationi omni, qua possumus, ratione opportune consulamus, creare similiter intendimus alium Presbyterum Cardinalem, videlicet. Venerabilem etiam Fratrem Carolum Thomam Maillard de Τournon Patriarcham Antiochenum, quem fere ex sexennio, ut Vobis notum est, de Fraternitatum Uestrarum consilio pariter, ti assensu, Nostrum, & Apostolicae Sedis Generalem Visitatorem in Sinarum, & aliis Indiarum Orientalium Regnis cum potestate itidem nostri, & ejus lem Sedis de Latere Legati, deputavimus . Quid Vobis videtur iAuctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra declaramus, ac respective creamus S. R. E. Presbyteros Cardinales Josephum Vallemanum Archiepiscopum Atheniensem, ac Carolum Thomam Maillard de Tournon Patriarcham Antiochenum cum derogationibus, & clausulis necessariis, & opportuniS.
In nomine Patris , & Filii Τ, & Spiritus Sancti. Amen.
67쪽
Creat S. R. E. Cardinales Ultilem Josephum Gozgadinum Archiepiscopum Theodosae, Pontificiorum Brevium ad Principes
a Secretis, ac etiam alium, quem in pectore reservat. UENERABILES FRATRES. - D majorem Dei gloriam, Sanctaeque Ro- manae Ecclesiae utilitatem, ac decus, Frate nitatum VestrarUm, numero adscribere intendimus Venerabilem Fratrem Ulysiem Josephum Gozgadinum Archiepiscopum Theodosiae, Brevium nostrorum, quae ad Principes scribuntur, Secretarium, cujus Virtutes longa jam familiari experientia Nobis probatae, Vobis pariter satis perspectae sunt; ac etiam alium, quem tamen rationabilibus ex causis in pectore Volumus reservare. Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, SS. Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra, creamus S .R. E. Cardinales Ulyssem Josephum Gozgadinum Archiepiscopum Theodosiae, ac alium, quem in pectore reserVamus, qUovis loco , & tempore arbitrio nostro declarandum, Cum clausulis necessariis, & opportunis.
In nomine Patris ', & Filii ', & Spiritus Sancti. Amen.
68쪽
Habito die ICardinalitiae Dignitatis abdicationem is Domino Cardinati Fram cisco nsaria Mediceo spontὰ factam admittit.
Ignificavit Nobis Dilectus Filius Noster Francistus Maria S. Mariae in Domnica Diaconus S. R. E. Cardinalis Medices
j Et tus, quod tametsi ipse sua sorte, quae sors
i Ν- , Domini est, valde contentus, animum semper habuerit Cardinalitiam dignitatem, quam dudum a fel . rec. Innocentio PP. X1. Praedecessore nostro accepit, usque ad extremum suae vitae spiritum retinendi, nihilominus praesens, ac satis notus ejus Familiae status talis est, ut etiam invitus, ac dolens non modo illius propagandae ratione, quam Italiae tranquillitatis custodiendae studio adductus, pristinam suam sententiam mutare, atque ad laicalia rota transire compellatur. Hinc Nos supplex exorat, ut Dignitatis hujusmodi cessionem benigne admittere non recuse- Corale
69쪽
mus, praesertim cum ipse non minus Nobis, quam Praedecessoribus nostris annuentibus in nullo ex sacris, imo neque ex minoribus ordinibus constitutus reperiatur, nec populorum suae Gentis dominio subjectorum voces, ac desideria patiantur eum diutius in priori sua vocatione perseverare. Fusius haec exponet ejusidem Cardinalis Procurator, quem ipse hac de causa specialiter constituit, ac deputavit; Illum proinde introducendum , ac audiendum esse censemus .
Introductussubindefuit in Aulam Conssorii R. P. D. Vincemtius Amadorius de Manieris Signaturae Jusitiae Volans, N D. Cardinalis resgnantis Procurator; pos quem introducti pariterfuere D. Philippus Sacripantes Advocatus Conrisorialis, Reu rendistat P.P. DD. Ludovicus Picus Patriarcha Costantinopo litanu Palatii Aposolici Praefectus, Goseph Castetanus Patriarcha Alexandrinus: R.R- P.P. D. D. Antonius Bancherius, NMaphoeus Farsetius Protonotarii Amsolici de numero Participantium : R.R. P.P. D. D. Annibal Albanus ex Germano Fratre
Sanctitatis Suae Nepos Camerae Aposolicae Praeses, re Fabius
oliveritis Brevium Secretorum d Secretis, tamquam utriusque Signaturae Referendarii: Reverendissimus D. Antonius Franciscus Sannitalis Electus Urbinas, Pontificii Cubiculi Praefectus cum duobus intimis Cubiculariis,scilicet D. D. Bartholomaeo Masseo, re Antonio Maria Rasponis Cappa indutis: Reverendissimus P. D. Petrus Marcellinus Corradinus Archiepiscopus Athenarum Sanctitatis Suae Auditor, D. Jo: Orisophorus Battellus Capparubea indutus in locum D. Cardinalis Gozgadini Brevium ad Principes Secretarius deputatus, D. Jacobus de la Crois Gerieus Nationalis Gallus in locum D. Guidi Passiones Sacri Collegii Smcretarii subsitutus, S D. D. Caeremomiarum Magisri. Quibus omnibus aviisentibus D. Sacripantes Advocatus Com
floriatis Θ Regione Pontisciae Sedia consitutus sexis genibus
Sanctitatem Suam ita allocutus es.
70쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI S BEATIs SI ME PATER.
R. P. D. Vincentius Manierius de Amadoris Signaturae Justitiae Volans, & Francisci Mariae Cardinalis Medicet specialis Procurator legitimo suffultus mandato ad solemniter dimittendam Cardinatatus Dignitatem habet ad Sanctitatem Vestram, & Sacrum Collegium literas, quas humiliter supplicat recipi, iisque lectis audiri, quae habet in mandatis. Ultra idem D. Advocatus Conitorialis tradidit Domino Casna Magi o Caeremoniarum antiquiori tum literas is Domino Camdinati Reylanante ad Sanctitatem Suam ea de re datas, tum etiam alias literas ab Eminentia Sua Sacro Collegio conscriptas. Priores jussu Sanctitatis Suae mox traditae sunt D. Battello, qui sans inter Scammum DD. Cardinalium, est Sedem Pontificiam conversus ad DD. Cardinales eas elata voce legit, erantque t noriS , qui sequitur, videlicet:
Romanae Purpurae Dignitatem, qua asa. me. Innocentio XI. anno I 687. ornatum me gloriabar Sanctissime Generis humani moderator CLEMENs XI. Pont. Max.) Tibi nunc reddere,& ad pedes Sanctitatis Tuae in genua provolutus cum summa Venerandi dimissione cogor deponere. Debui siquidem, accedente
etiam judicio Sanctitatis Tuae gravissimo, & maximo quod
numquam cogitaveram futUrum ) omni rerum mearum, ac anteactae vitae meae instituti ratione posthabita, non tam privato
meo, quam publico Domus nostrae, & forsan Italiae commodo consissere, dissicillimis istis Christianae Reipublicae temporibus, & quantum in me est, quieti, ac tranquillitati servire, si Deo visum fuerit Domum hanc nulla extante virili pro