Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

16 ORATIONES CLEMENTIS XI. hac in re quidquam tunc inconsulta celeritate decernere: sed solum eidem Gabrieli longius tempus ad deliberandum concedere velle declaravimus, ut tam suis, quam aliorum precibus divinam voluntatem accuratius exploraret; sperantes prosecto, tametsi a compellendo invitum vere essemus alieni, quod ipse serius animo reputans se per ministerium nostrum a Deo vocatum fuisse, iudicio tandem nostro acquiestere deberet, ac non minus amicorum lacrymis, quam suasionibus flecti. Verum aliter omnino res accidit; ille siquidem propositi tenax, accepto gestae rei nuncio, idem, quod antea, constantissime semper sensit, idem, quod antea, demissi Lsime semper precatus fuit. Nullum interea Nos, adhibita ad id spectatae pietatis, & prudentiae Virorum opera, hortationis genus omisimus, quo optimum Senem de suscepta sententia deduceremus, ac rationes, quibus ille causam siuam orabat, rejiceremus; omnia tamen irrito conatur nec solum

irrito, sed ei insuper gravi adeo, A molesto, ut ipsa ejus vuta in propinquum inde distrimen pene adducta fuerit. In hoc rerum statu quid consilii capere deberemus, a compluribus ex Fraternitatibus Vestris, quarum fideli in sinu Pontificiae

solicitudinis curas deponere consuevimus, libentissime exquisivimus, & sanis re mature, ac diligenter, quemadmodum vestri moris est, distussa, nullam renuenti vim adhibendam esse unanimes censuistis. Interim idem Philippuccius, ne de constanti ejus voluntate recusandi, refutandi, ac etiam renunciandi Cardinatatum unquam dubitari contingeret, omnia,& singula in supplici superilis enunciato libello contenta confirmando , & ampliando, uberius adhuc, A solemnius animum suum hac in re declaravit, publico desuper celebrato Instrumento, quod mox a Secretario Collegii vestri legendum

erit.

Perlectu m subinde fuit d D. Secretario Sacri Collegii elata

voce

52쪽

ORATIONES CLEMENTIS g voce memorasum Infrumentum, cujus absoluta recitatione Samctissimus incoeptam orationem his verbis prosecutus es res omnibus arientis, B. Gregorii Praedecessoris nostri exemplum sequentes, qui invitum neminem Episcopale onus subire Apostolica iussione coegisse unquam reperitur : re sationem, repudiationem, seu renunciationem a praelato Gabriele Philippuccio, sicut praemittitur, iactam, admittere intendimus,

eidem Gabrieli serian aliquando illud ipsum dicturi, quod

praedictus B. Gregorius cuidam Sebastiano, qui commissum sibi ab Anastasio Patriarcha Ecclesiae regimen recusaverat,

rescripsit, videlicet: Sensum, ac sapientiam vestam valis ego libenter amplexus sum, laudavi vehementer, S Vos felices, me infelicem sise deputavi, qui hoc tempore regimen Ecclesae suscepisse consens. Faxit Divina Bonitas, quae omnia sapienter disponit, ex humili hac amplissimae Dignitatis

recusatione non minus utilitatis, & ornamenti in Ecclesiam derivari, quam ex tot praestantium Virorum laboribus, qui gravia ejusdem Dignitatis onera non refugerunt.

Quid Vobis videtur lAuditis posmodum singulorum Eminentissimorum Cardinalium

sententiis, qui unanimes oblatam d R. P. D. Philippuccio Cardi latus recusationem admittendam censuerunt, Sanctis statis Aposolico Decreto sequentibus verbis concepto ejusmodi recusationem admist, re approbavit. Auctoritate Omnipotentis Dei , Saneu,rum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra admittimus recusationem, repudiationem, seu refutationem, & quatenus opus sit, renunciationem, ac

dimissionem juris, quod acquisivit, Vel acquirere potuit prae Stus Gabriel Philippuccius ex ejus promotione ad Cardinatatum in superiori Consistorio per Nos iacta, ejusque locum Vacantem, ut prilis, declaramus, perinde ac si promotio de illius persona iacta numquam fuisset. Praeterea, quatenus opus

53쪽

XVI. et 8 ORATIONES CLEMENTIS n. sit, A ad abundantiorem cautelam, Concedimus ei retentio. n Canonicatus, & Praebendae Ecclesiae Sancti Joannis in Laterano, nec non Ossicii Doctoris Decretorum Poenitentiariae Apostolicae, ac pensionum omnium Ecclesiisticarum, quas de praesenti obtinet, cum derogationibus, & clausulis necessariis, & opportunis . . i i

In nomine Patris , & Filii ', & Spiritus ' Sancti. Amen. Deventum posea fuit, ut moris es, ad propostionem, θ' respective praeconium plurium Ecclesarum, quibus sivitis Samctissimus ita rursus locutus es.

v ENERABILES FRATRES.

Locum Collegii Vestri, quem admissa nuper recusatione, repudiatione, seu renunciatione Dilecti Filii Gabrielis Philippuccii, ut prius, Vacare declaravimus, absque ulla cumctatione implere volumus, adeoque ad majorem Omnipotentis Dei gloriam, ac Sanctae Romanae Ecclesiae praesidium, &decus creare intendimus Presbyterum Cardinalem Venerabilem Fratrem Michaelem Angelum de Comitibus Archiepiscopum Tarsensem. Quid Vobis videtur triditis DD. Cardinalium votis promotionem antedicti Reverendissimi de Comitibus Archiepiscopi Tarsenss, apud R egem Pomiugalliae Nuncii lotolici ordinarii, unanimiter approbantium, eumdem Archiepiscopum Presbyterum Cardinalem creavit, adhibita consueta Derborum formula, Didelicet. Auctoritate omnipotentis Dei, & SS. Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra creamus S. R. E. Presbyterum Cardinalem Michaelem Angelum de Comitibus Archiepiscopum Tarsensem cum derogationibus, & claustulis necessariis, & Opportu

In nomine Patris ', & Filii ', & Spiritus Sancti. Amen.

54쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 6. Decembris I O6.

ARGUMENTUM

Rationes exponit, quibu3 ad promulgandum biduo ante Jubi-leum adductus fuerat. Subinde DD. Cardinales ad implorandam enixius is Deo inter Chrisianos Principes pacem excitat. Ac demum eos, ut re assidua bonorum operum, illu-Itriumque virtutum exempla usi edant, re domesicorum sum rum vigilem curam habeant, ac illos praecipue, qui ordinis sunt Clericalis, utacant ad Sanctionem de Clericalis habitus discipli- , quam propediem e stare decreverat, exactὰ observandam adhortatur. v ENERABILES FRATRES.

- X illa die, qua mirabilia fecit Nobiscum symiDominus, ac humilitatem nostram ad Ca- Ira tholicae Ecclesiae gubernacula, hoc est ad munus, & sua amplitudine gravissimum, &ti temporum iniquitate, molestiarum, Pericu Z is lorumque plenissimum vocare voluit: serio cogitantes quantum oneris, & laboris impositum fuerit imbecillitati nostrae, cujus Nobis probe conscii sumus, quantis que, & quam gravibus Christiana Respublica malorum procellis

55쪽

M ORATIONES CLEMENTIS XI.

agitaretur, Crebra ex imo corde suspiria, ac uberes ex oculis lacrymas fundere coacti fuimus, ingenti sane pavore correpti, ne in altitudinem maris delati, surgentibus undique tempestatibus demergeremur. Quae tamen inter gravissimas, multiplicesque curas, quibus assidue urgemur, animum nostrum acrius, vehementiusque angit, licitudo ea est, quam de fervente inter Christianos Principes gravi, atrocique bello, quod florentissimas Europae Provincias caedibus, rUinis, excidiis vastationibus complet, omniaque sacra, & prophana miscet, corde iugiter Versiamus. Nullum propterea, ex quo hunc locum non minus inViti, quam immerentes, Deo sic disponente, conscendimus, vel laborem recusavimus,

vel officii genus omisimus, quo publicae tranquillitatis opus

omni animi contentione , studio, atque opera promoveremus: parari insuper rem hanc non minus arduam, quam salutarem, majori conatu etiam in posterum urgere, praesertim vero beneficio temporis, quod nunc labitur, longe opportunius negotiorum, quam armorum tractationi . Verum quia non hoc humanae Vires , aut terrena consilia moliri pos Iunt, sed illius

donum dumtaxat eine debet, super quem es disciplina pacis nostrae, qui aufert spiritum Principum, atque increpat mari,

N obmutescit; idcirco ut misericordiam ab eo consequamur, A gratiam inveniamus in auxilio opportuno, laudabilia Praedecestorum nostrorum vestigia sectantes ad vestras, & universae Ecclesiae preces confugere, Fideliumque pietatem prolatis ad id liberali manu coelestium munerum thesauris excitare decrevimus. Hanc ob rem animum induximus , ut plenariam omnium peccatorum Indulgentiam in forma Jubilei concede.

remus omnibus Christifidelibus in Alma Urbe nostra quidem degentibus, qui lemni Processioni, quam seria quinta currentis hebdomadae a Cappella publica Palatii Nostri Apostolici in Vaticano ad Basilicam Principis Apostolorum, benedicente

56쪽

Domino, agemus, devote interfuerint, vel S. Ioannis in Laterano , ejusdem Principis Apostolorum, ac S. Maria: Majoris Ecclesias, vel earum aliquam intra spatium ejusdem, vel proxime subsequentis hebdomadae visitaverint; ibique oraverint, ac quarta, & sexta Feriis, ac Sabbato alterius ex praefatis hebdomadis ieiunaverint, & peccata sua consessi, sacram Communionem siumpserint, pauperibusque eleemosynam, prout sua cuilibet pietas suaserit, erogaverint. Ceteris vero eXtra Urbem praedictam ubicumque degentibus, qui Ecclesias ab Ordinariis locorum designandas spatio similiter duarum hebdomadarum Visitaverint, &alia omnia praemissa adimpleverint. Agite igitur, VENERABILEs FRATREs, opportuno hoc, atque ac ceptabili Dominici Adventus tempore Deum, qui est multae misericordiae omnibus invocantibus se, sine intermissione obsecrate, ut auferens bella usque ad Mem terrae, arcum conterat,ae confringat arma, V scuta comburat igni ; in oratione, in lacrymis, in jejuniis, atque eleemosynis scindite corda vestra, atque estote coelestis irae, & divinae ultionis placamina. In omnibus, ut Apostolus admonet, &Vos, miserante Domino, facere consuevistis, praebete Vos ipsos exemplum bonorum operum; sublimemque, ac praeclarum locum, quem in Catholica Ecclesia obtinetis, eximiarum virtutum sisendore illustrare pergite. Enixe Vobis potissimum commendamus, ut vigilem Domesticorum vestrorum curam habeatis, quorum

aliquando vitiis ipsa Dominorum Virtus obnubilatur. Illos proinde ita regite, atque instruite, ut in omnibus suis actibus nil, nisi grave, moderatum, ac Religione plenum praeseserant; ab iis porro, quos ex illis in sortem Domini vocatos esse contigerit, exacte adeo, ac fideliter Sanctionem illam, quam pro veteri Clericalis habitus disciplina instauranda, ac abusibus, qui hac in re deplorandum in modum irrepserunt, tollendis propediem evulgari curabimus, observari studete; ut

57쪽

4a ORATIONES CLEMENTIS M.

per decentiam habitus extrinseci, Concilii Tridentini verbis loquimur morum honotatem intrinsecam osendant, aliisque exemplo esse possint,scut decet Ministras Aulseriorum Dei. Splendor vester facit, VENERABILES FRATREs, ut peccare sine summo Reipublicae detrimento, ac periculo non possitis. Ab iis quippe, quibus plus datum est, plus etiam requiretur. Vos esis lux mundi, ac civitas supra montem posita; In quos ex universa Ecclesia Populi, tanquam in Speculum, oculos siuos conjiciunt; Necesse ergo est, ut ex Vobis habeant, quod imi

58쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die a I. Februarii I o .

ARGUMENTUM.

Petri Portu iliae , N A actiorum Regis obitum, e trema devoti ejus in se, re lotolicam Sedem studii dcelaratione honoriscὰ commemorata, D. D. Cardinalibus nunciat; tum pa terna monita, quibus uoDum Regem defuncti Natum ad aemulanda Majorum suorum de Catholica Fide optimὰ meritorum exempla incitavcrat, exponit.

ERABILES FRATRES

Tsi Vobis, vel ipso rumore publico nun Ciante, iampridem innotuisse non dubitemus cla. me. Petri, dum viveret, Portugalliae, & Algarbiorum Regis obitum: illum tamen, quem nuperrime per suas ad Nos datas literas uberibus erga hanc Sanctam atque obedientiae declarationibus resertas Charissimus in Christo Filius noster Ioannes Rex eius Natus, Regnique successor Nobis significavit, ex hoc loco, ut moris est, nulla interposita mora, Vobis denunciamus, ut pro ea, qua sublimes Principes, qui in Catholicae Ecclesiae communio-

Sedem obsequii,

Duili

59쪽

44 ORATIONES CLEMENTIS XI.

ne pie obierunt, prosequi apud Deum soletis, pietate, suffragiis vestris defitacti Regis animae aeterna gaudia comparare non omittatis. Id ipsium & Nos privatim hactenus agere non praetermisimus, ac publicis in Pontificio nostro Sacello celebrandis Exequiis, juxta Praedecessorum nostrorum morem, stata die Vobis indicenda, solemniter peragemus; ea prosecto Nos ad id impellente paterna charitate, qua eumdem Regem semper prosecuti fuimus, quamque Ille proxime moriturus magis promeruit, addictum suum, ac Nobis, A Apostolicae Sedi obsequentem animum sus*ria inter, & lacrymas explicando, dum ei a Dilecto Filio Nostro Michaele Angelo Cardinale de Comitibus Nuncio illic nostro extrema Pontificiae largitatis osticia amplissimis coelestium munerum prolatis

thesauris exhiberentur. Interim quemadmodum novum, ac

juvenem Regem datis ad eum literis paterne hortati fuimus, ut in Regiae Dignitatis fastigio collocatus Majorum suorum inclytae memoriae Regum, ac de orthodoxa Fide optime meritorum exempla aemulari contendat, relaturus benedictiones

a Deo, qui colentes se, S creditae B. Petro, eiusque Succes.soribus potestati obsequentes sine uberi mercede esse non patitur : ita misericordiarum Patrem, in cujus manibus sunt corda Regum, enixe exoramus, ut gressus servi sui Regis in viam lmandatorum suorum dirigat, ejusque animum jugiter inflammet ad ea peragenda, quae Christianae Reipublicae tot cala-lmitatibus afflictae, ac Catholicae Ecclesiae tam diuturnis Filiorum suorum dissidiis agitatae laeta esse possint, & salutaria .

60쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 8. Iunii I O .

ARGUMENTUM.

Gesis aliquot ante dies in causa electionis Discopi Monaseriemis breviter commemoratis, exponit Episcopum Paderbornensem, S Canonicos Monaseriensis Ecclesae, qui eum elegerant , humili retractatione emenda bse quidquid contra Pon. tificium mandatum de proroganda Episcopi Monaseriensis electione quovis modo peccaverant, θ' recitatis literis tum ab Episcopo Paderbornens, tum etiam a praedictis Canonicis ea de re ad Sanctitatem Suam datis, ad propostionem ejusdem Monaserienses Ecclesae de more procedit.

VENERABILES FRATRES.

Iebus elapsis, ut probe nostis, cum in Congregatione rerum Consistorialium coram Nobis habita mature, ac diligenter disicussa fuisset celebris causa electionis Episcopi Monasteriensis, complurium ex Fraternitatibus Vestris, nec non complurium itidem ex Romanae Curiae Praelatis, qui eidem Congregationi interiae-r Unt, auditis Votis, electiones quidem a dilectis Filiis Capitu-IO, A Canonicis Ecclesiae Monasteriensis inter se discordibus

SEARCH

MENU NAVIGATION