M. Tullii Ciceronis Selectae orationes ad exemplar probatissimorum codicum expressae, cum Christophori Cellarii argumentis ... et interpretationibus ..

발행: 1743년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

deligendo esse dicendum, Genus est enim ejusmodi , quod maxime ve- suos animos excitare atque, inflammare debet et in quo agitur populi Romani gloria , quae vobis a majori- , bus cum magna in rebus omnibus , tum summa in re militari tradita est agitur salus sociorum , atque amico-rum, pro qua multa majores vestri magna , & gravia bella gesserunt raguntur certissima populi Rom. Ue- Rigalia , dc maxima : quibus . amisi sis , dc pacis ornamenta , & subsidia belli requiretis : aguntur bona, multorum civium , quibus est &

vobis i &ipsorum , & reipub. causa

consulendum . . .

1 Il. Et quoniam sem per appeten

tes gloriae Praeter ceteras gentes, atque avidi laudis fuistis , delenda est vobis illa macula Mitridatico bel- :lo superiore suscepta , quae penitus jam insedit , atque inveteravit in populi Romani: nomine: quod is, qui uno die, tota Asia, tot in ei vitatibus, uno nunc IO , atque Is . Unaliterarum significatione cives: Romanos necaridos trucidandosque denotavit, non modo adhuc poenam nullam

suo dignam scelere suscepit , sed ab illo tempore annum jam tertium dc vigesimum regnat , & ita regnat ,

112쪽

pRO LEGE MANILIA. ror

ut se non Ponto , neque Cappadociae latebris occultare Velit , sed eme in re epatrio regno, atque in vestris vectigalibus , hoc : est , In Asiae luce

versari. Etenim adhuc ita vestri cuin stillo rege contenderunt imperatores , ut ab illo insignia victoriae, non victoriam reportarint. Triumphavit L. Sylla , 16. triumphavit Lo Muraena

de Mitridato , duo fortissimi viri , ct

summi Imperatores , sed ita trium. pharunt , ut ille pulsus, superat usique regnaret . Verum tamen illis imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt e venia danda , quod reliquerunt e propterea quod ab eo bello Syllam in Italiam I . respublica, Muraenam Sylla revocavit. IV. Mithridates autem omne sreliquum tempus , non ad oblivionem veteris belli , sed ad comparationem novi contulit, qui postea- qitam maximas aedificasset ornassetaque classes, exercitusque permagnos, quibuscunque ex gentibus potuisset, comparasset, & se r 8. Bosporan Is fi- '

mamus Thracii Bospori accolas intelligie. Sed

113쪽

IS 3 Μ. Τ. C. ORATIO nitimis suis bellum Inferre simulas set, usque In I9. Hispaniam legatosao. Ecbatanis misit ad eos duces , quibuscum tum bellum gerebamus et ut cum duobus in locis disjunctissimis , maximeque diversis uno consi

lio, a binis hostium copiis , bellum

terra marique gereretur , vos ancipiti contentione districti , de Impe- Io rio dimicaretis . Sed tamen alterius partis periculum , Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firma menti ac roboris habebat, Cn. Pom- peii divino consillo, ae singulari virtute depulsum est : in altera parte ita res a L. Lucullo , summo viro , est administrata ut initia. illa gestarum rerum magna atque praecla Jas

sed qui hi sin; timi sunt Mithridatici regni cuncta Bithynia, Romanorum provineta, interjecta λ Μallem itaque Cimmerium Bosporum, quia Appianus eum Colchis eo n-jungit , & hos ipsos Bosporanos Seythis &Maeotidi paludi proximos constituit. Quid quod Bosporum , quem Maeliari filio Mithridates, & postea Pompeius fratri Pharnaci dedit, Dio Cassius ιii. 41. voeat Βασπορον Κιμμεριον 29 Usque ἐο mison amJad Sertorium . Legati hi nominantur in 3.

Verr, cap. 34- sive n. 87. & eκplicatur res ab Astonio in a. Verr. fuisse transfugas Mariani exercitus . Eo. Eebatanis 2 vox

multis suspe ista, quam Hotomannus di Gruterus ita explicant, quasi Μedia, cujus caput Ecbatana sunt, ad regnum Tigranis , ad quem confugerat Mithridatela tum temporis pertinuerit .

114쪽

ra , non se licitati ejus, sed virtutIr

haec autem eXerema, quae 3I- nuper

acciderunt . non culpae , sed fortunae tribuenda esse videantur. Sed de

Lucullo dicam alio loco , & ita di

cam, Quirites , ut neque Vera laus ei detracta oratione nostra , neque falsa assicta esse videatur : de vestri et rimperii dignitate atque gloria, quo niam is est exorsus orationis meae , videte , quem vobis animum suscipiendum putetis. v. Μajores vestri saepe mercatoribus , ac naviculatoribus injuriosius tractatis , bella gesserunt: vos tot civium Rom. millibus , uno nuncio , atque uno tempore necatis, quo tan

dem animo esse debetis λ legati quod

erant appellati superbius , a . Corinthum, patres Vestri, totius Graeciae lumere exstinctum esse voluerunt eu is eum regem inultum esse patie mi, i , qui legatum populi Rom. 23. eoMularem vinculis ac verberibus,

Larem) Μanium Aquilium, Marii in v. con- .sulatu collegam , quem vini hum. α asinoeircumvectum, Pergami liquefacto auro in

os infuso , interfecit Mithridates ,

115쪽

atque omni supplicio' excruciatum lnecavit λ Illi libertatem civium Rom.

imminutam non tulerunt e vos UM

tam ereptam negligetis ' Ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt: vos legatum populi Rom. omni supplicio interfectum inultum relinque tis ' Videte, ne , ut illis pulcerri 'muni fuit, tantam vobis imperii gloriam relinquere , sic Vobis turpissimum sit, illud , quod accepistis, tueri ldc conservare non posse. Qia id λ quod salus sociorum summum in periculum ac discrImen vocatur . Regno expulsus est Ariobarzanes rex, sociusa , populi Romani atque amicus: Immine 'i duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi, sed etiam V

stris sociis atque am Icis: cIvItates autem omnes, cuncta Asia atque Graec Iavestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur :Imperatorem a Vobis certum deposcere, cum praesertim vos alium a set miseritis, neque audent, neque se,

id facere summo sine periculo posse arbitrantur: vident, & sentiunt hoc idem , quod vos , unum 26. virum 'esse, '

n esse , Senatus Romani von est apud

ut . 3 1. . 21. Add Caes. r. Gall. 43. 4. 13. a Iliam Glabrionem .

116쪽

PRO LEGE MANILIA. ros

esse, in quo sumina sint omnia, oceum prope esse quo etiam carent aegrius: ) cujus adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intelligunt , ac retardatos Hi vos, quonIam libere loqui non licet, tacIte rogant, ut so quoque, sicut ceterarum provincia- ruin socios, dIgnos existimetis, quorum salutem tali viro commendetis: atque hoe etiam magis quam ceteros, quod ejusmodi In provinciam homines cum ImperIo mittimus, ut etiamsi ab hoste defendant. tamen ipsorum adventus in urbes sociorum non multum ab hostili expugnatione 'differant. Hunc audiebant antea , nunc praesentem v Ident, tanta temperan etia, tanta mansuetudine, tanta humanitate, ut ii beatissimi esse videantur , apud quos ille diutissime comis

moratur.

VI. Quare si propter socios' nu IIa ipsi injuria lacessiti majores vestri cum

a7. Antiocho , cum, Philippo, cum 29. AE tol Is , cum Poenis bella gesserunt: quanto vos studio convenit injuriis provocatos , sociorum salutem una cum Imperii vestri dignitate de

117쪽

sendere λ praesertim cum de vestrIs maximis vectigalibus agatur . Nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt, ut iis ad Ipsas provincias tutandas vix eontenti esse possimus: Asia vero tam opima est, ct fertilis, ut & ubertate agrorum,& varietate fructuum , ct magnitu-:dine pastionis, & multitudine earum

rerum, quae exportantur, facile omnibus terris antecellat. - Itaque haec

vobis provincia, Qtiirites, si & belli utilitatem, dc pacla dignitatem sustinere vult Is, non modo a calamitate, sed etiam a metu calamitatis estas defendenda . Nam ceteris in rebus cum venit calamitas, tum detrimen tum accipitur: at in vectigalibus non solum.adventus mali, sed etiam metus ipse affert calamitatem. Nam cum hostium copiae non longe absunt ,

etiam si irruptio ficta nulla sit, tamen pecora relinquuntur, agricultura deseritur,. mercatorum naviga tio conquiescit . Ita neque e X Por- tu , neque eX decumis , neque ex RO.

scriptura vectigal conservari potest .

Dare

s o, Serἰptura o vect Igal ex pascuo r nostris tr utina ei ela. se ilicet, quia silvae erant Romanorum , pastores nil metum pecudis profitebantur apud publiea nos , qui silvas illas redemeranti hi vero in taόulis scribebant, ut in singula. capita certam pecuniam pro pastione acciperent .

118쪽

Quare saepe totius anni fructus uno

rumore periculi, atque uno belli terrore amittitur . Quo tandem animo esse existimati , aut eos, qui vectigalia nobis pensitant , aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum in aximis copiis prope adsint: Cum una excursio equitatus per brevi tempore totius anni vectigal auferre

possit: cum publicani familias maximas, quas in 3 r. saltibus habent, quas in agris, quas in portubus atque custodiis, magno periculo se habere arbitrentur. Putatis ne vos illis rebus frui posse, nisi eos, qui vobis fructuosi sunt, conserva ver itis, non se. lum ut antea dixi calamitate , sed etiam calamitatis formidine Lberatosὸ VII. Ac ne illud quidem vob s ne- ret gligendum est, quod mihi ego extremum proposueram , cum essem debelli genere dicturus, quod ad multorum bona civium Rom. pertinet et

quorum vobis pro vestra sapientia , Quirites, habenda est ratio diligenter. Nam Ac publicani, homines dehonestissimi, dc ornitissi ni, suas ra-E 6 tio

dices quidem plerique hIbent fatinis, sed de salinarum in Asia vectigali nihil in historia. Insuper Tiarnebiis probat, non aliud, quam e S pastione, vectigal intelligi posse,

119쪽

tiones & copias in illam provinciam Contulerunt: quorum ipsorum per se' res, & fortunae curae vobis esse debent . Etenim si vectigalia nervos esse re Ipribl. semper duximus, eum certe ordinem, qui exercet illa, firmamentum 32. Ceterorum ordinum

et 8 recte esse dicemus. Deinde ceteris eπordinibus homines gnavi & industrii partim in Asia negotiantur, quibus 'os absentibus consulere debetis, Partim suas, de suorum in ea provincia

pecunias magnas collocatas habent. , Erit igitur humanitatis vestrae, magnum eorum civium numerum caIa

mitate prohibere: sapientiae, videre,

multorum civium calamitatem a re

pubi . se unctam esse non posse. Et nim illud primum parvi refert, UOs publicanis amissa vectigalia postea victoria recuperare. Neque enim iiDdem 33. redimendi facultas erit pro pter calamitatem, neque aliis voluntas propter timorem : deinde quod nos eadem Asia , atque Idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, Id quidem certe calamitate docti me moria retinere debemus. Nam tum, eum in Asia res magnas permultiami. F rmamentum Vide quae cupia n. 4 ex oratione pro Plancio notavimus. Tndem redimonHi saeuitas 2 publieani amissis bello rebus non poterunt iterum redimere a populo Rom vectigalia , utpote ad pauperta tona redacti.

120쪽

a miserant, scimus Romae, solatione impedita, fidem concidisse. Non enim

possunt una in civitate multi rem atque fortunas amittere, ut non, Plu res secum in eandem calamitatem trahant. A quo periculo prohibete rem

publ. & mihi credite id, quod ipsi

videtis: haec fides, atque haec ratio pecuniarum, quae Romae, quae in 3 foro versatur, implicita est cum illis pecuniis A fiat lcis, dc cohaeret: Ruere illa non possunt, ut haec non eodem labefactata motu concidant . Quare Videte , num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere, in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, sortunae plurImorum civium cum re pub. de senduntur .

VIII. Quoniam de genere belli di- a Qxi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest en Im hoc dici, belli genus esse ita 'necessariumq ut sit g rendum: non esse ita magnum, ut si pertimescendum, In quo maxime Iaborandum est, ne forte a vobis quae diligentissime providenda sunt, con temnenda esse .videantur . Atque, ut omnes intel ligant, me L. Lucullo tantum Impertire laudis, quantum forti viro dc sapientissimo homini, dc majgno Imperatori debeatur: dico eius ad-

Uentu 34. In Dνο) et rea forum erant argenta riae. tabernae , Livius cxx. Flor. 2. ο εφ-

SEARCH

MENU NAVIGATION