M. Tullii Ciceronis Selectae orationes ad exemplar probatissimorum codicum expressae, cum Christophori Cellarii argumentis ... et interpretationibus ..

발행: 1743년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Iocis adsit, ut habeat eκercitum, ut ab iis, qui habent, accipere stat Inapossit , quid exspectamus λ aut cur non ducibus Di Is immortalibus , eidem, cui cetera summa cum salute reipubl. commissa sunt, hoc quoques I bellum regium committimus λ At

enim vir clarissimus, rei p. amanti se

simus vestris beneficiis amplissimis adfectus, Q. Catulus , itemque fum-

nais ornamentis honor Is , fortunae , virtutis , ingenii praeditus Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt rquqrum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse, Valere oportere confiteor: sed in hac causa , tametsi cognoscitis a tristoritates contrarias sortissimorum virorum& clarissimorum, tamen, omissis auctoritatibus , Ipsa re & ratione ex quirere possumus Veritatem , at quae

hoc facilius , quod ea omnia, quae adhuc a me di Ela sunt , iidem isti vera esse concedunt, dc necessarIuni bellum esse. & magnum, & In uno Cn. Pompeio summa esse omnia .sa Quid igitur ait Hortensius 3 si uni omnia tribuenda sunt, unum digni si simum esse Pompejum: sed ad ianum

tamen cimn Ia ,se ferrI non Oportere.

obsolevit jam ista oratio, re multomagys, quam verbIs refutata: Nam tu idem,n Hortensi, multa pro tua summa copia, ac singulari facultate dicen

142쪽

PRO LEGE MANILIA.

dicendi, & in Senatu contra virurn sortem 79. A. Gabinium graviter, ornateque dixisti, cum is de uno Imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset , & ex hoc ipso loco permulta item contra legem verba fecisti . dii id λ tum per syDeos immortales , si plus apud populum Rom. auctoritas tua , quam

ipsius populi Romani fatus, & vera causa valuisset, hodie hanc gloriam,

atque hoc orbis terrae Imperium te' neremus p An tibi tum Imperium esse hoc videbatur, cum populi Rom. legati , praetores, quaestoresque ca-plebantur λ cum ex omnibus pro vinuciis , commeatu, dc pri to, & publico prohibebamur λ cum .ita clausa

erant nobis omnia maria, ut neque privatam rem transmarinam , neque

publicam Iam obire possemus λ- XVIII. Quae ci Vitas antea unquam 1 fuit, non dico Atheniensiun i, quae satis late quondam mare tenuisse dI-citur e non Carthaginiensium , qui permultum classe, maritimisque rebus valuerunt: non Rhodiorum, quo rum usque ad nostram memoriam disciplina navat Is dc gloria remansite quae civitas antea unquam tam tem

143쪽

nuis , quae tam parva insula sule, quae non portus suos, & agros, ct aliquam partem regionis, atque orae maritimae per se I pla defenderetὸ Αt,

hercle, aliquot an os ContinuOS, ante

legem 8o.Gabiniam ille populus Rom. cujus usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserat, magna ac multo maXima parte non modo utilitatis , sed digni ratis, atque Imperii caruit. I Nos, quorum majores 8 I. Antiochum regem classe, δ a. Persenque superarunt, omnibusque navalibus pugnis Carthaginienses, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque vicerunt , ii nullo in loco iam praedonibus pares esse poteramus. Nos quoque , qui antea non modo. Ital Iam tutam habebamus, sed omnes socios in ultimis oris auctoritato nostri Imperii salvos praestare poteramus, tum, cum insula Delos tam procul a nobis in AEgaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus, atque oneribus commeabantν referta divitiis , parva, sine muro nihil timebat : iidem non modo PTO- Vinclis, atque oris Italiae maritimis,

Flor 2 22. 83. Dolos . . . . eum mercibus γ

Vide notas pro Roso. Amerino num. 133 46.

144쪽

mo LEGE MANILIA.

ac portubus nostris , sed etiam 8 . Appia jam via carebamus : & his temporibus non pudebat Magistratus populi Rom. in hunc ipsum locum

ascendere , cum eum vobis majores

vestri exuviis 8 s. nauticis, ct clas sum spoliis ornatum reliquissent. XIX. Bono te animo, in Hortensi, populus Rom. & ceteros, qui erant In eadem sententia, dicere existima-Vit ea, quae sentiebatis: sed tamen

in salute communi idem populusRom. dolori suo maluit, quam auctoritata vestrae obtemperare. Itaque una lex,

unus vir, Unus annus, non modo nos

illa, miseria ac turpitudine liberavit, sed etiam effecit, ut aliquando vere videremur omnibus gentibus, ac nationibus terra, marique imp rare. Quo mihi etiam indignius vi-FIdetur obtrectatum esse adhuc , Gabinio dicam, anne Pompejo, an utrμ

que id quod est verius) ne ἐς te

garetur A. Gabinius Cn. Pompeio em petenti ac postulant; λ Utrum ille, qui postulat legatum ad tantum bellum , quem Velit, idoneus non est, qui impetret , eum ceteri ad exvllandos socios, dirimendasque provincias, quos Voluerunt, legatos edu-

disium di infesta exscensu piratarum . Exuviis nant eis ) rostris Antiatiumna vium. Vide notas ad n . T. 26. 6egaretur

145쪽

xerint λ an ipse, cujus lege salus ac dignitas populo Rom. atque omnibus gentibus constituta est, expers esse debet gloriae estis Imperatoris, atque ejus exercitus , qui consilio ipsius , atque periculo est constitutus λ an C.

Falcidius Q. Μetellus, Q. Coelius Lin

niensis, Cn. Lentulus quos omnes honoris causa nomino, cum tribuni pleb. fuissent, anno 87. proximo legati esse potuerunt: in hoc uno Gam

bInio sunt tam diligentes , qui in hoc bello , quod lege Gabinia geri

tur, in hoc imperatore , exercitus .

' quem per se ipse constituit, etiam Praecipuo jure esse deberet de quo legando spero Consules ad Senatum relaturos : qui si dubitabunt , aut

gravabuntur , ego me Profiteor re ' laturum: neque me impediet cujus

quam , Quirites, inimicum edictum, quo minus fretus vobis , vestrum jus, beneficiumque defendam: neque praeter intercessionem, quidquam auu

diam: de qua ut arbitror in isti ipsi

qui mἰnantur, etiam atque etiam, qui id lIceat, considerabunt. Μea quidem sententia, Quirites , unus A. Gabinius, belli. maritimi, rerumque gestarum auctor, comes Cn. Pom pejo8 . Anno proxἰmo IegatI Caluuin erat, ne tribunus pl. seqsenti anno legatus daretur Imperatori , quem ipse , tribunus scilicet,aonstituisset superiore anno. Sed e X tra OI

.inem hoc neglectum aliquando fuit .

146쪽

pRO LEGE MANILIA.

peio adscribitur, propterea quod alter uni id bellum suscipiendum vestris suffragi Is detulit, alter delatu tra fusceptumque confecit. XX. Reliquum est , ut de Q. Ca- tuili auctoritate dc sententia dicem sadum esse videatur: qui cum ex Uo bis 88. quaereret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneret Is, si quid de es factum esset, in quo spem essetis habitu ri: cepit magnum suae v Irtui Isfructum , ac dignitat Is , cum omnes prope una voce in eo ipso vos spe nuhabituros esse dixistis. Etenim talis est v Ir , ut nulla res tanta sit, acitans dissicilis, quam ille non Ac con silio regere, & integritate tuerI, ω Virtute conficere possit , sed In hoe 'Ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna Vita , hoc magis respub. dum per Deos Immortales II. cet, frui debet summi hominis v Ita

atque virtute. At enim nihil no v Isai contra exempla atqtie instituta maiorum. Non dico hoc loco majores nostros semper In pace confitetudiisnt, in bello utilitat I paruisse, semper ad novos casus temporum , novorum consiliorum rationes acconla

147쪽

Μ. T. C. ORATIO modasse, non dicam duo bella rha xl-ma , Punicum & Hispaniense ab uno

Imperatore esse confecta: duas urbes potentissimas, quae huic Imperio maxime minabantur, CarthagInem atque 39. Numant Iam ab eodem Scipione esse deletas : non commemo rabo , nuper ita vobis patribusque vestris esse visum, ut in uno C. Mario spes Imperii poneretur , ut idem cum Iugurtha, idem cum 9o. Cimbris , idem cum Τheutonis bellum administraret. In Ipso Cn. Pompejo, an quo novi constitui nihil vult Q. Catulus , quam multa sint nova , summaque Catuli voluntate consti tuta, recordamini. XXI. Quid enim tam novum squam 9 r. adolescentulum Privatum, exercitum difficili rei publicae tem pore conficere Θ confecit. huic prae esseλ praefuit. rem optime ductu suo gerereῖ gessit. Quid tam praeter consuetudinem , quam homini peradolescenti, cujus a SenatorIo gradu aetas longe abesset, Imperium atque exer

citum dari λ Siciliam ' a. permitti,

148쪽

atque AfrIcam, bellumque in ea asministrandum λ Fuit in his pro Uini. eiis singulari innocentia, gravitate, virtute: bellum in Africa maxIm umconsecit, victorem exercitum deportavit . Quid vero tam inauditum , quam equitem 93. Rum, triumphare at eam quoque rem populus Rom. non modo vidit , sed etiam studio omni visendam putavit . Quid tam inusitatum, quam ut, cum duo P . consules clarissimi sortissimique essent , eques Rom. ad bellum 9s. maximum formidolosissimumque proconsule mitteretur λ missus est. Libo

quidem tempore, cum esset non nemo

in Senatu, qui diceret, NON OPOR-ΤERE MITTI HOMINEM PRIVATUΜ PRO CONSULE, 96. L. Philippus dixisse dicitur, NON SE ILLUM SUA SENTENTIA PROCONSULE, SED PRO CONSULI.

BUs MITTERE. Tanta in eo rei- , pub. bene gerendae spes constitue

149쪽

batur, ut duorum consulum munus unius adolescentis virtuti committeretur. Quid tam singulare, quam ut ex Senatus consulto legibus solutus, consul 97. ante fieret, quam ullum alium Magistratum per leges capere

Φicuissetὸ quid tam incredibile, quam l

ut iterum 98. eques Rom. ex S.C. 4

triumpharet quae in omnibus ho-

in inibus nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt , quam haec, quae in hoc uno homine vidimus . Atque haec tot exempla , tanta, ac tam nova, prosecta sunt in eundem hominem a Q. Catulo, atque a ceterorum ejusdem dignitat Is amplissimorum hominum alictoritate. ' . .

XXII. Quare videant, ne sit per- Iniquum , & non ferendum , illo rum auctoritatem de Cn. Pompeii dignitate a vobis comprobatam semperesse, vestrum ab illis de eodem homine judicium populique Rom. auctoritatem Improbari, praesertim cum iam suo jure populus Rom. In hoc homine suam auctoritatem vel contra Omnes , qui dissentiunt , possit idefendere : piopterea quod istis re

150쪽

pRO LEGE MANILIA.

clamantibus , vos unum illum ex omnibus delegistis, quem bello praedonum praeponeretis. Hoc si vos te- ε mere fecistis dc rei p. parum Consuluistis ; recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur: sin autem vos plus tum in repub. vidistis, Vos, his repugnantibus, per Vosmetipsos dignitatem huic Imperio , salutemo ibi terrarum attulistis; aliquando

isti principes , de sibi, & ceteris,

populi Rom. in I versi auctoritati parendum esse fateantur. Atque In hoc bello 99. Asiatico dc regIo, non so- Ium militar Is illa virtus, quae est ita Cn. Pompejo singularis, sed allae quoque virtutes animi multae , & magnae requIruntur . Dissicile est Inroo. Asia, Cicilia, Syria, regnisque Interiorum nationum ita versari ve-srum Imperatorem , ut nihil aliud quam de hoste ac de laude cogitet rde Inde etiam si qui fune pudore aetemperantia moderat Iores, tamen eos esse tales propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur.

Dissielle est dictu , Quirites, quanto In cdio simus apud exteras nationes propter eorum, quos ad eas per hos

tio Μanlii apud Livium 3ἶ. xν. de Iusti

SEARCH

MENU NAVIGATION