Antonii Augustini archiepiscopi Tarraconensis Epistolae Latinae et Italicae nunc primum editae a Joanne Andresio

발행: 1804년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Ia8 falsum esse. De scholis, in quibus magis hononiensibus quam patavinis placuisse dicitur, eam esse rationem suspicor , quod hic vicerit expectationem . quam non magnam conceperant de eo, qui alias

gentes docuerat; illic victus ab ea sit, quam hononiensium sermonibus & litteris habebant. Nam n hil de summa contentione Sc laboribus detraxisse signum est, quod id solum vitio dant, quod ita meditatus veniat, ut quasi decantata quaedam dicere videatur. Eum ex MeteIIi litteris hunc annum Pat vii futurum accepi; itaque in caeteris, atque adeo cum primis poteris hunc inter eos doctores numerave , quorum delectum habiturum illustrissimum ducem tuum scribis. Sed vale, neque enim mihi ipsi Si aliis impedimento esse volo: tu me, ut taci , ama. Ad XVIII Kalend. Martii Bononia. Illud oblitus sueram, quod te scire cupio, nota probare me novum illud genus tuum reserendi Iurisconsultorum 8c Caesarum scripta. Dandum enim esse id vulgari eonsuetudini existimo, Si essiciendum, ut quoad ejus fieri possit, prosimus quam

plurimis. Itaque ego Aleiatum meum imitor, Accursianisque marones illas scribo . Utrumque scio Veteres nunquam fecisse, teque propius ad illos aecedere; sed, ut dixi, obscurius esse videtur, quam ut omnes juvari possint.

302쪽

ANTONIUS AUGUSTI Us

LAELIO TAURELLO S. P. D. Cupide expedio litteras tuas, ut videam, qua tu

diligentia M amore ineptiarum nostrarum libros expurges: mitto nutem nunc ad te quae ad Modestinum scripsimus; de qu6 velim, ut quid tibi do eloque viro fratri tuo videatur. scribas. Tertium emendationum librum mittam quam primum . Desiderabis , opinor , pudorem meum, quod tibi his nugis molestus sim; sed hoc ipsum quoque expecto ni ejus molestiae me certiorem sa Mas. Carolus hic Lamonius Gallus Metelli nostri valde familiaria est, quem seio 8c studiis civilibus, Si m6rum comitate multis praestare: te Metelli causa nihil notiesse facturum confido, sed tamen cupio, ut C Π- mendaticine mea cuntulus aliquis accedat. Detuliti A ad am Bartolini Pii qualescumqtie emendationes , quas ego cum de ad dietione geri herem, retuli ad eam rem pertinere. Et sane is adjiciendi, Sc addicendi differentiam recte tradit; adjectionis autem nulla apud eum mentio. Vide igitur, an sit ea in re quod immuta adum sit, ego non os uor. Cum vero de auctoritate pandectarum a me agitur, ad dero poteriq Saliceti' ostimonium in interprotatio-

303쪽

I3one primi capitis de rebus creditis, in quod casu incidi. Ait is non recte facere, qui ab illo uno

omnium exemplo discedunt, nisi cum varietas non nocet. Caetera cum tuas litteras legero, in quibus amabo te, diligentissime omnia persequere. VaIePridie nonas martias.

LXIVANTONIUS AUGUSTINUS

LELIO TAURELLO S.I 4aeius essem laudari a te laudatissimo viro, nisi

cuperem magis reprehendi, et admoneri ab amicissimo. Itaque cum superiorem epistolam signassem, bc tuae mihi litterae redditae fuissent, quibus quantum ego nec postulare, nec agnoscere Possum nostris libellis desers, id solum rescribendum esse, ι putavi, ut si me amas, minu3 laudis, plus emendationis, quam sentias, ad me perscribas. De se cumindo libro noli laborare, habes enit' isthic, ejusque initium est: Linguam Latinam, quamquam Procemium, quod ad te misi, addendum est; quod ex ea Pitum numero deprehendere poteris. Editionem Pandectarum malim Lugduni, aut in Germania fieri cura-e , quam in Italia. Scis enim quantum illi

304쪽

I3 II hrarii praestent: & arbitror eum Metello nostro, eujus diligentiam, & probitatem nosti, confini posse, ut praesens scribendis libris sit; cogitat enim, ut ad me scripsit, domum ineunte aestate reverti, Tu tamen haec melius: quod egeris deos probaturos spero. Quartum librum meum, cujus exemplum maxime mendosum, & mancum habeo, mihi deseribendum istic curato, Sc descriptum mittito, nisi caetera tibi remittenδa videantur. Quod facies, si multos adhuc menses expectandos esse arbitreris ante pandectarum editionem inchoandam. Cura, ut valeas. Pridie nonas Martii.

I. XIII. ANTONIUS AUGUSTINUS

LAELIO TAURELLO S. P. D. Acceptis litteris tuis perdocte M perhumane Seri

piis, quibus aliquot locorum trinm emendationum librorum me amicissime admones, maximam scilicet, ut debueram, cepi volnptatem. Sed non explevi adhue desiderium meum; nam 8c illa quae promittis ad caeteros libros expecto, Si de his ipsis plures notas. Vereor enim ne multa sint, quae tu amicitiae nostrae non vulgari condones. Ob haec tamen

305쪽

I3a ipsa loca, Sc ob testimonia tua, quae in nostris litteris , M in Metelli obsignasti namque is me certiorem iacit ejus rei , maximas tibi, ut meritus es, ago gratias . Metellum autem ipsum rogavi per littera , ut tibi in editione Pandectarum inserviret; qui ita rescripsit, sibi quam gratissimum esse. ut aliqua in re benevolentiae beneficiisque tuis satissa-cere posset se tamen ante Kalendas Octobris non iturum, eo autem tempore Romam isthac profecturum; cupit enim Parietinas urbis videre; tum vero tecum, si tibi integrum erit, multos dies libentissime acturum. Ab urbe, in qua non multos' dies consumet, proficiscetur in patriam, seque pollicetur Frobenianis librariis pandectarum scripturam

commissurum, futurumque se praesentem, & maxima diligentia, quam, ut scis, Omnibus in rebus adhibet, usurum. Ego quidem id vehementer .cuPio, eum publica de causa, neque enim arbitror a quO- quam hoc beneficium Iurisprudentiae ita praestari ut a vobis duobus, posse, tum etiam privata, quod nidii conjunctissimos velim ita esse omnibus cognitos, atque ab omnibus ob easdem causas coli, ob quas a me singulariter amantur. Gratissimum itaque

mihi seceris , si quod commodo dignitatis tuae facere Possis, illud tompus expectaveris. Dicerem quis Metellus noster ingenio, moribus, probitate, eceruditione eqset, nisi tibi haec nota satis essent,

306쪽

dem quoquc & amorem erga te, inaque Omnia nosti, rara omnia, Si his temporibus singularia sortasse. His omnibus ut utaris scilicet, Ptiam atque etiam oro ac Peto. Poteris tu hoc tem Poris intervallo ad Constitutionum emendationem oculos adjicere, quam te cogitare Pontius noster mihi significavit. In qua re si nostra cum Theodosiano eodice comparatione, aut qua alia in re mea opera uti velis, scribito . Eodem

tempore juris pontificii emendationes,in quibus nunc totus sum, nisi me Caesar interpellaverit, habebis. Est enim in manibus ingens Decretorum Pontificum, Sc Concilio tuto volumen, quod cum vulgaribus nostris Gratiani, Sc Gregorii consero; neque Perit opora. Nostros libellos Venetiis malo, quam Romae edi, aderit enim scrihendis noster Metellus; itaque nisi tibi molestum est, istis librariis tradere

poteris, Sc cum his de editione transigere arbitratu tuo. Sumptus autem si qui in ea re fient, quamquam scio te eos libenter facturum, ut Pontio nostro es Pollicitus, curabitur tamen a me Venetiis, ut quantum significaveris praestetur. Sed vide, amabo te, num res digna sit, quae a multis legatur; num cujusquam animum offendamus; num tibi utilius sit, non ante Digesto-Ynm editionem edi; Sc me omnium rerum cogita

tionum quo tuarum certiorem tacito. Duiligod by Corale

307쪽

13 Ausovinus expectat, ut meliori conditione a vobis evocetur, quam illic utitur . eam tamen se petiturum negat. Quantum itaque offerri possit, significate. Lamonium GalIam te non vidisse arbitror, commendat itias enim litteras ejus dedi hispa-

nci cuidam. Ille vero, qui te de Roberto alloeutus est, Arnoldus Artentus dicitur: an Cimber, auBelga nescio; Caesarianus quidem certe,& probus, Scutriusque linguae valde peritus est. ejus opera utitur Venetiis Iacobns MendoZa Legatus Caesaris in describendis quam plurimis graecis libris. Et quoniam horum librorum feci mentionem , valde cupio Perte ingentes istos graecorum librorum thesauros reserari. Qua de re poteris cum Artento, aut Metello

colloqui. Conciliorum praesertim, Sc Iurisconsultorum libros omnes videre pervelim. Pertineret hoc ad illustrem pisanorii in gymnasiorum Ten Vatio inuem, in quibus nam hoc etiam dicendum est velim , ut optimo viro duci tuo persuadeas , ut

unum. atque alterum Iurisconsultum accersat, qui verba juris consultorum, non etiam ingentes inter-Ρretum nugas interpretetur, Sc jus civile, quod Iustinianus fieri jussit, perpetua siuulorum capitum brevi interpretatione, intra unum, atque alteruma unum maxima ex parte discipulis tradat. Sed quid agoy nimis te otiosum osse oportet, si totam hanc epistolam legeris. Usus autem hoc familiari littera- Duili do by Cooste

308쪽

rum genere sum, ut te a me singulariter amari cognosceres. Vale igitur. XVI Kalend. Maii.

LXVI. ANTONIUS AUGUSTINUS

LAELIO TAURELLO S. D. 's 'u ψεro, Laeli, ut soles, omni beneficἱorum genero

facis, ut Iocus fere non sit liabendae gratiae a nedum reserendae. Quid enim epistola tua abs te oecupatissimo scripta dici potest aut amantius, aut diligentius' Persequeris enim omnia ea ea ornandi nos tri cupiditate, ea mandatorum nostrorμm memoria, ut si te antea dilexissem, nunc Plane amarem; sed eum antea multis de causis amarem Se colerem; nunc medius fidius quo nomino id quod accessit appellem , non habeo. Illud solum desideravi, ut fidem. sinerent te liberate tuam optimi isti interpellato

res, qui te consulunt. Ab Iacobo etiam fratie, quR . polliceris, avide expecto; ea si nimis sero ad me deserentur , verebor ne tam multa sint, ut lautum ie mendandi laborem ferre nequeatis . Sed .novidit i-xentiam tuam; atque opinor, te cum has litteras leges, lucubrationem aliquam ad me esse missu rum, cum libellis omnibus, quos cupio relegere iterum antequam edantur; ita fiet; ut Iunctae librarii

309쪽

iter istos certioreε fiant, me, aut Ioannem Metellum eos libros ipsis daturum; rogandi autem sunt. ut quanta maxima poterunt diligentia conscribant. Hoc mihi praemii loco erit: item de exemplis aliquot, ut amicis, quod scribis, donentur, valde probo. Quod si Itinctae hoc tempore aliis libris impeliantur, Gabriel Iolitus, ut Metellus noster pollicetur, Venetiis conserib et . Tu me tuae sententiae quam primum iacito certorem. Nam valde metuo Caesariana jussa, quae me ab his rebus, Sc locis divellant. De Priscianensi librario vivis studiosis omnibus gratulor; nam pandectarum scribendarum diligentia , 8c juriseonsultorum grae eorum munus maximam lucem horum temporum tenebris asserrent. Sed male narras de nostris constitutionibus, magna enim spe decidi. Ego vero ut jus pontificium exornem, novitate rei ductus sum, non ele antia, aut illa nostrorum Consultorum prudentia, quae miros uobis amores excitat civilibus libris legendis. Sed tamen delector veterum Pontificum, eorumque con- Ventuum decretis; a quibus christianorum hominum Respublica optime constituitur; litigiosis vero his recentibus Decretis, quae in ore omnium habentur, non ninitum deserendum esse arbitror. Itaque in illis sum totus. De Anso vino non belle suspicaris, qui suis, nisi fallor, moribus non minus vobis satiε- Diuitiros by Corale

310쪽

faciet, quam non mediocri eruditione. Exemplum quarti libri recte exscripφum accepi, quod mihi jucundum suit; displicuerunt tamen in eo multa, quae ego non satis polite congessi; de quibus,& iIIis alteris ad Modestinum fac me quamprimum certiorem. Da operam, ut Valeas. Tertio nonas Majas Bononia.

LXVLI. ANTONIUS AUGUSTINUS . '

LAELIO TAURELLOS. d tertium Nonar. Maii rescripsi litteris tuis satis accurate. Nunc expecto quidem abs te multa; sed nihil magis, quam ut me de valetudine tua certiorem facias. Pontius enim noster tentatum te his diebus fuisse scripsit; cui rei medere per sortunas, Sc quam in caeteris rebus adhibes diligentiam singularem, hanc in valetudine conservanda adhibeto, sine qua caetera pereunt. Illud in secundis curato, ut Petrus Carmona, qui ad te hanc epistolam deseret , qui neminem hic reliquit juris di putationum cognitione hispanum hominem superi rem, ita a te accipiatur,' ut meum Ρontiique nostri familiarissimum esse se nunquam paeniteat. Cura ut via eas. XV. Calend. Iunii.

SEARCH

MENU NAVIGATION