Antonii Augustini archiepiscopi Tarraconensis Epistolae Latinae et Italicae nunc primum editae a Joanne Andresio

발행: 1804년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Io aeeeptis litteris tuis perlegi neque divinare potui ubinam esset id, aut aliud illi simile nomen, nisi sorte sub titulo si pars hered. petatur: Pelopon nesi , quo loco fortasse tu ex Marcelli, aut politiani libro illud nomen adscripsisti. Habes levissimam conjecturam meam. Ego in illud si casu incidam, te iaciam certiorem. Quod etiam te ut & hac de re, & de quavis alia ejusdem generis, aut aliis facias, etiam atque etiam oro. Vale. XVII. Kalend. Sextiles.

LII. ANTONIUS AUGUSTINUS

LAELIO TAURELLO S. P. D. Ad XVII Kalend. respondi- litteris tuis, fuisse

mihi quam gratissima ea, quae Pontii mei causa secisti, Sc quae de aversione ad me scripsisti placuisse maxime, Ρroconnesum vero me reperire non potuisse. Has litteras ob eam causam scribo, ut peragendo Ρontiano negotio Christophorum Ferre-xam Leonorae Ducis scribam consilio operaque tua, quod sine molestia tua fiat, juves. Quod etsi existimarem te tua sponte iacturum, scribere ad te V lui, ut libentius iacias. Vale. 8c a Metello nostro ε alvebis. VIII Kalend. in maximisoccupationibus . Duiliaco by Cooste

282쪽

ΑΝ 'ONIUS AUGUSTINUS

LAELIO TAURELLO S.)xeeepi litteras tuas, quibus ut de Ansovini Medicis sa) mercede te facerem certiorem, petis. Et quoniam mihi cum eo nulla adhuc familiaritas est, Metellum nostrum rogavi, ut sciret quanti vellet isthic docere. Qui ita respondit: non posse se de mercede constituere quoad de conditione Se docendi munere eognosceret, hoc est quot annos docendum esset, & quot horas singulis quibusque diebus; 8c quod ille caput existimabat, quam frequens esset habiturus gymnasium, cum iste non satis nobilis sit studiorum locus. Sed licet ab ipsius ore elici merces non potuerit; ex his tamen , quae ante albquot dies cum hononiensi Senatu tractabat, opinamur eum Bononiae, aut Patavii quadringenis, isthic quingenis aureis nummis docturum. De ipso quidem homine ita habeto: hominem esse memoria, facilitate , copia, multarum rerum peritia insignem; praeterea probum, modestum, in studiisque, op

risque suis diligentem: quibus rebus hic auditorum frequentiam ad extremum tenuit. Vost quid H De hoe multa in praefatione.

283쪽

IIo illi tribuere possitis, quamprimum scribite; ut nota dum responsum isthinc expectat bonam aliquam conditionem amittat . Occupationes meae nolim te moveant, jam enim ab eis liber, tibi operam, quam cupies, navare possum . Vale. Postridie Nonas Sextilia Bononia.

LIV. ANTONIUS AUGUSTINUs

LAELIO TAURELLO S. P.

die epistolam tuam accepi, eodem rescripsi, quod de Ans uino existimabam; cui epistolae rescria has velim. Nunc id tantum novi, ineidisse me in XXII Novellam , qua de Proconneso tuo mentio fiat: pro quo veteres libri promisso aut compromisso si Diis placet habent. Id si tu secutus es, cum id Verbum notabas, non ineptus his litteris sui, sin minus, boni nostram diligentiam consulito. De Pontio meo nihil est, quod scribam; cum adeo te munifieum M liberalem praestes. Metellus noster i

bi dieit plurimum salutis. Vale. Dat. XIV Kalend.

Septemb. Diqiligoo by Cooste

284쪽

LV. ANTONIUS AUGUSTI usLAELIO TAURELLO S.

I is,hu, epistolis tuis nihil est, quod rescribam:

erant enim earum negotia transacta. Nunc vero

cum Pontius noster ad te veniat, tum ut de his, quae pro se apud Cosmem ducem verba fecisti, gratias agat . tum etiam ut videat, quid sit, quod magis stratus dationem impediat, litteras ipsi dandas p tavi. Cum enim te sciam, quae pro eo Sc docto viro dc probo facias, libentius facere, quod mihi sit 8c cob Iegii amicitiae vinculis conjunctus; ingentes tibi eo nomine gratias ago. Sed quoniam neque verbis tibi satisfacere possum; neque tu qua hene me, ni fallor, nosti, plura a me desideres. finem. facio. Caetera a Pontio audies. Vale. Kalend. Septembris Bononia.

LVI. ANTONIUS AUGUSTINUS

LAELIO TAURELLO S. P. D. 'Iolim te meum horum dierum silentium in Veat, ut existimes minus accepisse me voluptatis tum

285쪽

propter ornamenta, quae petro Pontio meo maximo bene fieto tuo isthic delata suerunt, tum etiam pro Pter eam erga me benevolentiam, quam litteris tuis ipsi Pontio. Benedictoque meis datis consignasti. Sed me plane tenuit idem ipsum Pontianum negotium . Neque enim existimabam te magis desiderare ejus modi officiorum genera, quam ut cognosceres nul lam esse in eo vestrae liberalitati fruendae moram. Itaque nune cum is sit Iurisconsulti nomen, quod multo ante meruerat . adeptus, gratissima mihi ea munera suisse, ut quae maxime, cognoscito. Ioannes

Metellus noster, qui quam primum Patavium rogitat, tibi plurimum stilutis dicit . cura ut valeas. Nonis Octobris.

ANTONIUS AUGUSTINUS

LAELIO TAURELLO S P. D. Tu quidem. vi soles, mi Laeli, vel sponte tria g-

nem numquam facis do nobis bene merendi. Vix enim ad te de Pontii nostri Iurigeonsulti appellatione seripsimns, ecce autem nos diplomatri ante juvas, quam ipse nostras litteras ac reperis. Quodque mi- . hi molestum suit in se tam grata, adversa id , aut Diuitiam by Coo le

286쪽

Ii 3 non satis recuperata valetudine secisti ; ut existimate Possimus nostras res tibi te ipso pene fuisse antiquiores. Quas ob res mirifice te, Sc ut debeo, amo . De nostris praeceptoribus ita habeto a . Marianum Socinum Aleiatino stipendio hic jura docturum, Ferrariae ipsum Alciatum paulo majore: Ans uinum ignoro Patavii ne, an Ferrariae . Male autem factum quod Laurentio Pino Bononiensi his ipsis diebus simila Privati, neque enim, uno excepto Beroho Augi 'tino , parem reliquit. Cura, ut valeas; qua re nillil mihi gratius facies. Dat. Postridie Iduum Octobris.

LV m. ANTONIUS AUGUSTINUS

LAELIO TAURELLO S. P. D. L. Ι',in Ahquen, est militiae in jure mentio , ut Ii

cet alia multa sint, quae me ignorare satear, tamen hoc ipsum turpe puto nescire me confiteri. Sed a ve hoc mea solum culpa accidit, sive habent etiam nonnullam nostri interpretes ac praeceptores, opseram dato, mi Laeli, ut quod illorum, aut quod e-

a De his omnibus in praefatione.' Edita est, sed non tuta, dc diserepat alie abi ab edita.

287쪽

I xistimo mea negligentia peceatum est, id tu tua doctrina suppleas. Dribito autem in primis cujuam di illud genus militiae tuerit, quod ex casu appellat irin esse Iustinianus ait Novella LIII. & XCVII. quodque huic quaestioni proximum est, quae sint illae militiae, quas alienare licebat. Neque enim omnes posse, dicitur illic, Constitui. V. qui militare possunt. Sed ut, quod ajunt, stultus primus

suam sententiam dicat, exiStimabam aliquando ejus generis esse has, cujus illae fuerunt, quae a Tranquillo die uiator a Cl. Caesare inventae , uti imaginario quodam militiae genere absentes fungerentur. idque CSse Credebam, cur vera illa, & legitima militia

armata diceretur C. VI A XV ill de re judicat a. Miles, inquit Ulpiatius, qui sub aranata militia

stipendia meruit condomnatus, Catenus qua sacere potest cogitur soloere, alibi crebro. Quod aperte dici videtur Const. singulari: negotiat. ne militent. Argenti Uistractores armata quidem militia abstinere sancimus; alιam vero quamcumque Sine metu pr*sentis sanctionis Posse sibι adquirere.

Et hoc pacto interpretabar Caput. VI de re militari, quo omni militia servi prohibentur. Nam de iu-vι ini quoque .hac, Sc togata militia Marci auum illic locutum Cap. XI. De Iegatis lib. III apparet.

ScrMO alieno militia relinquatur , an domino quaeratur lcgiatum, quari r: O aut scit serὐum esse, S

288쪽

Iis dico , in ait, astimatronem deberi; aut ignoras it , O denegari fidei commissi persecutio debet; quia si

scisset serpum, non reliquisset. Legari aute in posse , aut haeredibus relinqui aliquas ex his, multis lieis dicitur, C a. XXII 8c L. de legatis lib. II Sc Constitui. est. de pignoribus' item omnimodo de inofeestam. Const. Illud de coli. Ec alibi. Sed hoc tameti mihi scrupulum iniiciebat; item illud quod vendi, pignorique obligari quaedam possunt; ut cum haec

1n armatis cadere non possent, crederem has non esse Claudianas illas militias; nisi sorte paulatim in

eam Corruptionem ventum esse opinemur. Nam Millud armatarum habere videntur, quod septimo decimo anno minoribus neutras habere Ιicebat. Sic enim interpretor caput C. de Legat. III. ει de Minoribus II. His autem conjecturis ducebar aliquando, ut Crederem nomen harum militiarum ex causa fuisse ad illius missionis simiIitudinem, quae causaria d eitur cap. XIII de re militari, & II de his qui notantur infamia . Qua tamen in re sententiam tuam expecto. Item illud , ut cures ex Marcianis Noveblis hunc mihi scrnpulum evellere. Iam vero illud εeire velim, quorum stipendiis inermes hi milites militaverint: illa enim LIII dicit ne priueipum liberalitate eos meruisse; at ca. LII de action. empl. nescio quo deberi salarium. In introitu certe com-

289쪽

II 6 militonibus aliquid solere praestari, cenu simo illa capite de Iegatis scriptum video. Quod & con-εtit. VII de proximis sacv. scriniorum agnosco. Sub quo titulo constitutio ultima indicare videtur palatina ossicia, quae nolinumquam illorum librorum constitutionibus militiae aPpellantur , vendi su*cessoribus solere . Haec mihi cuicuimodi sunt probabiliora esse videbantur aliorum interpretationibus, de quibus scire cupio quid sentias; de ea praesertim re,

tuam Zasius & Viglius ab Haloandro dictam protiant , ut qnete hodie barbaro nomine seuda appe

lant, militias suisse credant. Neque enim illos m lites clientes ejusmodi, aut tam lata praedia habuisse crediderim. Illud praeterea velim, quod tamen sine molestia sacere possis, a Petro Victorio tuo cognoscas, quid sit in Columellae editione secutus, ut lib. III cum de vineae emptione & fructibus aestimandis agitur, mille stptingentos quadraginta sestertios nummos ediderit, cum M veteres 1ibri, &Bndaeus, Sc Hermolaus

in ille nongentos quinquaginta habeant: est enim ille

locus nobis ob semisses usuras necessario cognoscendus . Sed & illud se ire cupio , cur ab eodem Budaeo do-utissimus iste vir tam saepe illis libris discedat in seste tiis millibus edendis 1 cum eodem illo loco sestertia tria millia, Ze sestertia duo millia seribenda curaVinrit; quod Budaena riptum nunquam fuisse existimat,

290쪽

neque ego ejus rei rationem reperire queo. IIlnil itaque libens addiscerem, essene ullam existimoetinter sestertia & sestertios differentiam: namque h-go, qui multum semper tanto viro detuli, non sat,sjustam arbitror perpetuamque sestertii nummi existimationem, ut duos asses, & semissem valeret. Cum Volusius Maecianus M Iustinianus Constitui. ult. De donation. qMatuor assibus aestimatnm dicant, immutatamque ejus aestimationem bellis punicis suisse; cujus rei Plinius secundus auctor esse videtur: qua

tamen in re utriusque vestrum sententiam expecto.

Et quoniam in Victorii mentionem ineidi, certio-Tem me Velim facias , quo pacto cap. XVIII de Legatis scriptum sit, genitur, ut ille refert, an gegni- eur, ut nos descripsimus ' Nam Sc iIlud a me probatur, ut antiquum dicendi genus perire non possit Ii

brariorum ignoratione; eodem modo scriptum

urio C. XIV ad finem do rebus dubiis. Item illud

videto , an ex istorum librorum scriptura locus ille Catonis, quem doctus iste, 8c Probua vir ut man eum aut obscurum notavit: Pomderibus modiisquectomini datu iri restitui, intelligique possit. Sic senim Cap. XXXVIII de verbor. obligat. scriptum fuisse arbitror. Stipulatus a Maevio fuerit fundum Titio datu iri, licet virgula adjecta recenter suerit

quae non est Cap. XLIX de legatis II, M XXVII ad f. Q Trebell. quib. redditu iri ascriptum est. Sic de-

SEARCH

MENU NAVIGATION