Antonii Augustini archiepiscopi Tarraconensis Epistolae Latinae et Italicae nunc primum editae a Joanne Andresio

발행: 1804년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

eo utendat, M a libris suis distrahatur. Εjus tu nomen cupio litteris illustres, si quando nostri communis laboris facies mentionem. Quod ei honori, mihi voluptati in primis erit. Nam ut nostris rebus faveas, admonendus non es, sed ut eas mediocri quodam, A verisimili laudum genere si modo dignae alicujus sunt commendes . Hanc epistolae meae partem ne alicui legendam Committas, tuae cautio erit. Sed vale. Nihil enim aliud est, quod scribam; nisi quod nunc venit in mentem, habere me Constitutionum codicem ante CCCC annos seri-Ρtum, mancum tamen, illi Marciano persimilem, quo te usum seio. Item ut de Pontio nostro ad me scribas, qua conditione a vobis deinceps retine tur. Bononiae XIII Kalend. Novemb.

LXXIV.

ANTONIUS AUGUSTINUS

LAELIO TAURELLO S. D. x

cio a me stagitas munusculi, ut graecas ad te constitutiones, quas isthine:Ioannem Metellum tuum ad me attulisse seripseram, in latinum sermonem onVerins mitterem, cum eo corollario, quod Post D libris Cooste

322쪽

I-9 ea sum pollicitus. Habes jam quod expetisti. Nee illas solum ipsas accipies , quas ille in vestra Medice ahibliotheca inter pontificii juris graecos libros invenit , sed & alias , quas hic in Vaticana, & in aliis bibliothecis, animadvertimus in Iustiniani codice Constitutionum desiderari. Sed ut venatoribus, qui aliquot insignes seras

cepertint, voluptati maximae eSt narrare, neque praedam spectantibus injucundum audire, quibus indiciis atque vestigiis in eos saltus aut silvas pervenerint; quae fuerit canum, aut sociorum sollicitudo; quae postea dum singulae aut excitantur, aut agitantur, aut capiuntur, acciderint; ita mihi , sa-ciendum esse putavi, ut quo pacto hanc nostram minoris fortasse voluptatis, nota minoris tamen Sudoris ac pulveris venationem peregerim, conscribam. Nam cum ante aliquot annos in eos Institutionum, ac Novellarum locos incidissem, quibus harum legum mentio fieret; cumque in his ipsis x I IIibris constitutionum, Sc ex titulorum pollicitationibus, sc ex adscriptis notis initio aliquarum legum,

quae graecam aliquam deesse significarent, multa esse mutila, 8c manca vidissem; male nobiscum esse actum Putabam , si eas aut consulto praetermissas

Iustiniani jussu, quod nonnulli docti viri crediderunt, aut m liquo fato amissas, aut alicujus invidia celatas esse existimassem. Sed Sc cum animadver-

323쪽

tissem ad calcem libri tertii conversam barbaroeonstitutionem extare, qua de aleae Iusu agitar. mirabar quid esset, quod & illa, M Novellarum liber, & ea capita , quae in Digestis. graece scripta sunt, a Berguntione pisano, ut Odolaedus scribit, non a Bulgaro, ut vulgo creditur, latina, ut iΙlis temporibus licuit, facta , tam cito periissent Ecce autem & Digestorum loci permulti, & graeearum Novellarum liber Haloandri, M aliorum ope restit ii pristino splendori sunt. Sed M ab eodem HaIoandro in multis Constitutionum titulis diligenter est significatum, quo in loco graeca lex desideraretur. His ktimulis concitatus caepi omni nostra Sc amico-xum diligentia in graecorum librorum bibliothecis

Perquirere, an ne alicubi laterent inter juris civilis graecos interpretes, quos permultos fuisse acce- Peram, quas investigabamus vagas illas seras. Et senilio , ut illam Iustiniani de veteri jure enueIeando omittam, quam apud te ex vestris tuis pandeetis descripseram eaque graece, 6ci latine, ut illinc a cepi , cum notis nostris earum rerum, in quibus In ter se diversae sint interpretationes, suo loco Posita est , reperta a nobis Venetiis .est puIcherima Zen

nis Constitutio de aedis elis privatis in Bessarionis locupletissima hibliotheca, in eo libro in quo Ιαε iniani , Iustini minoris, MLeonis,.ut meant, Sa Pientis, omnes Novellae leges continentur. Εjusdem

324쪽

t 5 constitutionis exemplum non satis integrum postea a nostro Metello isthie repertum est, Si quod longe praestitit, viginti sere Constitutiones de rebus sacris conscriptae. Quibus nos alias adjecimus tum ex

tertia Synodo Ephesina, tum etiam ex aliis duabus graecarum legum eollectionibus. Ex quibus Epitomis quoque, ac Parallelis adjnti sumus, quod in

his vestigia, atque sententias aliarum permultarum iuveniremus. Hae autem tollectiones, de quibus segimus, e quibus plus compendii factum est, cum Theodori Balsamonis, aut Ioannis Zonarae canonum

interpretationibus conjungi solent, aut e Photii Patriarchae XIV titulis, quibus etiam nonnihil debemus, in ludorum praesertim interpretatione, de qua, ut alias tecum familiariter jocabar, cornicum oculos me confixisse scripseram. Uno itaque volumine omnes leges comprehensae sunt, quas Iustinianus libro primo Codie is, Sc libro primo NovelIarum estentin is quoque liber in eertos quosdam librosas titulos divisus de rebus saeris εractantes coli carat. Hae tamen, quas graeco sermone lib. VI l Codicis Iustinianus constituit, integae extant magna ex parte: Latinarum vero, ipsarum graecarum, quae XIII titulis continentur, in epitomem redacta sein tentia est, additis singulorum titulorum, ut vocant

Paratillis, in quibus similes loci ex aliis Iuris civilis,

partibus reseruntur. Debetur quidem certe huic

325쪽

IS aquisquis fuit, neque enim nomen adscripsit, nota parum, quod ejus opera saetum est, ne in optimis rebus positae veterum principum opeiae perierint. Nam licet pie ac sancte receptum esse videatur, ut in his rebus, quae ad religionem Constituendam pertinent, Pontificum, non regum Sententiae perquirantur, negari tamen non Potest, quin moderandis

omnibus Reipublicae partibus, seditiosis ac perniciosis civibus compescendis, ipsius denique religionis

majestati tuendae ac conservandae principum viro erum auxilium necessarium sit. Sed ut illo revertar,

unde s a digressus , his omnibus locis, quos dixi,

in unum locum conjunctis, nostrum suit onus tum eadem eum latinis libris conferre, tum veteribu vestigiis, iii diciisque conjungere, tum ipsarum le-gnui ordinem perscrutari, tum deuique quam periti eras, ta ere interpretationem. In quibus omni, saepius fortasge me St propter rerum ipsarum obscuritate mi ac novitatem. Sc propter nostras valde ab his rebus alienas litium occupationes , labentem, aceonniventem agnosces. Sed est in eo tua aliqua

Culpa, qui me in praecipitem locum adduxeris: mea solum quod nihil tibi negare, aut sciam, aut pos' im- unamquam, ut jocari desinamus, ego omnia PrM tare debeo, qui sciens prudensque me in peri euium conjecerim. Vale. Kal. Fobruarii MDXLVI.

326쪽

IO. METELLUS ANTONIO AUGUSTI ΝΟ

S. P. D. ridie nonas Quintiles vesperi litteras tuas Martinus reddidit, plenissimas tui in me amoris benevolentiae, tanta vero elegantia, lepore, salibus Perscriptas, ut iis respondere me posse animum Plane despondeam. Sed quoniam litteras te vehementer meas desiderare significasti, potius volui valde parum clegantes litteras mittere, quam οm uino nullas. Piaculum enim omnino existimavi, etiam minima in re, ossicium meum desiderari a te qui praeserti in auctor tibi fui, ut me primum suavissima tua epistola lacesseres, atque provocares. Dorebus urbanis igitur ad te scribam; sed parcius hoc tempore. Arbitror enim te earum habero domesticos scriptores Collegas tuos . Adde quod nihil dignum scriptione post discessum tuum accidit: nisi

tibi fortasse novam videatur, modica frumentatione an uonam multo.quam oporteat cariorem reddi,

eoque nomine plurimorum querelas audiri excitarique, e quorum multis unum reseram . Contigit quarto ab hinc die, ut nescio quis rusticus dum in urbem venisset, videretque tantam inopiam, cum sorte numerosam familiam haberet, in furorem en Diuili od by Cooste

327쪽

templo conversus sit. Cum ergo miseris mentis morbo laborans ille in via, quae ab Asinorum turre Romam ducit, Germano militi obviam factus esset, eorreptum mirabili quamdam V1, M pernicitate , Meontinuo cursu, in ossicinam quamdam non procul a soro atque palatio dissitam detulit, & maximis, nequeunte sibi ipsi opem serre milite, verberibus a seeit , auxilium praestantes multos caedit, sicque tandem male acceptum dimisit, & nemine vidente sugit. Erat autem Germanus e 'praesidio paΙatii unus , vasto admodum eorpore, neque minus procero. quam is quem tute mihi ante paucos dies depingebas. Sed certe ridiculum quiddam evenit. Nam eum de hominis salute medici desperarent, eXhausto multo vino, nulla nedicorum Cura se se Germanus cepit colligere, nuncque ea medicina valetudinem confirmavit. De Andrea Aleiato multorum sermone circum varia seruntur a . Hominem salutationis causa nu- dius quartus conveni, cumque num hoc anno nobis doctor faturus esset, ex eo peterem, respondit se litteras accepisse, quibus a S. P. Q. Mediolaneu- si Ticinum vocaretur, easque XL viris bononiensibus legendas proposuisse, ut si eum in urbe retine-

En iterum Aleiatum de Tiein o. Ad Mediolano eog

328쪽

re velIent, eararent sane ut mediolanenses intellis gerent eum Vacase culpa, quominus patriae, cui deberi primas divinus ille Plato monumentis traditauis, hoc maxime tempore minime satisfaceret; constituisse tamen assirmabat, se Bononiae totum hunc

annum in ossicio sore, nisi bononienses ei missionem, quod tamen ut crederet adduci non poterat, darent; Is nunc interpretatur Papiniani caput XXXIX. ejus articuli, qui de vulgari M pupillari substitutio'

ne, quo respondit Iurisconsultus substitutum substituti cohaeredis, qui decessisset priusquam haeredistatem adiret, aut conditio substitutionis existeret, in utramque portionem admitti, suoque more docet, eertis limitibus doctorum scripta concludens. Ego maximis istis caloribus ei operam do, & Romulo Α-masae , praeterea nemini. Domi in umbra memet quam possum diligenter exerceo ad imitationem nostri Ciceronis . Graecis etiam Iitteris vaco, nempe Isocratis orationem ad Demonicum lego : a coena

deambulo, quodque reliqui eax temporis , libens tribuo relegendis iis M annotandis, quae interdiu lecta mihi digna memoria videbantur. De Dialogo tuo quod scribis, certe me mirum in modum inflammas in amorem tui. dtinam autem brevi eum absolvas. Cupio enim vehementer, totum . illum dialogum haurire, & quodam modo devorare. Quod addis vero te me auctore tum colloquente.

329쪽

personas, tum inscriptionem ipsam etiam commutaturum, intelligo quantum meo in te amori deseras: quare persaepe tibi gratulabor, mihi gaudebo. Sed tamen dici non potest, quantopere aveo, ut ad me statim mitti cures, non ut judicium de tua dictione, quam quilibet eruditus admirari debet, interponam meum, quemadmodum ais, sed ut hominis amici Sc docti sermone aliquid discam, adque eadem studia ejus incensus exemplo , stilum componam, excolam, erudiam, confirmem. Vale, a mabo te , rescribe quam primum . Ad VIII. Idux Quintilis Bononia.

LXXVI. IO. M STELLUS ANTONIO AUGUSTINO S. Et, i persipe nota mihi fuit humanitas tua PIn

rimis in rebus , gratior tamen nusquam fuit , quam ex postremis litteris tuis , quae me sane , hominem rudem adhuc, ad eloquentiam vehemen ter accendunt, tum etiam ad te mirifice amandum impellunt. Elo igitur valde amo diligentiam tuam, teque etiam atque etiam rogo, velis multum ac sae' Pe iisdem de studiis per litteras mecum agere, quM multo labore, conquistionequx mihi videre eon

330쪽

I 57

sequutus. Arbitror enim eo modo, stilum nostrum

confirmatum iri. Sed tamen quod scribis de Τullianorum verborum indice libenter enim ut tu loquor) , quamquam pro tua singulari prope eruditione atque doctrina, Sc pro tuo acri excellentique ingenio minime refragari debeam, tamen ViX est, ut hoc tempore tecum sentire possim. Quare quid me moveat cognosce Primum enim quod affirmas ipsis indicibus quaerendi ea, quae dubitamus, taedium Donnumquam nobis adimi, equidem non infici or; sed haerabo mehercule adhuc, donec id ipsum ipse ex ipsis ciceronianis sontibus hausero. Αt , dices, nos ad Ciceronem allegat; alleget sane. Quia enim ex uno decerpto versu tum dictionum, tum dicendi λrmularum usus plene haud cognosci potest, tota sermonis series, habitus, , rerum ipsarum pertractatio, de integro legenda perscrutandaque sunt. Qui enim Verborum Vis, usus, proprietas intelligetur , si

res quae verbi' ipsis repraesentantur non cognoVerismus 3 Illis indicibus autem verba ciceronis nulla subjecta interpretatione nudeque tantum proposita leguntur. Praeterea mihi plane perniciosi videntur hujusmodi indices adolescentibus Ciceroni non admodum assuetis. Dum enim quicquam latine reddere student, fit, ut inde sibi aliquot congerant vo-

aὶ De hoc Augustini opere nusquam alibi .eibum fieti

SEARCH

MENU NAVIGATION