Rerum Hispaniae memorabilium annales, a Ioanne Vasaeo Brugensi, et Francisco Tarapha Barcinonensi, non minus docte quam breuiter, ad haec vsque tempora deducti. Quibus accessit succincta rerum à Philippo secundo catholico rege gestarum descriptio omn

발행: 1577년

분량: 942페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Abns cm. gentum , quam paucos aurum habentes in urbem reuerti. T. Liuius addit, Catonem eta. ferrariis argentarijsque magna vectigalia in

stituisse , quibus institutis locupletior inde

prouincia fuit. Plutarchus indicat Sci. Maiorem Catoni in Hispania successisse,sed falsus est silmiliti dine nominis, nisi forte lapsus est interpres. na codicis Graeci non fuit mihi copia. L. Cornelio Merula & inutio Ther mo Co T. C. Flaminio Hispania citerior, M. Fulvio Nobiliori ulterior lorie obtigit. Morum hic apud Τ oletum Vaccaeos, Vectones, Ee Celtiberos fudit fugauitque, Hilermum

regem Vitrum cepit.T. Liuius.

L. Quinto α. Cn. Domitio Aenobarbo Co T. Praetores Hispaniam sortiti sunt M.Bebius Pamphilus citeriorem: A. Attilius S errantis Vlteriorem,sed primum S. C. deinde plebiscito permutatis eorum prouincijs , Flaminio Fuluioque prorogatum imperium est. Hoc anno Fulvius Toletum coepit operibus. Ibidem. P. Cornelio Cn. Filio Scipione & M. Attiatio Glabrione Coss. L. Aemilio Paulo euenit Hispania ulterior : C. Flaminio in citeriori prorogatum imperium.Ibidem. Aemilius ad sopiendos in Hispania magnos bellorum motus exortos, missus est,non cum sex,ut caeteri Praetores , sed cum duodecim

132쪽

Uecim securibus,ita ut dignitas consularis imAιν .eis: Perio eius inessedi Bis collatis signis hostes superauit, interfecit. circiter triginta hominumissi manifeste , apparuit, victoriam ex in Hustria eius partam fuisse. Urbes vero duce nias quinquaginta in deditionem recepit, pacatam', prouinciam relinquens,ne una quidem drachma ditior quam profectus fuerat,

reuersus est.Plutarchus. Iu vita ei

Eodem anno M. Fulvius Nobilior ex Hiia pania Hieriore ovans Vrbem ingressus est,tulitque prae se argenti bigati centum triginta millia, praeterea duodecim millia pondo a genti,auri pondo centum viginti septem,qua praedam T. Liuius lapsu forte memoriae insueta a b c

L. Cornelio Scipione & Cn. Caelio Cos L. Aemilio Ec C. Flaminio in Hispania prorogatumimperium. Quo anno Romani magnam in Hispani3 clade acceperunt, sex mitilibus de exercitu suo caesis, caeteris in fugam versis,idque in Vascetanis, ubi apud oppiduLyconem cum Lusitanis pugnabat. Ibidem. Ego suspicor in T. Liuio mendosἡ legi Vascetanis pro Bastetanis, qui sunt in Hispania vlteriori,quanquam in citeriori quoque Vascetanos nusqtiam inuenio

M. Fulvio Nobiliore dc Cn. Manlio Volasone Coss. L. Plautius Hipseus Praetor fuit Hispaniae citerioris: L.Bebius Diues ulterioris. SeduBebius inprouinciam Hispaniami H prosi

133쪽

LIMAE.ram proficiens a Liguribus circumuentus, magna parte comitum caesa,vulneratus ipse cum

paucis sine lictoribus,Massiliam profugit, Mintra triduum expirauit. Qua re audita Senatus decreuit, uti P. Iunius Brutus Propraetor Hetruris,tradita, cui videretur ex legatis,prouincia & exercitu,ipse in ulteriorem Hispaniam proficisceretur, .ea', prouincia ei esset. - Paulo ante successoris aduentum, L. Aemelius Paulus tumultuario exercitu collecto, sisenis collatis cum Lusitanis pugnauit, fusi fugatique sunt hostes,caesa decem dc octo mi lia armatorum,tria milia trecenti capti,ct castra eXpugnata. Cuius victoriae fama tranquilliores in Hispania res fecit, ct supplicationes Romae ex S.C.factae sunt. Ibidem. M. Valerio Messala Ec C. Livio Salinat re Cos . Praetores L. Manlius Hispaniam citeriorem C. Catinius ulteriorem sortiti sunt. ibidem.

M. Aemilio Lepido de C. Flaminio Coae Praetoribus Hispaniae prorogatum imperium , quorum literis Romae ignificatum est, Celtiberos Lusitanosque in amnis esse,ubi in T. Liuio mendoso legitur, C. Attinii, pro C Vatinii, non procul a principio libri noni. SP.Poahumio Albino Ec Martio Philippo COT. Praetores Hispaniae creati sunt, L. Quintius Crispinus,citerioris C. Calpurnius

134쪽

IOANNIS VASAEI. ri i

gro Astensi collatis signis pugnauit, sex hosti,

uni milia caecidit, caeteros fusos fugatosque castris exuit, Astam oppidum coepi sed dum incautius subit muros, ictus ex vulnere post dies paucos moritur. Hac de causa Calpurnio nunciatum, Ut in prouinciam properaret,ne sine imperio esset. Assa non procul Gadibus erat.

In citeriore Hispania L.Manlius, Acidinus cum Celtiberis acie conflixit incerta Victo ri nisi quod Celtiberi proxima nocte castra mouerunt.Post eosdem ad Calagurium oppidum praelio superauit, ct castris eorum potitus est, in praelio ad duodecim hostium milia caesa,plus duo capta,& nisi successor ad uentu suo inhibuisset impetum victoris,subacti Celtiberi forent,si Liuio credimus'. Deea. .liri A. Claudio Pulςhro dc M. Sempronio Tu- 169ditano Cos Praetoribus Hispaniae prorog tum imperium. L.Manlius ex Hispania citeriore ovans Vrbem ingressus,tulit coronas aureas quinquaginta duas,auri pondo centum triginta duo, argenti sexdecim millia trecenta, de pronunclauit in Senatu, decem millia pondo argenti, α octoginta auri Rabium Quaestorem aduehere,id quoque se in aerarium relaturii. Praetores Hispaniae Calpurnius,& Quintius,communi animo Ac consilio rem gerentes,non procul Toleto cum utroque exercitu fusi, ct in castra copulsi sun ac spoliis suis H , hostes

135쪽

hostes ditarunt , quinque suorum millibus

amissis. Quam ignominiam postea contractis Hispanorum sociorum auxilijs, recreato a terrore aduersae pugnae exercitu, deleuerunt ad ripam Tagi,ardita in hostes magna strage,quam eleganter in quarta decade scriabit T. LiuiUS. P. Claudio Pulchro dc L. Portio Licinio Cost .Pramiram 1 ortiti sunt Hispaniae: A. Tere latius Varro citerioris P. S empro nius,vIte

Eodem anno, C. Calpurnius Piso, Ec L.

Quintius ex Hispania reuersi,de Lusitanis da Celtiberis triumpharunt. Calpurnius coronas aureas tulit oetoginta tres, & duodecim pondo argenti. Quintius tantunde auri, qua tum argenti transtulit. Sed numerii aut summam praedae T. Liuius non posuit.

M. Claudio Marcello &Q. Fabio Labeone Cost praetoribus 1 Ilipanice prorogatu imperium; A. Terentius Varro in agro Ausetano aliquot secunda praelia cum Celtiberis fecit, ec urbes nonnullas cepit. Ausetani in Cataloniae principatu erarit. Ulterior in pace fuit , de Lusitani peropportuno quieuerunt: quia P. Sempronius diutinb morbo implicitus fuit, Ec tandent ibi mortuus est. Ibidem. Cn. Bebio Pamphilo ct L. Aemilio Paulo os . Praetores habuit Hispania , citerior 'ululum Flaccum,ulterior,P.Manlium, qui eandem prouinciam priore praetura habue-

136쪽

xa Vt ait T. Liuius,qui in hoc videtur non co Murbstare sibi,quia superius dixit P.Manilium pretiorem M. Catoni consuli in citeriore Hispamia adiutorem datum,Vt annotauimuS anno Vrbis conditae 119. Fulvius Flaccus Vrbicuam urbem quam hodie Arbeca appellari dicit Pet. Anto. Beuter non sine detrimento militum suorum coepit, ac diripuit.P. Manilius citum dissipatum in unum coegit. Ibi

A. Terentius Varro ex Hispania citeriore ovans urbem ingressus, tulit in aerarium argenti pondo milli cccxx. auri linxij.pondo, coronas dureas lavij. P. Cornelio Lentulo Ec M. Bebio Pamphi- 373 Io Cosi .Praetoribus superioris anni in Hispania prorogatum imperium. In citeriore Hispania bullum ea aestate co- Ortum,'uantum nunquam ferme antea,idia Celtiberis, aduersus quos Fulvius Flaccus magna quidem victoria, sed non incruenta, potitus est. de quare latius T. Liuius. A.Posthumio Albino Lusco ct C Calpur- ΤΑnio Pisone Cosr. Praetores Hispaniam sortitim 1at, L.Posthumius ulterioreria: T. Sepronius Gracchus citeriorem. Huius anni principio, a s Fuluio Flacco missi sunt ad Senatum ex Hispania T. Miari tius legatus, ct duo tribuni militum T. lenius,& L. Terentius Massatiota, qui duo secuti da praelia deditionem Celtiberiae, confectam

137쪽

prouinciam nunciarent, nec stipendio,quod mitti soleret, nec frumento portato in eum annum opus esse, re alia,quet latius prosequiatur T. Liuius. Fulvius Flaccus Propraetor siue Proconsul,vlteriori Celtiberiae ro, unde in dediti Qnem non Venerant,umato , magis irritavit quam conterruit Celtiberos ,qui obsesso Lal tu Manliano, FulviumTarraconem cum ex

ercitu ad occursum successoris properante, nec opinato adorti, victoriam quide illi, sed cum magna militum iactura dedere. Ibidem. Fulvius ex Hispania cum magna fama rerum gestarum reuersus , quum extra bem triumphi causa esset, Consul factus cuL.Manlio Acidino , qui ct ipse aliquot ante annis citeriorem Hispaniam rexerat, triumphans urbem ingrestis, cum militibus, quos secum duxerat,tulit in triumpho coronas aureas centu viginti quatuor,auri podo XXXI. praeter argentum Oscense signatum,ct pecu -

niam militibus diuisam, de duplex stipendiu lsolutum. Ibidem. Hoc anno Praetoribus Hispaniae cum suis exercitibus prorogatum imperium. Sempronius Gracchus , muliis rebus in Celtiberia prosperἡ gestis, centum tria oppi . da intra paucos dies in deditionem accepit, de Thurrium regulum in belli societatem mboste accepit.

L. Posthumnis eadem aestate in Hispania vite

138쪽

vlteriore,bis aduersus Bracaros pugnauit e- Mur cera gregie, ct ad XXXV. millia hostium occidit. unde colligas, quanta fuerit etiam tunc frequentia illius gentis. Bracari vero dicuntur populi Interamnis Portugalliae,qui sunt inter Durium α Limiam fluuios. Quaeda impres siones hoc loco,nempe circa fine i decimi libri de bello Macedonico, male habent, cum

Vaccaeis,pro, cum Bracaris. quem errorem

ego ex L. Flori libro i. natum crederim, ubi legitur ad hunc modum: ct a Posthumio Alia bino Vaccaei ac Lusitani subacti sunt Ecc. S cclea lectio quam falsa sit, ex eiusdem L. Floris6.libro constat,ubi apertὸ Vaccaeos in citeri ore Hispania ponit, ct ostendit Bracaros tum in ulteriore fuisse Hispania, in qua etiam Gallectos ponit,qui sunt ultra Bracaros. Praeter ea Sex. Iulius Frontinus affirmat, Vaccaeos a Sempronio Graccho oppugnatos.Vnde constat,tam in T. Liuio, cum Bracaris, non cum Vaccaeis,qua in L. Floro,Bracari,no Vaccqi,

legendum. & ita in T. Liuio habet impressio Badiana, ita legit Henricus Glareanus,vir Undecunque doctissimus,lta L. Andreas Resendius in T. Liuio manu scripto legisse se mihi

affirmauit.

1. Iunio Bruto & A. Malio Volsone Cos. Praetores, in Hispania citeriore M. Titinius:

in ulteriore,T. Fonteius Capito. Hoc anno Sempronius Gracchus de Celtiberis α socus eorum, posterodie L. Posthu H 4 inius

139쪽

Abur coth mius de Lusitanis alijsque eiusdem regionis Hispanis triumphaui T. Gracchus XL. millia pondo argenti transtulit, Albinus XX.millib. I. Dee. s. lia.T. Liuius. C. Claudio Pulchro dc T. Sepronio Gra cho CosLPraetoribus Hispaniae prorogatum imperium,sed utraque prouincia pacata fuit. ibidem. 70 Cn. Cornelio Scipione Hispalo ct Q Peti lio Spurino Cos . Praetoribus M. Cornelio S cipioniMaluginensi Hispania ulterior P. Lia cinio Crasso citerior obtigit. Sed quum sacria ficijs impediri se solennibus excusarent, ne in prouinciam irent: iussi sunt aut ire aut tu rare pro concione,solennis acrificio se prohiberi. cum autem ambo in eade verba iuran, seni,M. Titinius re Titus Fonteius Procon-

fules manere cum eodem impexij iure in Hispania iussi funt. Ibidem. Huius Hispali Consulis filio Cn. Cornelio Scipioni, quum Hispani' proluncia ali

, quando sorte obtigisset, decretum est, ne ire 5.6. ω. s. adiecta causia,quod rectἡ facere nesciret. V lerius Maximus. -ri M. Lepido & Mutio Coss. Ap. Claudius Cento,citerioris Hispaniae Praetor: ulterioris vero quis fuerit,quia T. Liuius hoc loco mutilus est,non inuenio.

18o Sp.Posthumio & Q Mutio Coss. Praetoriabus Cn. Seruilio Cepioni Hispania ulteriori P. Furio Philo citerior contigit. '

140쪽

IOANNIS VISAEI. I 2IHoc anno Ap Claudius Cento Celtiberos, Abχἀ cm. qui sub aduentum eius rebellauerant, mag- clade affectos, imperioparere coegit. qua ob rem Romae per diem unum supplicatio fuit,& XX. maioribus hostijs sacrificatum. Ι-bidem. L.Posthumio Albino &M.Popilio Lenate -8 iCosi .Praetores Cn. Fabius Buteo Hispaniam 'citeriore : M.Matienus ulteriore fortiti sunt. idem.

Perfectis comitijs, Ap. Claudius Cento ex Celtiberis ouas cum in urbem iniret, decem millia pondo argenti, quinque millia auri hi

erarium tulit. Idem. Cn. Fabius,quum in prouinciam iret, laridiae moritur. Senatus decreuit, ut P. Furius Cn. S eruilius,inter se sortire latur, Her prorogato imperio citeriorem Hispaniam obtuneret. S ors opportuna fuit, ut P. Furius idem,cuius ea prouincia fuerat,remaneret. I-

hidem. Cn. Popilio Lenate &P. Aelio LigureCos. 382

Praetoribus M. Iunio Poeno citerior Hispa- nia. Sp. Lucretio ulterior sorte cecidit.

P. Licinio Crasso &C. Cassio Logino Coc. 1 83

a Senatu decretum est, ut unico tantum His- .pania Proetore regeretur, Vnaque tatum pro uincia esset,sorte quia iam pacata erant om- nia. Sortitus est autem Hispaniam L. Canu- leius Praetor.

Hoc anno Hispaniae utriusque legati Ro- , H s mani

SEARCH

MENU NAVIGATION