Rerum Hispaniae memorabilium annales, a Ioanne Vasaeo Brugensi, et Francisco Tarapha Barcinonensi, non minus docte quam breuiter, ad haec vsque tempora deducti. Quibus accessit succincta rerum à Philippo secundo catholico rege gestarum descriptio omn

발행: 1577년

분량: 942페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

bricensis Academiae propinquitate celebris, Mondegum hodie nuncupant,qui ct ipse aureis arenis S ramentis celebratur. Perperam idem Gerundensis Conimbricam Munda

fuisse affirmat,& eam,in qua filij Pompei fuere victi refragantibus aperte Caesarii com-imentariis. nimirum Mianda oppidum erae non in Lusitania,sed Betica. Nec minus inepte in Ptolomaeo re Pomponio Mela, quida Lacobrigam Coninabricam esse asserunt, quum vel ipse Pomponius Mela Lacobriga in sacro Promontorio ponat, deqna pliaradicemus suo loco. Non longe a Munda est Vaca fluuius,hodie Vogam appellant,quem amnem no posuissem, nisi Plinius eius me minisset. In eodem trami, nimii octo leucis a Coia nimbrica, visitur etiam hodie 'fons ille admirabilis,quem Plinius in Catineti cita enim in Plinioclegendum Hispaniet agro ponit, qui

quicquid admotu ira fuerit, abi orbet. Cuius rei se praesente factum periculum mihi affirmauit perpetuo mihi venerandus dominus meus Henricus Cardinalis & Princeps, coram rege Ioanne re caeteris fratribus regiis, quum in arborum truncis, Ec ramis, tum in iumento,quod fonti admotum pede, paul tim absorberi coeptum, aegre tandem a famulis extractum est. Affirmat Plinius alterum iuxta fluere, qui omnia respuat. Is hodie , sietatat saltem ignoratur. Fons ille nunc appeli latur

72쪽

, Io A NNIS VASA ELIatur Feruentia,& ager,in quo visitur, Cadi-ma,non procul aTent galensi municipio. Habet altissimos Lusitania montes, quO- svum vel praecipuus, quia stella cognomen habet, in cuius cacumine frequenter in lacu quo da fragmenta nauium reperiuntur, quutanae a mari plusqua duodecim leucis distet. . Quin & exaestuare,& tempestatem ibi audiri affirmant accolar, quoties intumescit mare. Similia fere leguntur de mole quodam prope aquas Flauias,vulgo Chaues,in transmOtana Portu gallia. Portugalliam impropriὁ Lusitaniam apta pellant, cum alioqui nec tota Portugallia Lu1itaniae finibus circunscripta sit, nec totam Lusitaniam complectatur: illud tamen negari non potest, potiorem Luittaniae partem Portugalliae regi parere. Diuiditur vero Por

iugallia in Transtaganam, Cistaganam, EcInteramnem. Trans agana Beticae parte car .pit, eam scilicet, quae ab Ana usque ad regni

limites porrigitur. Interamnis tota extra Lusitaniam est, nisi repudiata descriptione posita, Strabo ni magis accedamus, qui ait maximam Lusitanoriam partem Callaicos appel k hiatos. Huius regionis longitudo est octodecim leucae latitudo,qua maxima est, duodecim, alibi tantii seX,aut etia quatuor. Atque in hoc ta eXiguo terrae interuallo, praeter Ecclesia Bracarensem metropolitana, dc Portusallensem cathedrale,ac alias quinque colle D s giatas,

73쪽

riatas, reperias plusqua centii triginta moria steria, tuo inpleraq; reditus habent amplis Simos praeterea plus minus mille quadrilige tas sexaginta parochiales cu suis baptistem,s,

ut scribit quida. certe in ea parte, quae Braca resem agnoscit Ecclesia, octingentae rece sentur. qua re fertilitatem & antiqua religio ne gentis facile agnoicas. De amoenitate vero quid opus est dicere, quum in ea numera

ta sint ultra viginti quinque millia fontium Perennium,pontes quadrato lapide elegantissime constructi,prope duceti, portus maxini sex. Quo d propterea tacendum minimEduxi,quia bonitas Ec dignitas huius prouincia ferὸ ignoratur. Huic prouinciae adhaeret ea quam Trans montanam appellant,regio optimi tritici, generosiq; vini ferax, in qua est Brigatia, capiat amplissimi ducat', cui hodie pretest, multistannis praesit, no regio tantii stemate inclytus, sed omnibus etia corporis animi dotibus praestantissimus heros D. Theodotius, omnium eruditorum praeconiis celebrandas. lDx huius regionis montibus , affirmauit mihi amplissimus Princeps & dominus meus Henricus Cardinalis, regi Ioani fratri mose praesente allatum lapidem, aureis ramentis ac bracteolis plenum. Sed hactenus de Lusitania.

Reliqua Hispaniae pars ad Tarracone semPortinet prouinciam , quae habet a Septenistrione

74쪽

trione Oceanum Britannicum, ab Oeasone sic appellant promontorium prope fontem Rabidum siue Fontarabiam ) ad Nerium Promontorium , quod hodie dicitur Finis

terrae: ab occasu Oceanum Atlanticum , aclidio promontorio Vsque ad ostium D urij : a Meridie Lusitaniam Sc Balearici maris ora: ab Oriente Pyrenae os montes, quibus a Gallia separatur Hispania.

Tarraconensis a Tarracone ciuitate nomen accepit,eius prouinciae metropoli,ciuitate aci excipiendas Principum peregrinationes,Vt inquit Strabo, egregie nata, ct in qua I b. Imperatores iurisdictionem agitabant. Complectitur haec prouincia Murciae re gnum, dc Valentiae ct Aragonum,cum C thalonia , Castellam veterem, Nauarrae regnum , Portugalliam Interamnem, Galle- 'ciae regnum, Asturias,totam Cantabriam. Habet praeter D urium, qui in ea nascitur,

Ec alios fluuios, Caesari, Lucano, Silio Ita Iico, Martiali celebratos , Iberunt suuium tantum,ut toti Hispaniae nomen Iberiae de derit, qui solus omnium c de quinque praecipuis loquor reliquis in occasum vergentibus,in Austrum defluit, Ec in mare Balearia

cum eXOneratur. cuius rei causam Qui nosse

volet,eX principijs Historiae Antonii Nebris sensis viri undecunque doctissimi petat, que hic in multis sequuti sumuS.

75쪽

M CHRONICON HISPAN.

Hispania primum unica fuit prouinciano consularis,vel potius consularis. siquido p. Cornelius Scipio Africani maioris pater, L. r. Consul ad eam missus est contra Annibale, x bello Puno tametsi postea Proconsul administrauit, Vt m ex T. Liuio p tet,idque anno urbis conditae quingentesimo trigesimo quarto , fuitque ad eum modum prouincia proconsularis per viginti tres annos per quos adminiasti ata,posterius dicemus donec anno urbis conditae quingentesimo quinquagesimo septimo, Cn. Cornelio Cethego, oc Minutio Rufo Coss. diuisa est in duas prouincias Pret Ii.9. δε bjLt ros siue Proconsolares. nam eosdem futita mae. . inde T. Liuius nunc Praetores, nunc Proconiti δενου. sules appellat. Sed hoc interesse ceseo, quo lprius erat Proconsularis imperio Consul ri, scilicet quia tanta esset in Hispania belli moles, non solum aduersus ipsos Hispanos,

Verum etiain aduersus tres clarissimos Ca thaginentiuniduses, ac totidem exercitus, ut consulari opus esset imperatore & exerci

tu . Annibal vero ita grauis hostis immineret Italiae, ut uterque Consul ad eam tutandam necessarius esset quod proximum erat, Pro consul misi iis est imperio &potestate Confulari,donec,ut dixi,in duas diuisa est prouincias Praetorias siue Proconsulares, reper εις- tores siue Proconsules administrata est imperio & dignitate Praetoria siue Proconsulari. Tametsi non ignoro , Praetorem Asconio' Pardia-

76쪽

Paediano dici omnem magistratum, culpa Teret exercitus. Ita tamen in duas prouincias dispertita est Praetorias, utpro ratione bello rum ingruentium,si quando res ita posceret,

nunc haec, nunc illa, nonnunquam etiam V-

tuam simul fieret Consularis. Na Catone Co-fule per Consulem unum, ipsum nempe Catonem Censorinum , Ec duos PraetoreS re S gestae sunt in Hispania. Tempore Numatini belli, α contra Sertorium, duo cosulares duces ct exercitus, Ec nonnunquam tres missi isunt,Vt suo loco dicemus. Hae duae prouinciae dicebantur citerior & - Vlterior. Quae pro diuersa ratione temporii, diuersos habuere limites. Primu enim citerior Hispania dicta est, quicquid in ea Romani a montibus Pyrenatis cis Iberii obtinebat; Vlterior,quicquid ultra Postea prorogatis impexij finibus,Vetus forma prouinciarum mutata est, ut ipse quoq; Plinius testatur, Sciteri-a xoris Hispaniae limites Iberii transierunt, bota'

namo Tarraconensis prouinciae partem Occupauerunt:& ab A sturibus per Vaccaeos &Oretanos usque ad Carthagine noua porrigebatur, Ut ex Paulo Orosio constat. QUO te-b. I. ca. t.

pore ulterior a Gallecia sumebat exordium, ut patet ex L. Floro, qui scribit ad hunc mo-lib. 6.diam: D . Iunius Brutus in x Iteriore Hispania sceliciter aduersus Gallectos pugnauit. ct c. Postrem b, cedentpia in iuxa Romanoruto ta Hispania, rursus prouinciaru termini nula

77쪽

3. tati sunt ad eu modum, que scribit Pliniucut tota Tarratonensis prouincia citerior ctas et Hispania, Betica oc Lusitania ulteriorem

facerent.

Habebant hae prouinciae suos conuentia unde sinitimi populi iura petebat.Betica,quatuor: Gaditanum, Cordubensem, Astigita nu,Hispalessem. Lusitania tres: Emeritissem, Pacensem Ec Scallabitanti. Scallabis hodie sanctaren a sancta Ireneno me habet, Tarraconensis prouincia siue citerior Hispania septem Carthaginensem., Tarraconensem, Caesaraugustanti, Cluniensem, Asturum, Lucensem Bracarensem.Clunia Plinio in Are uacis est,atq; in fine Celtiberiae,qua parte Celtiberia Carpetaniae iungitur. Antonius Ne

brissensis de Florianus 1 Campo affirmant Clunia fuis. ea,quae hodie vulgari sermone Crunna dicitur: oppidum, quod ab VXama ciuitate abest leucis sex, D urio amne tribus, A Callagora D. Dominici patri duab'. Vnde ct Nebrissensis Comitem illius oppidi dominum,Comitem Cluniensem appellat. Et re- illi quidem non abludete vocabulo. Quaqua quet olim Cinnia erat,ab eo oppido quarta leucx parte distat, neque quicquam nunc habet,praeter antiquae urbis vestigia,& Sacelium D. Virgini sacrum, appellaturq; Castro. extant etiam num amphitheatri & aliae alitia quitatis reliquiae, sed& sigillum conuentus Cluniensis ibidem quinque ab hinc annis roperium

78쪽

Pemim,ac penes Comitem Cluniensem as. Leruari mihi affirmatum est. Sunt non procul Clunia & fodinae iaspidis praestantissimi. Perperam in Ptolometis quibusdam impreia sis Clunia dicitur esse,quae appellatur ciuitas RegaliS. Hispania, ut scribit Gerundensis Episco- cpHS , cui antiqua .suffragantur concilia , in quinque prouincias diuisa est tempore Coinstantini Pij,T arracone se Carthagines em, Beticam, Lusitaniam, Galleciam. Hispania habuit tempore Maurorum plurimos regulos posterius, 1 sex regibus possctersa est, Legionensi, Nauarrenii, Castellano, Aragonen 6,Portugalliae, Granatensi, qui erat Maurus. Legionense deinde cum regno Castellae coij t. Reliqua tempore Ferdinandi regis Catholici,ad unius Castellae regis arbitritare imperium,fusis pulsis , Hispania Mauris redacta sunt, excepta Portugallia, quae promprium habet regem. Qui plura de Hispania nosse volet, quot Ihabeat episcopos, quot Principes & prim tes viros,quibus denique rebus abudet,prq-ter Marinaeum iculum , legat Damiani a Goes ea de re libellum curiosὁ ac diligenter

scriptum.Nobis haec delibasse sufficit. DE LAUDIBUS HISPANI R, Caput Nomm.

79쪽

εο oHRONICON III SPAN. E laudibus Hispaniae sit

perfluum videtur aliquid scribere post tot autOTES, qui eas pluribus verbis coplexi sunt. Tamen pauca quaeda per stringa, magis id adeo, ne nihil dixisse via salubrita.

te. I.

A fenilit a.

te. a.

Hear,qua quod necessariu existime. Igitur illud merito inter primas Hispaniae laudes ponendu videtur, quod ipse quoq; Caesar in comentarijs suis affirmat regione esse salube rima,quam illi laude cu Galliis communicauit. Seci Iustinus Hispania comedit Gallia αAfrica,sicut fertiliore sic aeris temperamen to salubriorem,ut quae nec Violento,sicutA frica, sole torreatur, nec assiduis , Ut Gallia, ventis fatigetur: adeo in omnia frugu genera foecunda, ct frumenti,vitat, olei, melliscit copia redundans,ut non incolis tantu abundo victum suppeditet,sed etiam Italiae,&Roni et rerum dominae frequenter durissimis temporibus peropportunam frume uti, armorti,

vestimentorum, atque omne genus commeatuu abundantiam subministrauerit: quod T. Liuius secundo bello Punico non semel fictum ostendit Haec etia Caesari res in Galalia gerenti, materiam fabricandis nauibus,e- quos,equites suggessit. Plinius primam totius orbis laude Italia tribuit,proximam Hispaniae sed nescio equide, an ulla parte laudis Hispania cedere de-- beat

80쪽

Io ANNIS VASAEI. L

beat Italiae,de ijs loquor, quae ad salubritate ac Fertilitatem pertinent utriusque regionis. Nam si quis veterum monumenta diligenter excutiat,primum illud reperie Hispanos frequenter Romanis vitae submisisse subsidia, nunquam Vero Romanos Hispanis: aut si miserunt,militibus suis in prouincia bellugerentibus miserunt. Quin Ec ipsos Roma norum exercitus,Vel in 1 uam perniciem ali quoties aluit Hispania. unde illud Catonis Ut Luv.5. Censorini celebre dictum, Bellum se i una-alet. Qui non solum eXercitum consularem cum praetorio, sine ullis reipub. sumptibus, in Hispania contra ipsos Ilispanos pauit, sed ct grandem ex praeda pecuniam militi diui sit, ct in triumpho tulit argenti infecti viginti quinque millia pondo , bigati centum vi ginti tria millia : Oscensis auri quingentaqiaadraginta pondo : α paucis post annis in Fulvius Flaccus Citerioris Hispaniae Prg- tor, non exercitum tantum in Hispania alii it, sed stipendium etiam impensis Hispaniae. Loluit, ut affirmat T. Liuius, ct in triumpho si io. centum viginti quatuor coronas aureas, Μ ς cum magna auri re argenti Vi tulit, praeter pecuniam ingentem, quam exercitui dedit. Deinde auri, argenti, ct reliquorum copia Ab opuletias. metallorum semper superior fuit Hispania, quantumuis hoc dissimulet Plinius, quae his rebus adeo semper diues extitit, ut merito Possidonius apud Sitabo ne dixerit, in sub- DLa.

SEARCH

MENU NAVIGATION