J. Vincentii Gravinae Institutionum juris civilis receptioris libri 4. Quibus accessit ejusdem Dissertatio de censura Romanorum

발행: 1746년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Iuris Receptioris. I47rum honore non cogitur emancipatus constrre, stye imputare in partem successionis ubi debitam impensas studiorum . ca) Ceterum Dotem a Patre prosectam filiae; sive suae, sive emancipatae conserunt , tam si succedant ab intestato , quam si ex testamento : nisi collatio eis a Patre remittatur : δ ὲ earnque dote conserunt sue cum suis, sive cum emancipatis ad successionem concurrant. e Finis Libri Secundi.

m auth. quod locum n. g. & a. C. Collation. De collat. do t. & nov. 18. cay.

c) L. 4. l. 8. l. I. C. Collat dot.

152쪽

INSTITUTIONUΜ: JURIS RECEPTIURIS

LIBER TERTIUS.

'De Obligatisnibus , ct iis,

o contrahuntur .

ΤITULUS PRIMUS. O η'ig tio est Iuris vinculum ,

quo necessitate adstringimur secundum Romani Orbis Jura . Illae namque obligati nes, quas dissolvere nulla Juris Civilis necessitate cogimar , sed aequitate Iuris Pontificii , qualia sunt

pacta nuda , quae non habent caulam , nec transierunt in certum nomen contractus, & simplices pollicitationes dappellantur obligationes naturales, non civiles , quibus praesens definitio com gruit : quae iure Canonico- M omnes

porrigitur . . .

Nascuntur autem obligationes vel ex re: vel ex verbis vel ex literis , vel ex nudo consensu , scilicet .sine re , aut

153쪽

Juris Receptioris. I49 verbis, & literis p quibus tamen omnibus etiam consensus intervenit , sine quo nullus contractus consistit, sed ideo distinguuntur , quia in tribus prioribus

praeter consensum intervenit etiam res, vel vox, vel scriptio. Re igitur contrahitur obligatio quando ad consensum res accedit : eaque vel ex contractu sive ex conventione nominata nascitur, veI contractu innominato . Contractus nominati sunt , qui certum nomen invenerunt in Jure.

Civili , innominati qui nullum ab eo

nomeu acceperunt . Tales sunt Conventione illae do , ut des ς facis , ut facias I facis , ut: des ', do , ut facias.

Nominati autem contractus qui re ineuntun, sive reales, sunt, Mutuum Indebitum, commodatum , depositum pignus . Mutuum dicitur, quod ex meo tuum,. sive accipientia fiat; in quem rei do. miuium adeo transi, ut non cogatur Camdem rem , sed tantundem ejusdem 'generis reddere . Ideoque nou in sp

cie , vel statua , pictura , Libro, sed .

in quantitate mutuum consistit , eius rei, quae usu consumitur, nempe Uini , Tritiei , Olet , Pecuniae, similiumque rerum , quae functionem recipere. dicuntur ingenere suo, quod aliorum vice

154쪽

rso Insitationes fungatur. Consumpta enim certa V ni quantitate , eamdem etiam Vini r stituere debemus ; & quamvis sit aliud Vinum , tamen idem reddere videmur, quia genus rerum e & idea numquam perit . . ,

Actio autem , qua repetimus Renus lillud, & quantitatem ab eo , qui aC- cepit , appellatur certi condictio , quia quantitas illa certa est , & definita. Simile mutuo est indebitum , quando scilicet putantes nos debere ali-

uid , illud solvimus , cum non de

eamus . cujus dominium transit in accipientem , velut ex mutuo , si in Pondere, numero , ct mensura consistat ad quam repetendam etiam cer .

ti condictio datur ; Si is qui accepit, etiam'sibi; debitam putabat : nam si sciebat indebitam , instar Furis tenebitur condictione furtiva . Si vero res , quae tamquam dedita , ip4ebite persolvitur et , qui etianti sibi deberi put bat , in specie consis at ; tum competet actio , quae specialiter indebiti conditi iob

appellatur. Sicut autem ex mutuo usurae nullae; ita nsque ex indebito repetuntur.

Alius contractus realis appellatur commodatum : quod est gratuita traditio rei ad usum , tempus modumque

155쪽

Juris Receptioris Isrcertum , ut deinde species eadem restituatur : nam' si res commodata quocumque tempore repeti queat, praecarium appellatur. Et quoniam mutuum transfert rei dominium, & accipientem obligat alreddendum idem genus propterea mutuatarius tenetur heddere, quamvis apud se res mutuata sine culpa sua perierit ;cumi tantum commodatarius non praestet casum fortuitum , quia rei debitor est , sive speciei, non generis , ideoquen In tenetur , nisii ex culpae , etiam levissima etenim adhibere debet summam diligentiam, quia sua solius ; non

vero commodantis causa contractus initur . Nam quando tractus initur causa utriusque contrahentis , . tum prae-

satur , nisi culpa levis , quia mediocrem diligentiam adhibuisse sufficit. LM

ta Vero . culpa praestatur semper & in omnibus contractibus; etenim dolo comis

paratur ; eaque culpa committitur quando quis omisit diligentiam. laevissimam , ut si Domus seres nullo relicto claudere omisisset. Tertius contractu; realis est depositum; quod est traditio rei suae gratis ab accipiente custodiendae, dominoque reddendae . Quoniam autem solius . deponentis commodum in deposito versa-G Α . tur,

156쪽

tur , propterea solus dolus , aut lata culpa depositarii argui tur 9 ineque ex levissima, vel levi tenetur , si res perierit . Cum autem alicui res immobilis custodienda committitur , sequestratio appellatur. Quartus contractus realis est pignus ,

quod est traditio rei mobilis a debitore in Creditoris manus , ad securitatem rei debitae , ut , ea persoluta , restituatur . Ac si res immobilis Credit si obligetur hypotheca dicitur . Datur autem debitori ad repetendum pignus, re persoluta actio pignoratilia directa ; ut distinguatur an actione pignoratilia contraria ', quae creditori datur ad repetendos sumptus in bre pignorata factos . Et quoniam in hoc contractu tam debitoris pro ter nummorum inveniendorum facilitatem , quam Creditoris propter securitatem utilitas vertitur e propterea levis tam

tum , & lata culpa utrinque praest

157쪽

. Juris Receptioris. I 33

De verborum obligationibus syme de stipulationibus.

TITULUS II. Contrahitur stipulatio verbis ab imterrogante , & respondente prolatis quibuscumque , dum sensus petentis , & promittentis appareat ca puta dabis mihi ceratum aureos ' dabo . Ac s. promittatur res certa , puta tali&equus, nascitur actio , quae certi comaeictio appellatur , per quam rem pro missam petimus ; nam Ii petamuS rem incertam, sed finibus circumscriptam, puta equum in senere , tunc actio .nalcitur , quae extipulatu dicitur. . Stipulationum autem ' quaedam purae sunt , quaedam sub conditione , quaedam in diem . Purae sunt , quarum una cessit, & venit dies, h. e. quarum causa, quod promissum est, debetiuo,

& statim peti potest . In diem stipui

158쪽

114 Inctis utiones . . obligationem adjicitur solutionis dies ,. veluti decem aureos ad triduum Grespondes ὶ huius autem stipulationis qua vis. cedat statim dies solutionis , tamen dies venire non dicitur , nisi post triduum a promissione : quia adjectus censetur causa debitoris . Condictionales stipulationes sunt , quae obligationem differunt in aliquem eventum , ante quem non obligamur, & postquam ab . initio stipulationis obligari. censemur. Triplex est autem conditio casualis , ut si Consul fueris , potestativa , ut si per hanc viam ambulaveris ; & mixta , quae de potestate constat , & fortuna ;veluti si societatem cum Titio contrax ris . Ac si moriatur stipulator pendente conditione , & casus evenerit post mortem illius promissior stipulatoris haeredi tenebitur. Porro non solum rem. sed etiam, factum stipulari possumus ,. nempe pro mittis mihi fulcire Domam ; Uel Dromi . ,

iis mihi nunc te per hanc viam transiturum quod si promiserit quis & non praestiterit, damnabitur in id, quod sti- .pulatoris interest id esse aut non eme factum. Atque ut liquido. constare queat id , quod stipulatoris. interest; adjicien-.da est in stipulatione poena certae quam. litatis a promissore praestandae, u do .

159쪽

Jtiris Receptioris. II murn non fulcierit, aut per illam v1am transierit ; veluti si Domum non fulcias , aut per illam viam transeas mihi

. Rei nomen generale est , & comprehendit tam .promissorem, quam stipula torem , sive Creditorem ideoque duo dicuntur , & esse possunt, . ex eadem stipulatione , rei e stipulandi , & pro mittendi. , sive duo Creditores , & duo, debitores ex eodem contractu , puta si Titius , & Maevius separatum interrogaveriot Caium aα sibi inputanti darei pondeat; & post utriusque interroga-

. tionem . Caius responderit, vel

utrique. vesmm dare spondeo s. tum enim. Lorum utrique in solidum Caius est obligatus ex eodem contractu . Nam sisngulis separatim interrogantibus Cujus separatim responderit ; tum diversae sunt stipulationes putri si . Titius .mθ, verit centum dare spondes 8 Et Casus se spondere dixerit; mitea Maevio minganti an 'centum dare sponderet; spondere quoque illi adiecerit; tum enim non

sunt duo rei stipulandi , sedi sibi qui D

que seorsim propriam , & peculiarem obligationem. adquirit. Duo vero pluresve rei promittendi fiunt , si unus duos , aut plures intem. rogaverit , & singuli separatim rei pon-

160쪽

136 Institutiones derint se spondere; veluti si Titius Caium roget centum dare spondes P Deinde Maevium eadem centum dare spondes λ &Caius , & Maevitis separatim responderint spondeo; vel surrus spondemus. Pua ex obligatione oritur ut una, &solida res omnibus , & singulis ita debeatur , ut si unus ex reis promittendi solverit ceteri liberentur . Etenim duo rei stipulandi sunt', qui tinam , eamdemque rem ita sibi stipulantur , ut illa eadem solida singulis , una V ro omnibus debeatur . Et duo rei primittendi sunt , qui rem unam eamdemque ita promiserint , ut singuli solidam , unam tamen debeant omnes . Verum hodie, a) tinus ex reis debendi conventus in solidum , postulare potest , ut pro parte tantum virili conveniatur ; dum reliqui adsint

Potest autem'ad unius praestationem alter pure , alter sub conditione, vel in diem obligari , nec tamen minus erunt duo rei stipulandi. fcJ Db a Auth. hoc ita C. h. t. t. b) Aut. hoc ita C. de duob. reis stipui. A prem.

SEARCH

MENU NAVIGATION