Historiæ ecclesiasticæ compendium a Christo nato usque ad annum 1700. Auctore Joh. Alph. Turrettino ..

발행: 1736년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Veteris

I 6 HIsΤORIAE ECCLΕsIASTICAE quotidie ritibus ornatust Quae quiadem Sacrorum ineptiae, jejunia , peregrinationes in loca sancta, poenitentiae ludicrae, absolutiones Roma emendicatae, flagellationes voluntariae hoc Saeculo demum introductae, denique sacra militia , verius impu

rissima ac flagitiosissima diccnda, quidquid ex veteri Disciplina supe

erat pessumdedere. Aucta ditionubus Ecclesia Romanas magis vero audacia ac tyrannide, quam ultra terminos omnes ab Hildebrando perductam ostendimus. Aucta quoque

Cardinalium dignitas , in primis sub

Nicolao H. in Concilio Romano, m. Io I9. quo potissimae partes in ele tione Pontificum ipsis delatae sunt. Ad Monachorum familias ante insistitutas, accessere hoc Saeculo , O do Camaldulangis, auctore Romualdo I Congregatio Vallis umbrose, auctore Gualberto Florentino ; Ordo Gra dimonienses, auctore Stephano ; ordo Carrusanorum, auctore Brunone; oriae . do

182쪽

COMpENDIUM. Saeculum XI. i 4 do S. Antonii in Gallia i auctoribus stone de Girino, viris nobilibus Proia vinciae Viennensis; ordo C ercien-D, auctore Roberro Abbate Molacmensi; denique ordo Fontebralden sis, auctore Roberto de Arbrijsellis.

Coelibatus Legem , multis in locis Coelibaa non Observatam , Pontifices hujus μ 2C Saeculi, in primis Leo M. Nicolaus verissime II. de Gregorius VII, strictius mus. to atque severius quam antea pra Ceptam Curarunt : Quod jugum cum intolerandum plurimis Vider tur , hinC gravissimae passim turbae exortae stat. Certa Mediolani Cl rici non pauci , Cum uxores dimitatere nollent , ab Ecclesiis Romanae Communione secessere , & peculi res sibi conventus instituere , in t eo Patarea dicto; Quae origo P origorarinorum, sive Valdensium , Saeculo 'xino sequenti notissimorum, videtur fui se. Sic e tenebris educebat lucem Deus ; ortis, non in Italia selum , Testes.sed de in variis Galliae partibus, qui asi,2

183쪽

h 8 Η1sTORIAE ECCLESIASTICAE Pontificiis erroribus atque tyrannidi sese opponerent.

Summa Capita

CULI XII.

inter Imperatores di Papas dissidia. Paschalis II. Papa, ct varii Antipapae. Dissidium inter H ENRICUM IV. Imp. ct Pascha-

Iem II P. Item inter HENRICUM V. di eundem Paschalem. Gel sius II. ct Burdinus Antipapa. Foedus circa Dυestituras , inter Henricum V. Imp. ct Callatum II. P. Concilium Lateranen se Lan. II 23. Innocentius II. P. σAntipapa Petrus Leonis, seu Anactetus II. Concilium Lateranense II. an. II 39. sub Innocentio II. Eugenius III. Dissidium inter FRIDERICUM AEnobarbum Imp. re

Alexandrum III. P. Antipapa Victor

184쪽

COMPENDIUM. Saeculum XII. I svictor III. Paschalis III. ct CD Iixtus III. Pax inter Fridericum Imp. ct Alexandrum III. P. an. IIII. Dissidium inter Henricum II. Angliae Regem, ct Thomam

Becket Archiep. Cantuar. Bellum Sacrum bis in Duratum hoc Saecuisl3, an. II 7. ct II 88. Hiero- sol ma a Saladino capta an. II 87. Veritatis testes. Petrus Brusius σHenricus. Petrus Valdo. Alb genses re Valdenses, perperam cum Manichaeis confuse. Co ilium La-- teranense III. an. II 79. sub Alexandro III. Papa. Canon 27. con

tra Valdenses. Literarum stadia Saeculo XII. Theologiae Scholasticae

ortus. Petrus Lombardus. Petrus Abeludus. Gilbertus Porretanus. D. Bernardus. Academiae. Phiat ophia. Ius Ciυile. Iuris Canonia ei origo. Hiflorici. Iudaeorum Do

rores. Arabes Errorum augmenta.

Nomen Transsubstantiationis natum. Ordines Monastici. Ordinum

Militarium institutio, SAE-

185쪽

Nova dissidia Imperatorum cum Papis, & ea quidem vividissima, hoc Saeculo exstitere. Caucsa praecipua , Dυestiturae ; quae lis

tandem , ut Videbimus, utcumque composita est. His accessere motuS

Politici, quibus Pontifices se immiccebant: Tum & plurium de Pon

tificatu contendentium ambituS, quorum alios prae aliis Imperator S tuebantur. Et initio quidem, Paschalis II, post oppressos plures Anti- papas, puta Guibertum, seu Cementem III., Alberrum, Theodoricum, re Maginulphum , ad pristinas cum

Η ENRICO IR Imperatore liteS, m gno animo , magnaque audacia ,

rediit: Quo factum, ut infaustum Principem', novis a Pontifice percussum diris, ipse filius nominis Huc dem bello adortus sit, victumque solio deturbarit, Q. Sed u

186쪽

COMPENDIUM. Saeculum XII. I S Ique huic HENRico V. longa cum Item ante Paschali concordia fuit, qui, dum cuM. V. &lata a Gregorio VII contra InveL-

tituras decrcta renovat, ab Henri Iem. .co Captivus abducitur, neque ani

liberatur, quam jura Investiturarum Imperatori reddidisset: quo facto , Romam revertuntur, ubi HenricuSὲ solemni ritu a Paschali coronaturan. II I I. Verum illa Investitur rum concessio , quam expresserat metuS, non uno mox Concilio revocata est; Unde novis in Henri- , cum diris novisque tumultibus, lOCus datus est. Interim Gelasio II., Geiasius quem in Paschalis defuncti locum dinus An- Cardinales sitisse cerant . Burdinum Dp

Henricus oppoiuit , qui dictus est Gregorius PIII. Verum cum Ca-.Poedus Iixto II. Gelasii successore , in fim rest ur2, dera pacis Henricus venit, ea lege inter He ut jus Investiturae per baculum ct an- Imp 8ιnulum remitteret Imperator, fierent Cin xvi x tamen electiones Episcoporum & 'Abbatum praesente Caesare , ἡ, qu

187쪽

nis, 1 eu

Laterari. II. an. II 39. sub Innocen

Is 1 MisTORIAE ECCLEsIASTICAE& regalia electi per sceptrum aceI- perent. Initum hoc foedus worm tiae an. ΟΣ2. , anno Verd sequenti in Concilio Lateranensi I. confirma

tum ; sicque illi de investituris dicsidio , quod, inde ab annis plus

quam quinquaginta , miras in E Uesia tragoedias creaverat, finis tamdem impositus. Burdinum interea Antipapam Calixtus capit; cameloque impositum , verse ad caudam Capite, pellibusque indutum Caprinis sanguine maculatis, per Urbem Circumduci Curat, tandeisque Moianasterio poenitentiam acturum includit. Haud multo post, novo divo tio Ecesesia Romana scissa est , hinc Innocentio II. Illinc Antipapa Petro Leonis, sub An ac leti II. nomine, de Papatu contendentibus ; Qua inlite, superior tandem Innocentius ILsuit; a quo & Concilium Later nense II. habitum est, an. II 39. quo , inter alia, Petri Leonis faut

res damnati sunt. Quibusdam post

188쪽

COMPENDIUM. Saeculum XII. I s 3 annis, Papa suit Eugenius III., D. Bernardi Abbatis Claraevallensiis diccipulus; ad quem dc iste Libros de

Consideratione inscripsit, quibus vitia illorum temporum , speciatim Romanae Sedis, vivide perstringuntur. Iste Eugenius, Cum Senatus Romani auctoritatem ratam esse nollet, pcrpetua cum Romanis habuit dic sidia ; unde & Roma Cedere , ac per Italiam & Galliam errare, toto sere Pontificatus tempore Coa tus est. Dum vero in Galliis esset, a Ludovico Iuniore Rege honorifice exceptus, non uno habito Concilio sacrae militiae classicum cecinit. An. II I s. atrox coepit dissidium , inter FRiDERICUM AEnobarbum Imperatorem , & Alexandrum III. Papam , quem a magna Cardinalium parte electum Fridericus pro Vero Ponti

fice habere noluit, Victoris III. primum , deinde & Paschalis III tandem & Callisti III. Antipaparum par

tes secutus. Varia utrinque Conis

L s cilia

Dissidium

Alexari

Anti .

189쪽

Distidium

Angliae

cilia ac bella, per annoS propC Octodecim. Tandem Fridericus , Clade a Liguribus accepta , LegatOS qui de pace agerent ad Alexandrum misit, quae re vera Venetiis inter illos sancita est, an. IIT . Imper tore , in vestibulo Bassilicae D. Mariaci , sese coram Papa humi proste nente, ab eisque accipiente osculum

pacis. Quibus & alii addunt, Pontificem prostrati ad pedes Caesaris collum pede compressisse , his prolatis ex Psalte verbis , Scriptum est, super aspidem re basiliscum ambulabis , ct conculcabis leonem ct draconem : Cum vero dixisset Imperator,

Non tibi, sed Petro , Papam , Et

mihi ct Petro , reposuisse. In Anglia, Henrico Regi , hujus nominis II. lis magna fuit cum Thoma Becker, Archiepiscopo Cantuariensi; qui, cum Clericos flagitiosos, interque alios Canonicum quendam , in jus vocari nollet , imo neque adduci

posset ut Regni consuetudinibus, nisi

190쪽

COMPENDIUM. Saeculum XII isssamo ordine suo, sese submitteret, iram in se Regis Concitavit. Mox tamen ab aliis persuasus, in Conventu Claiarendunensi an. II 6 . una cum Ca

teris Angliae Praestilibus, ad Regni consuetudines bona fide observandas solemni juramento sese obstrinxit. At vero facti poenitens, in Conventu Northamptunensi damnatus est, seiaque in Galliam recepit, ubi Romanum Pontificem Gallia que Regem

patronos nactus, pace tandem composita in Angliam rediit, an. II To. Sed cum Regi iterum caeterisque Praestilibus , molestus esse non desineret, a quatuor regiis satellitibus, injussu tamen Regis, confossus est. Pro qua caede nihilominus severa poenitentia Regi a Pontifice est Im posita; Thomas Vero, triennio post, in Martyrum ac Divorum num iarum relatus. Bellum Sacrum, sub finem Saeculi superioris inchoatum, BelIum hac aetate semel atque iterum insum halu ratum est; primum m. II p. ab ratum hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION