Ludi rhetorici, et poetici in Academia Cervariensi ipsius decreto acti ab adolescentibus linguae Latinae, Graecaeque studiosis, A.D. Cal. Nov. ann. 1756. Parati a Bartholomaeo Pou, ..

발행: 1756년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

. Atque haec quidem sunt, quae per Auditorex nostros

cogitara prius, ac elaborata gravitati Spectatorum danda judicavimus. Ad institutionem vero atque exercitationem Auditorum quod attinet, primum quidem omnium Academicas leges secuti, totam illorum eruditionem ab accurata Scriptorum antiquorum lectione petendam arbirrabamur: ne quis sorte miretur,nullum restitutae Latinitatis, ac ne optimum quidem inter juniores Scriptorem in Ludis esse pro

ductum. Quo vero uberiorem fructum in animis Adoleis scentum ea lectio pareret, id dedimus operam, quam potuimus diligentissimam : primum ut Auditores nostri Antiquitatis Cognitionem compararent I deinde ut Sensa Scriptoram penitus perciperent; postremo ut frequenti , multiplicique Eeriptione sese exercerent: quibus quidem rebus, atque -- ciis positam, ac definitam puerilem informationem censuimus; eam maxime , quae locum in Scholis publicis habere possit. De qua informatione juventutis mira praecipiunt, nullo usu,atque experientia edocti No rum μεΘέδων prope quotidiani Scriptores. Antiquitatis ergo notitia, quae facem non illustrem minus , quam necessariam ad scripta priscorum hominum in telligenda accendit, nobis in praecipua quaedam capita tributa est. Curae enim fuit, ut Auditores nostri in animis insermata illa, atque anticipata haberent: Ι. quae magis anti quis usitata fuerit temporum supputandorum ratio: II. quae

vetusta orbis descriptio: III. quae celebriora apud antiquos, orientis maxime, imperia: IV. quae rei militaris, Romanae potissimum, forma , atque disciplina: V. quae Reipublicae Romanae , ipsiusque Magistratuum Πολιτεύα: VI. quaenam, quὸmque variae priscorum Philosophorum sectae : VII. quae Poetarum genera , ipsisque familiarior ιυία : VIII. quae vita, quae virtutes, vitiave stili eorum Scriptorum,quiuerint Hispanice vertendi. Atque harum rerum Omnium

12쪽

γrationem reddent Auditores nostri ita , uti quam quisque

antiquitatis notitiam Scriptor maximi requirat, eam inter . pretationi ipsius maxime praevertant. Qua in parte nul l i dubitamus, quin eosdem simus habituri fautores, quos antiqui. tas nacta est amatores, quibus probari labores nostros, mirum quantum per cupimus. Jam vero classicorum Auctorum intima ,exquisitaque perinseptis,ut non magis ad instituendam juventutem sit necessa ria, quam antiquitatis scientia; tamen uberiores fructus et

serre solet: quippe cum illa sit totius humanitatis sons longe omnium copiosissimus. Et vero ad illam quo facilior aditus Adolescentibus pateret, non omnes veluti uno agmine antiquos Scriptores ipsis objecimus, sed in quatuor quasi ordines ac classes commodius divisos produximus. In

primo ordine PHAEDRUM, COR . NEPOTEM, PUR. SYRUM , EUTROPIUM , ac COELlUM SYMPOSIUM

eollocavimus: Scriptores cum ferme castigata Latinitate, tum maxime simplici, ac nativo orationis genere usos; quos si quando durius , aut non ita latine locutos, deprehendimus; dedimus operam, ne quid inde Auditorum stilus detrimenti caperet. Ad alterum vero ordinem plures CICERONIS Libellos revocavimus: ex Familiaribus Selectiores Episo-Ias,stae fiones Tusculanas, Paradoxa,Somnium Scipionis,de Sen

aute , de Amicicia , de Omiis. Ciceroni adjunximus C ESAREM, ac TERENTlUM : quibus Magistris non puri- . talem modo, sed splendorem , venustatem, elegantiam, ac nitorem Adolescentes addiscerent. In tertium autem ordinem veluti patritios majorum gentium Scriptores legimus, qui grandi, ac vario orationis genere stili & majestatem , & varietatem juvenes nostros edocerent. In his censuimus M. T. CICERONEM, ex cu jus Delectis Orationibus divitias stili Asiatici sibi Auditore,

accumularent ; TITUM LIVIUM grandioris cothurni Hi-

13쪽

TACITUM acumine orationis, ac gravitate severum. Neque vero in hoc tanquam Senatu doctorum hominum legendo praeteritos voluimus PATERCULUM , SUEΤω

negyrico: majora enim sunt illorum merita in Rempublicam litterariam , quam quibus inter Senatores, saltem pediarios , jure locum negaremus. In ultimum tandem ordinem , non ultimos censu tamen , Poetas adduximus , qui cum plurimum ad erudiendam juventutem conserant; tum vero id ita prudenter jucundeque efficiunt; ut perispe utile dulci admisceant. Eorum adeo omnia ferme genera persecuti sumus : in Epicis quidem divinum illum VIRGILLIUM, in Lyrici, HORATIUM, in Elegiacis OVIDIUM, in Satyricis eundem HORATIUM, PERSIUM, ac JUVENALEM, in Comicis TERENTIUM, in Tragicis SENECAM , in Epigrammatariis MARTIALEM. LUCRETIUM autem an poetam , an philosophum propter purissimam dictionem adjecimus. Ne vero in ea profanorum hominum assidua consuetudine juvenum mores periclitarem tur ; id a nobis cautum est , ne illorum scripta nisi perpurgata, atque correcta Auditores nostri contingerent. Sed,quoniam juventutem nostram, pro eo ac debuimus, ad omnes partes humanitatis insermatam cupiebamus , ab ipso Latio ad Graeciam totius doctrinae, artisque parentem perduximus : in qua etsi diutius non licuit commorari; tarimen & ibi Linguae Graecae rudimenta posuerunt Adolescentes, ct nos ea Graecorum hominum scripta , quae faciliorem haberent cognitionem praelegimus: ut AESOPI Fabulas ut

LUCIANI nonnullos Dialogos, ut ISOCRATIS , CHRYSOSTOMI, B ASILII Selectas orationes, ut ANTONINI LIBERALIS Metamorphoseos, ut HOMERI denique Ba -

14쪽

trachomyomachiam. Ex quibus vel Latinis , vel Graecis Scriptoribus quem fructum ceperint Auditores , cujusvis sit experiri; nostrum quidem certe non est praedicare. In Scriptione demum omnes diligentiae nostrae nervos intendimus, ut Auditores normam latinae exercitationis optimam sequerentur, vitiosam iugerent. Qua in parte collatis eloquentissimorum Scriptorum calculis illud statuimus, ut Adolescentes ita sese in imitatione antiquorum Auctorum exercerent, ut ab iis ne latum quidem unguem

discederent. η Quod si Litteratores,nescio quibus ex angulis tenebrisque, ad illam amussim pensa Discipulorum suorum exigerent, nihil cauta unquam esset, cur sordes orationis exteri nostris hominibus exprobrarent, atque objicerent. Sed longam de hac re orationem , quam non inviΑti aggrederemur, res ipsa non patitur. Ergo, ut ad propositam orationem , vertamur, per omnes Prolusionum exercitationes Discipulos conduximus, dum eos in Faluti, Narratione, Chria, Sententia, Thes, Loco communi, Ethopeia, Confirmatione , Confutatione , Laude , ac tandem Vituperatione commentationibus quotidianis excolebamus. Illi etiam variis orationum generibus scriptitandis propius ad oratoris gloriam in dies singulos contendebant. Quod si quis etiam in hac parte periculum facere

volet, eae orationes hujusmodi erant, Genethliam, Epithae mium , imicion, Eucharsica , Paravmphaea , Funebris. Neque vero illud passi sumus, ut artem variam epistolae conscribendae Discipuli ignorarent, d) cum id temporis ser- me una illa palma relicta sit, ad quam obtinendam latinae B eloin

eὶ In Scriptione eam maxime rationem probavimus , quam P. Iuvencius tradidit tib. I. cap. I. an. II. 33. III. σ IV. In Rat Di . σ Doe cui proximam tradidit Abbas Pulche in Spectaculo Natura in Litteris de meritia instituenda. Tom. XI. Hispa

uica nterpretationis.

H M. Mi. Muretus Miam. II. Orationum. Orat. XXI.

15쪽

eloquentiae studiosi possint contendere. Atque haec supe.

riora argumenta sunt , in quinus solutam orationem c xcr-cendam curavimus: carminum vero nulla fuit frcquentior ratio, quam assidue non sint Adolescentes meditat ; qui non modo in soluta illa Scriptione, sed in Heroisis, itig acis, Lyricis , Tragicis, atque Epigrammatariis Carminibus promptam, paratamque operam suam pollicentur.

Jam vero illud spectatoribus nostris diutius debere non possumus, quin dilucide expediamus: qui videlicet scripti nis vitia Auditores nostri fugiant, cum ipsis, & eos Auct res ad imitandum proponamus,qui saeculo illo Aureo Latini

ratis non floruerunt;& extemporalis orationis gloriam tantopere a nonnullis celebratam detrahamus. Primum aperre planeque fatemur, nobis, quam nonnulli patrum nostrorum memoria imitationis virtutem esse unicam crede bant, sit Aureos dumtaxat Scriptores contingerent, eam ingeniorum servitutem videri turpissimam; non quod illis Scriptoribus primas Linguae Latinae partes non tribuamus. sed quia alios etiam secundarum,ac tertiarum partium ctores omnino sibilandos , & explodendos non arbitra- . mur. Qua in re nihil veremur . ne patrono M. A. M reto causa cadamus, qui pretium etiam minime vulgare

non e) M. Ant. Muretus. lib. XV. Variari Lect. cap. I. De hac vetota prudentissime prominciat: cujus veluti jud Icii summa est, ut

ad eorum Scriptorum normam, qui aetatis aureae Vocantur, Gra

tionem ita effingamus, ut adhibito delectu interdum multa de Livio, Seneca, Valerio, Celso Quinctiliano, Columella, utroque Plinio, Tacito, Suetonio, Velleio. Q. Curtio , Lactantio fuma-urus. Quin etiam nonnulla probat ex Tertulliano, A rnobio,Hieroumo, Augustino. S aliis hujusmodi Scriptoribus desumpta. Qua in causa, quod non neia o putavit, minime ea cautione usus est, ut, si quid sibi non Ciceronianitin excidisset, ne culpari propterea posset:qui unus Omnium maxime cum Cicerone Iosqua amat, quoties sui imitandi copiam Cicero facit.

16쪽

Ii non aureis Scriptoribus secit. Itaque illud secuti sumus, ut in qua re loquentem Tullium, aut alium e primariis Scriptoribus haberemus, in ea cum Tullio, aut alio aureis latinitaris homine loqueremur: quoties vero de re quapiam principes i Ili Magistri tacerent, ut citius reliquorem Scriptorum vocibus uteremur, quam ut omnino vel taceremus, vel infinitos verborum ambitus, ac circuitiones adhibere

mus.

Deinde quod extemporali oratione Discipulis nostris

interdixerimus, adeo vitiosum non arbitramur, ut contra

Lucilium priscum Scriptorem idcirco cum sae Horatio vitiosum dicamus, quod

. In hora Iape darentos in magnum , Qeram dictabat, sans pede in uno.

Et vero cum ab Auditoribus ad unguem facta themata exigere deberemus. quid illi rei contrarium magis excogitari poterat, quam eos praecipites ad orationem ex tempore sundendam ageret st) Quasi vero,quae id temporis tralatilia,ac vulgaris a nonnullis facta est extemporalis facundiae gloria, ea vel in eruditis exercitatisque viris non semper rarissima fuerit.Ut ut sit,nos nihil moramur nec multum, nec extempore scribere ; sed unum illud, recte scribere, studemus. Haec in edicendis Ludis dicere habuimus, quae utrum jure, an injuria dixerimus,res ipsa brevi ostendet; cuivis quidem

B Σ cer- D Horat. lib. I. Sat. IV. ex Editione Javeniat. Iὶ Videre est eos, qui linguae latinae in sermone familiari assueverint, vix, ac ne vix qui gem recte Ioquendi , atqDe scribendi copiam ac facultatem conlequi. Hos acriter castigat Pulche in litteris de Pueritia instita enua, paulo Ute 1 nobiS ud-dii sis. Dissiligod by Cooste

17쪽

certe periculum per nos facere licuerit. Qui enim omnia proposuimus, ea profitentur optimi ac clarissimi Adole, icentes RaphaeI de Perpiti.

Franciscus Savere. Ra' mundus de Uraen. Felix Roca. Franciscus oliver. Chrisophorus Cerveta.

Balthasa Mesre. Quae vero erunt in Ludis nostris non ita recondita, ae

difficilia , in iis periculum sese subituros pollicentur

18쪽

HISPANIA CAPTA.

TRAGOEDIA.

DATA LUDIS

RHETORICIS,

ET POETICIS

IN ACADEMIA CEGARIENSI ACTIs

AB ADOLESCENTIBUS

LINGUAE LATINAE, GRAECAE UE

STUDIOSIS.

PARATIS

SOC. IESU SACERDOTE,

UTRIUSQUE LINGUAE

19쪽

PERSONAE

UsTITIA DIVINA.'ANGELUS Hispaniae Patronus. IULIANUS Comes Gothus. TARIFFUS Imperator Arabum. FLORINDA Juliani Filia , seu Cari RUDERICUS Hispaniae Rex. PELAGIUS Comes Cantabriae.

20쪽

ARGUMENTUM TRAGOEDI .

Gotbi Nisaniensium rerum potiti eum Oirtutis omnis, tum

υcra Religionis jura perfregerant. Deus tot, tanti uesceleribus, ae flagitiis υehemente commotus, ira ad Uias Gorbos multa, nee obsurasigna ostenderat. Cum ad coercendam licentiam nihil intentate ming vatassent, ad poenas ventum es denique. Res in Hoc modum adia. fulianus inter G thos suos

comes, ut suprum, Fraeinde flue a Ruderi paniaram Rege illatum, Gudicaret egit eum Pr Aiis Arabum , qui id ιemporis Afri imperabant, ut copias in Hispaniam trajicerentnjbit Deilius Deiu esse , quam luxu solutam Gotiarum ρ emiam eoertere. Placuit Proditoris consitum. Quid miata tandem Tarissus Arabiam Imperator ad CVarianum oppidum aut a ponit. sa) mdcricus non procul ab hose ingenti eum

exercitu confidit. Pugnatum utrinque acriter: ad extremum

. um inpas Archiepiseopus Toletantis non ne magna miIitum anu ad Arabas defecisset, pulsus Radericus dum fugit, in Le-s o flumine obmersius es. μν)- . Negae vero ignari sumus, quanta sit Criticorum Μο norum contentia. de morte Roderici , sd de infamia Flor inde, deque proditione Diiani. Nos m non es, inter ipsos tantas componere lites'. alii Oderint. Ms non desumus offlicto nostro, dum illus em, ae prima iam Tragoedie Actionem probabilem, veroque similiorem ex resoria petamu1.

hae parte Historia credulum, o cum vulgo consentientem accusat Vir eruditissimus Marchio de Mondeiar in Notis ad lib VI. Marianae. Sed illum Historicum omni exceptione maiorem deis fodit Iosephus Franciscus de Issa, tom. I. Comp. Histori Hiis Apantcg. Dissiligoo by Coo

SEARCH

MENU NAVIGATION