장음표시 사용
41쪽
Gothicum, per afflictam salutem Patriae, Per jura regni concidentis Iberici, Per dexteram issam, Pelagi, juxta fide,
Ac marte constantem, per instantem meo
Capiti ruinam, perditum ne, Pelagi, Me deseras regem, & repellas Africum.
Regi minantem. Ahi nescio quid turbida Mens nostra praesagit mali. Quid si ultimus Discessus instat utrique t Quid si ceperit Me hostis secutus ' Vindicem te, Pelagi, Nostrae relinquo mortis, & mihi filium Te in jura sceptri sumo: tu , quaeso, impias
Desende nostro e corpore extincto manus, Et me sepulcro conde: nil funus moror
Me Rege dignum. Pelagi, vale , Pelagi:
PELAGIUS COMES. Quae fata me miserum opprimunt' quis me dolox Ruderice , leto gravior obruiti hem mihi Miseroi quibus sors me reservavit malisl Agedum miser, rumpe anime fletus, te dato Vicium dolori: nec sat unquam lacrymis AEquabis aerumnas Tuis. Quid enim amplius Restet mali t Rudericus Afro se objicit Fugiens. Iberia Regium amittit caput
Iberia infelix Taristo subdita. Hac milites fugiunt, & illae Gotthici, Impius Arabs passim seroces distrahit,
Turmas: secundoque insolens nunc praelio Miles secuitur, urget, trucidat, conficit.
Ubique luctus, sanguis, horror, fuga , metusi Imago mortis plurima Hispanis agris. Quae reliqua spes miseris manet nobis' Gothus Concedat Hesperiam Tarissio. Perfidus
42쪽
Jam gaudeat captis Iberis Proditor At aequus ut primum remittat Coelitum Furor sper irati Tonantis fulmina Juro) fluentes Africano sanguine Rivos Iberia cernet, ulciscar Gothos, Nec ulla Iberis sunto cum Afris foedera.
Eheu potentis dura licentia Sceptri, solutas in vetitum nefas, Indocta , compressisse palmas, Auspiciis Themidos sacratas Frustra Tonantis fulmina judicis
Injecta; frustra saepe tactum Triste, locus solii, bidental.
Oblita poenae, se comitem tamen Sceptris Libido perpetuam parat: Lex prima cunctis, nil liboee, Quin licear, cupidis Tyrannis. Affert ruenti perniciem Gotho audax cupido non liciti rori: Impune vix unquam pudorem Virgineum rapuit Tyrannus. Gotthum fugacem nil juvat aureae Splendor coronae, nil procerum cohorsi Mentita se regi fidelem: Victima certa cadit pudori. Assuetus aulae, Rex populi merum Regni severum crediderat sere Tutorem amor solus tuetur Firmior imperium satelles
43쪽
ANGELUS TUTOR VIS P ANIM OUIS vero erit crudelis exitii modus
Quisve aestuantis finis irae numinis De pectore effusae ' nocentis Iberiae Ecquando poenis terminum statues, Pater Ecquando suppliciis meorum Civium Placatus, irati relinques fulmina
Judicis , & accipies paterni pectoris
Sensu amicos' Jam datum satis hactenus Irae; ruinae etiam profecto jam datum Nimis. Ahi scelestus Arabs potitus Iberiam,
Irae remisiit lora; fortunae impotens Rebus ruentibus addit extremum impetum.
Nihil est mali reliquum, quod adversus Gothos
Timeam: omnia ardens sustulit Superum furor. Rudericus indigna modo occubuit nece.
Eheul Quid unquam , Coelites , crudelius Vidi i quid immanius 8 abhorret barbarum
Animus recordari . scelus; lacrymae vetant.
Vix ille Pelagium reliquit tristior, Et victus adversae dedit sorti manus; Diffussa passim cum hostium turma irruit In Regem Iberum : nihil coronam profuit, De capite detraxisse; Regem dignitas Eximia vultus Africanis prodidit. Undique fit impetus, exitumque hostes neganto Quid miser agat Rex ' unde subsidium petat Quos milites desertus objiciat Gothos' Qua se fuga subducat aut quas apparet Vires in instantem Africum t misero via Nulla patuit Regi salutis: protinus Ergo cadit animis; deserit vultum color;
44쪽
Metus occupat membra gelidus: vix lumina presi morte vicina in Afros sustulit. Magis, ac magis circumienit Rudericum Arabs, Propiorque sectatur magis: ibi, o Caeli test Moriemur ergo i ait , atque diris hostibus Cum luce vitae sceptra linquemus Patrum' Nam quod ego tantum . facinus admisi prius Quidve merui tantum, Pater, si quidem Patris Animum in Gothos servas' at immemores mei Superos relinquo: heul quae satis mi jam infima Tellus fatiscat perdito t seu Tartarus Absorbeat miserum , priusquam punicis Objecta praeda leonibus laceror. Mihi .
Quid sceptra , quid peritura Regni dignitas
Prodest ' Quid aulae regius splendor meae Quid optimatum affixa lateri oIim cohors, Discriminis nunc immemor nostri; immemor Autem ' imo enim vero Gothorum principes Me miserum in has angustias redigunt. Mihi Non hostis Afer, non Taris fi milites; Sed proditores funus infandum afferunt. Jam quid moror, non hostibus minus, ac Gothis Invisus invisusque Divis , Tartaro Terris. Quid Afris demoror tradere caput , Vix illa fatus, calcar addiderat sero, Et qua patebat via, dedit se flumini Lethi serendum, & fluctibus periit miser Rudericus, antiquae Gothorum gloriae Heres, paterni particeps sceptri, throni, Regnique. Rudericus Hosti punico Male proditus, ceu objecta monstris victima. Nec fata Regem unum tulerunt ultima, Cunctis Iberis civibus miserabile Impendet exitium. Impius sacra omnia
45쪽
Evertet Aser: iura, leges, dogmatas Moresque mutatos Iberia pristinos Lugebit. Ο Superil pudenda clientibus Illata nostris sacra posthac videro o misera Iberiai cui Tyranno proderisi Iberia, olim dulce nobis gaudium Nunc dolor acerbust C litum ire Victima
Lacrymis, in regnantis acerbo Funere, parcis ' Lacrymas victus Fundat Iberus. Sacer ordo Patrum gemitus pectore Ducat ab imo. Monumenta sacra Diruet Aser. Lacrymas victus Fundat Iberus. Insigne' decus patrii, Proceres, Ducite fletus. Nescit avitos Aser honores. Lacrymas victus Fundat Iberus. Triste pudoris amicet Matres Tundite pectus. Arabs dissolvet Foedera thalami. Lacrymas victus Fundat Iberus. Vos querulos ad sidera, Virgines, Servata pudendo Arabi praeda, Tollite planctius. Lacrymas victus Fundat Iberus. Omnis Iberum jam populus miseri Funus acerbum Patrie faxit. Regnabit Arabs. Lacrymas victus Fundat Iberus.
46쪽
48쪽
QUOD nobis diu, multumque in optatis fuerat, Ceris varienses Academici, & quod ipsum ad invidiam Hispanici nominis, infamiamque studiorum sedandam, non nihil fortasse pertinebat; id cum singulari quadam
felicitate nostra , tum maxime vestro munere , nobis da intum, atque oblatum fuisse in hac Ludorum commissione, vehementissime gaudemus. a) Inveteravit enim j im opinio popularibus nostris indigna , atque infamis, quae non m do apud exteras nationes, jam pridem civibus nostris iniquas, sed in ipsamet Hispania eruditorum hominum seris mone, litterisque percrebruit; Eloquentiam inter Hispa4nos, vel jam penitus consenuisse, vel omnino etiam spirasse. Quam quidem offensionem , atque invidiam nonnulli Hispani homines cum extinguere pro charitate erga cives suos deberent;eam scriptis, litterisque suis maxime inflammarunt. Illi enim cum possent multorum civium summam latinae linguae facultatem, pret stantissimam dicendi copiam, forentissimum doctrinae, atque humanitatis studium summis, verissimisque laudibus efferre; atque ita caeteros ad
Criticus optime meritus, non vere minus, quam copiose diserinthque Hispaniae gloriam ab externorum hominum criminationibus asserit. Di fert. XXIII. & XXIV. tonuIV. Theat. Crie. Diuitigod by Cooste
49쪽
communionem gloriae excitare maluerunt corruptam potius latinitatem, deploratam eloquentiam, regnanIem ubique barbariem diris, ac maledictis omnibus insectari: quo aliud assecuti sunt nihil, nisii ut odium & sui , & maledicentis facundiae apud cives suos commoverent. Nobis autem in hac ostentione studiorum Hispaniensium illud percommode cecklisse videtur, ut ad Ludos, qui unius humanitatis proprii essent, vos spectandi causa conveniretis, Academici Cervarienses: quibus sane facile possemus, de florentissi rem dicendi gloria sine suco, ac fallaciis gratulari; atque omnibus ostendere , artem illam eloquentiae pulcherrimam in Cervariensi Academia firmi simum sibi domicilium, sedemque constituisse. Ad quam ego causam libentissime accederem,nisi & me ingenii tenuitas , Sconscientia infantiae inee retardaret. VOS, quest, mihi eam veniam pro mea erga vos Observantia date, ut, etiamsi dicendi facultate caream, dicendi tamen summam in vobis facultatem oratione mea demonstrem. Itaque nunc , ut cum maxime, apud Cervarienses Academicos vigentem Eloquentiam docebo; cujus illi pr clarissimam haereditatem a majoribus nostris , in dicendi arte prestantissimis Viris, acceperunt. Quo profecto fiet, ut satis Hispanorum hominum querelis, satis exterorum criminationibus, bin satis denique vestris laudibus faciamus, Cervarienses Academici. Atque ego quidem, qui nostri saepe Gymnasii splendorem, ac praestantiam non animo tantum , sed ipsis etiam oculis contemplari jucundissime soleo; vix mihi persuadere possum, hac nostra tempestate inventos esse nonnul los, qui
b In iis, qui barbariet maculam nostratibus affingunt, numerandus Isau. Barc. qui nc rat in Mou. Animo. cap. VII. deditos Hispanos amamioribus studii S: numerandi alii, quorum meminitIU HOL Ant. in Praefat. ιom. I. Γιblior. Hispana.
50쪽
quererentur. Quae enim majora florem is eloquentiae argumenta , quae certiora indicia, quae id ustriora usquam gen-gium monumenta inveniri possinat,quam quet in Cervariensi Academia , vel ad praesentium admirationem , vel ad posterorum venerationem sunt omnium in oculis exposita,
atque defixa ' Nusquam enim alibi magis Prosetares dicendi gloria insignes; nusquam clarioribus eloquentiae Ornamentis scripta conspicua; nusquam honor litteris humanioribus habitus praestantior. Hujus rei Vos mihi testes optimi estis, Academici; quorum laudibus si quid detraho, nolite, quaeso , iniquo animo pati: major est enim splendor , major dignitas , major praestantia , major denique vestra gloria , quam ut possit ab eloquentissimo quo que ullis verbis indicari, nedum ut a nobis in hac dicendi
iacultate tironibus explicetur. Ergo ipse non tam Professorum tuorum laudes Oratione mea effero, quam admiror: quam nitida, ac pura commemtaria Auditoribus suis tradunt Professores Academicilquam in illis omnia, auream dicendi suavitatem sapiunt lquam latine, quam diserte , quam eleganter, quam copio e , quam demum prudenter , accomodateqtie dicuntur Illa vero ornamenta doctrinae, atque eruditionis, sine qui bus solida, ac genuina eloquentia minime constare potest, quanta, quamque eXquisita cernere in Tuis Prosessoribus liceti Multa in hac parte dicerem, nisi me tempus revocaret; unum illud dico, Cervariensium Prosessorum gravissimo Collegio non satis dignos haberi eos, qui totius anti quitatis notitiam, historiae cognitionem , linguarum maxime eruditarum usum, ac facultatem non habeant. Atque
hqc veluti domestica Cervariensis Academiae disciplina est; quae a vobis munitissima , & constantissima servatur, Academici Doctores,
