Antoni Neri Florentini, De arte vitraria libri septem, & in eosdem Christoph. Merretti med.D. & Societ. Regiæ Socii. Observationes & notæ. In quibus omne gemmarum artificialium, encaustorum & laccarum artificium explicatur.

발행: 1668년

분량: 512페이지

출처: archive.org

분류: 약학

131쪽

Martis sulphure, ut carite decimo sexto demonstratum est, calcinati, nec non lapidis Armenii & serretii Hispanici, ex praescripto caritis decimi quarti facti, ana drachmas quatuor. Singula seorsim bene trita mittebam in ampullam , cavendo mihi ab his, quae aquam fortem turgere & effervescere faciunt. Lente enim hic agendum est, ne exundante materia labor omnis frustraneus sit; quo facto vas clausum seponebam. In ampullam vitri aliam misi aquae fortis libram unam , solvendo in eadem, more solito, uncias duas salis armoniaci: postea addidi croci Martis, aceto , ut supra carite deeimos imo, calcinati, nec non calcis stanni inter vitrarios notissimae, & Easterae, Ut carite duodecimo est, praeparatae, atque cin aprii, ana, unciam dimidiam. Singula seorsim bene trita, sensim, & ne effervescente aqua omnia pessum irent, adhibita

ingenti diligentia, addebam, eoque

132쪽

1acto vas clausum adservabam. . In cucurbitulam ejusdem generis aliam misi aquae fortis libram unam, solvendo in eadem salis armoniaci uncias duas. Postea addebam seris tremuli, sulphure ad normam vigesmi priini capitis unciam unam, scoriae aeris, ex praescripto m-gesimi octavi capitis ter calcinatae, necnon Magnesiae Pedemontanae, Ut supra capite decimo tertio praeparatae, &scoriae ferri ab incude decidentis ana unciam dimidiam: singula seorsim bene trita , sensim , & metu effervescentiae cum cautela, & quasi per otium addebam, eoque facto Vas clausum seponebam.8. In vas vitreum aliud misi aquae fortis libram unam, & salis armoniaci more solito uncias duas. Solutione facta addebam minit drachmas qua

monii crudi & capitis mortui vitrioli purificati an a unciam dimidiam. Singula seorsim bene trita, & ad prae

133쪽

cavendam ebullitionem, ut fieri solet, sensim addebam, eoque facto vas clausum seponebam.'. In cucurbitulam aliam misi aquae sortis libram unam, & in eadem solvi salis armoniaci uncias duas. Deinde addidi auripigmenti, arsenici crystallini, & laccae pictorum ex granis Κermes ana unciam dimidiam. Singulis seorsim bene tritis, additis que, ab effervescentia mihi more solito bene cavebam, coque facto vas clausum seponebam Mas novem ampullas per quindecim dies bene clausas in calore so na- .cis detinui, & easdem quotidie saepius optime agitavi, ut aqua fortis

agendo in materialia eadem bene attenuaret , tincturamque eorundem aperiret, quae nisi bene reclusa male Operatur. Postea omnem aquam fortem cum sitis ingredientibus in ampullam unam capacem vitream bene

firmam lente & per gradus mittebam; Etenim dum uniuntur aedi unt.

134쪽

Inde elausam per sex dies, Si quotidie agitatam ampullam cineribus imposui, & adhibito per viginti quatuor horas lento igne id solum egi, ut aquacvaporaret; Notetur autem ampullam hanc inde a fundo ad medietatem usque bene lutatam esse debere, &postremo ignem adhibendum esse

summe lentum , ne pulveres nimio calore corrumpantur, sed aqua tantum evanescat, & pars spirituum melior pulveri aflixa remaneat: ea etenim ratione pulvis optimos in vitro effeci us exhibet. Qui aquam recuperare volet, lutatis bene juncturis capellum& recipiens adhibeat: acui enim deinde, ut suo loco dicetur, potest . Infundo ampullae pulvis relinquebatur coloris ex virescente fulvi, cuius eandem, ut in primo Calcedonio, dosin& quantitatem vitro purificato, & ex fragmentis crystalli, non vero ex fritia facto, addebam ; neque enim in illo vitri genere succederet negotium. Circa temporum momenta & cautelas

135쪽

Ias eaedem ut in primo Calcedonio regulae serventur. Deinde, ut in primo Calcedonio dictum est, oportuno tempore tartaro usto , fuligine camini & croco Martis aceto mediante facto opacitatem ei tribuebam, adhibita , eadem ut ibidem dosi, indu- , & sipatio temporis, & exactis viginti quatuor horis id agebam , Ut vitrum elaboraretur, forcipe, illud ut supra dictum est , diligenter vellicando, & saepius recalefaciendo. Hunc tertium modum expertus sum Antverpiae anno 16os, mense Januario, quo tempore morabar, &per plures annos habitabam in aedibus Domitii Emanuelis Ximenti, Equitis S. Stepharsi , natione Portugallensis,& civis Antverpiani, hominis ingeniosi , & in omnibus scientiis supra

Omnes alios quos ego in Germania inferiore unquam vidi vel cognovi, maxime subacti. Atque hoc pulvere Antverpiae in fornace vitraria Do

mini Philippi Giridot se, hominis val-

136쪽

ior LIRER SECUNDUS.

de ossiciosi, Calcedonium feci, usque adeo pulchrum & venustum , ut Verum Achatem imitaretur, & venus ate coloris quam longissime superaret. Et plures Portu gallensium nobiles gemmarii eundem cum admiratione aspicientes, aiebant, naturam ad illud fastigium ascendere non possse. Atque hic Calcedonius omnium quos ego feci, pulcherrimus erat, pensante operis pulchritudine fastidium laboris, & diuturnitatem Operationis , ex eoque vasa duo Princeps Auriacus sibi comparavit, & grata acceptaque sibi esse demonstravit. Quod si aqua fortis bona , & ingredientia bene praeparata fuerint , opus

prodibit longe quam ego dico pul

137쪽

ANTONI NERI

DE ARTE VITRARIA,

io demonstrantur veri mdidi producendi in vitro colorem aureum, Gra-

nati , Amet sti, Sapphiri: nigrum

item holo periceum, lacteum, marmoreum , rubrum plenum e nec noumosi faciendi stitiam ex crista omontanae modis item tingendi vitrum colore margarita, aliaque particularia in exercitio artis vitrariae necessaria C A P. XLV. Oc libro tertio demonstratur 1 a ratio producendi in vitro colorem aureum, nec non colorem Gra- nati, Sapphiri, nigrum holose riceum, lacteum, marmoreiam , rubrtim ple num , & colorem margaritae, idque variis modis, quorum unus praestantior est altero: modus item singularis faciendi fritiam ex crystallo monta-

138쪽

IS . LIRER TERTI Ui.

na, quae non minus quam fritia ordinaria tunditur, ut inde vasa fiant plane candida , pulchra & speciosa. Dubium non es , quin eorundem colorum plurimi his qui circa artem versantur jam noti sint: sed non omnes omnibus. Aureum enim & rubrum plenum, ceu colores in arte vitraria dissiciles & fastidiosos pauci

bene facere norunt: ut enim fiant tanta opus est attentione circa dosin, tempUs, circumstantias & ingredientia, ut si vel minimum in aliquo eorundem errare contingat, res Omnis

corrumpatur, & colores plane diversi prodeant. Ego in his duobus aeque ac in aliis omnibus coloribus circumstantias & minutissima quaeque usque adeo evidenter & perspicue describo, ut dubium nullum sit quin omnes me ita capiant, ut nullos non colores &nominatim supradictos, aureum &rubrum plenum perfecte & non sine iucunditate & satisfactione sua facere possint. C AP.

139쪽

C A P. XLVI.

Aureum vitro colorem producere.

REcipe crystalli tarso factae

partes duas: longe enim melior est, quam quae arena fit: frlitae r chetiae itidem tarso factae partem unam. Misceantur omnia, & contundantur bene, atque in singulas centum libras hujus compositionis assumatur tartari rubri, crassioris & bene vitrificati libra una. Hoc recreme tum vini, ita ut est crudum, tundatur bene, & per cribrum angustum trans eat, deturque in singulas hujus tarta- ri libras libra una magnesiae Pede- montanae, eo qui e te decimo tertio docetur modo praeparatae. Misceantur bene hi duo pulveres, mistique cum frittis supradiistis commisceantur optime, & mistura in ollam missa igne fornacis ordinario per dies quam

tuor coquatur. Caeterum quandoquidem hi pulveres vitrum inflant &bullire faciunt, mistura sensim & per

140쪽

gradus in ollam mittenda est , ne Vitrum per orificium fornacis effvat.

Ubi vitrum jam bene purgatum &tinctum fuerit sid quod exactis diebus quatuor frequenter evenire solet)in vasa & istiusmodi opera alia elaborandum est: haec enim dosis materialium colorem dabit pulcherrimum. Quod si colorem ad opera magna magis dilutum requiris, minus pulveris addendum est, dc dosin habebis istiuo modi laboribus aptam : at vero Ut Ompera pellucida & tenuia fiant, servando dosin priorem color satis dilutus& perspicuus erit; plus enim materiae tingentis requirunt. Canna autem Vitrariorum crassa, quam Itali Sphivocant, minus tartari & quasi dimidium magnesiae postulat. NoteturaUtem utramque fritiam, crystalli &rocchetiae optime unitam & permistam esse debere. Tartarum sit rubrum, non album: id enim huc nihil facit: sitque crassum de in frustis, non pulvereum , nam etiam illud inutile est.

SEARCH

MENU NAVIGATION